|
17b.
Interreges deinceps Q. Servilius Ahala M. Fabius Cn. Manlius C. Fabius C.
Sulpicius L. Aemilius Q. Servilius M. Fabius Ambustus. In secundo interregno
orta contentio est, quod duo patricii consules creabantur, intercedentibusque
tribunis interrex Fabius aiebat in duodecim tabulis legem esse ut, quodcumque
postremum populus iussisset, id ius ratumque esset; iussum populi et suffragia
esse. Cum intercedendo tribuni nihil aliud quam ut differrent comitia
valuissent, duo patricii consules creati sunt, C. Sulpicius Peticus tertium M.
Valerius Publicola eodemque die magistratum inierunt.
18.
Quadringentesimo anno quam urbs Romana condita erat, quinto tricesimo quam a
Gallis reciperata, ablato post undecimum annum a plebe consulatu [patricii
consules ambo ex interregno magistratum iniere, C. Sulpicius Peticus tertium M.
Valerius Publicola]. Empulum eo anno ex Tiburtibus haud memorando certamine
captum, sive duorum consulum auspicio bellum ibi gestum est, ut scripsere
quidam, seu per idem tempus Tarquiniensium quoque sunt vastati agri ab Sulpicio
consule, quo Valerius adversus Tiburtes legiones duxit. Domi maius certamen
consulibus cum plebe ac tribunis erat. Fidei iam suae non solum virtutis
ducebant esse, ut accepissent duo patricii consulatum, ita ambobus patriciis
mandare: quin aut toto cedendum esse ut plebeius iam magistratus consulatus
fiat, aut totum possidendum quam possessionem integram a patribus accepissent. Plebes contra fremit: quid se vivere, quid in parte
civium censeri, si, quod duorum hominum virtute, L. Sexti ac C. Licini, partum
sit, id obtinere universi non possint? Vel reges vel decemviros vel si quod
tristius sit imperii nomen patiendum esse potius quam ambos patricios consules
videant nec in vicem pareatur atque imperetur sed pars altera in aeterno
imperio locata plebem nusquam alio natam quam ad serviendum putet. Non desunt
tribuni auctores turbarum, sed inter concitatos per se omnes vix duces eminent.
Aliquotiens frustra in campum descensum cum esset multique per seditiones acti
comitiales dies, postremo vicit perseverantia consulum: plebis eo dolor erupit,
ut tribunos actum esse de libertate vociferantes relinquendumque non campum iam
solum sed etiam urbem captam atque oppressam regno patriciorum maesta
sequeretur. Consules relicti a parte populi per infrequentiam comitia nihilo
segnius perficiunt. Creati consules ambo patricii, M. Fabius Ambustus tertium
T. Quinctius. In quibusdam annalibus pro T. Quinctio M. Popilium consulem
invenio.
19.
Duo bella eo anno prospere gesta: cum Tarquiniensibus Tiburtibusque ad
deditionem pugnatum. Sassula ex his urbs capta; ceteraque oppida eandem fortunam habuissent, ni
universa gens positis armis in fidem consulis venisset. Triumphatum de
Tiburtibus; alioquin mitis victoria fuit. In Tarquinienses acerbe saevitum;
multis mortalibus in acie caesis ex ingenti captivorum numero trecenti
quinquaginta octo delecti, nobilissimus quisque, qui Romam mitterentur; volgus
aliud trucidatum. Nec populus in eos qui
missi Romam erant mitior fuit: medio in foro omnes virgis caesi ac securi
percussi. Id pro immolatis in foro Tarquiniensium Romanis poenae hostibus
redditum. Res bello bene gestae ut Samnites quoque amicitiam peterent
effecerunt. Legatis eorum comiter ab senatu responsum; foedere in societatem
accepti. Non eadem domi quae militiae fortuna erat plebi Romanae. Nam etsi
unciario fenore facto levata usura erat, sorte ipsa obruebantur inopes nexumque
inibant; eo nec patricios ambo consules neque comitiorum curam publicave studia
prae privatis incommodis plebs ad animum admittebat. Consulatus uterque apud patricios
manet; consules creati C. Sulpicius Peticus quartum M. Valerius Publicola
iterum. In bellum Etruscum intentam civitatem, quia Caeritem populum
misericordia consanguinitatis Tarquiniensibus adiunctum fama ferebat, legati
Latini ad Volscos convertere, nuntiantes exercitum conscriptum armatumque iam
suis finibus imminere; inde populabundos in agrum Romanum venturos esse.
Censuit igitur senatus neutram neglegendam rem esse; utroque legiones scribi
consulesque sortiri provincias iussit. Inclinavit deinde pars maior curae in
Etruscum bellum, postquam litteris Sulpici consulis, cui Tarquinii provincia
evenerat, cognitum est depopulatum agrum circa Romanas salinas praedaeque
partem in Caeritum fines avectam et haud dubie iuventutem eius populi inter
praedatores fuisse. Itaque Valerium consulem, Volscis oppositum castraque ad
finem Tusculanum habentem, revocatum inde senatus dictatorem dicere iussit. T.
Manlium L. filium dixit. Is cum sibi magistrum equitum A. Cornelium Cossum
dixisset, consulari exercitu contentus ex auctoritate patrum ac populi iussu
Caeritibus bellum indixit.
20.
Tum primum Caerites, tamquam in verbis hostium vis maior ad bellum
significandum quam in suis factis, qui per populationem Romanos lacessierant,
esset, verus belli terror invasit, et quam non suarum virium ea dimicatio esset
cernebant; paenitebatque populationis et Tarquinienses exsecrabantur
defectionis auctores; nec arma aut bellum quisquam apparare sed pro se quisque
legatos mitti iubebat ad petendam erroris veniam. Legati senatum cum adissent,
ab senatu reiecti ad populum deos rogaverunt, quorum sacra bello Gallico
accepta rite procurassent, ut Romanos florentes ea sui misericordia caperet
quae se rebus adfectis quondam populi Romani cepisset; conversique ad delubra
Vestae hospitium flaminum Vestaliumque ab se caste ac religiose cultum
invocabant: eane meritos crederet quisquam hostes repente sine causa factos?
Aut, si quid hostiliter fecissent, consilio id magis quam furore lapsos
fecisse, ut sua vetera beneficia, locata praesertim apud tam gratos, novis
corrumperent maleficiis florentemque populum Romanum ac felicissimum bello sibi
desumerent hostem, cuius adflicti amicitiam cepissent? Ne appellarent
consilium, quae vis ac necessitas appellanda esset. Transeuntes agmine infesto
per agrum suum Tarquinienses, cum praeter viam nihil petissent, traxisse
quosdam agrestium populationis eius, quae sibi crimini detur, comites. Eos seu
dedi placeat, dedere se paratos esse, seu supplicio adfici, daturos poenas.
Caere, sacrarium populi Romani, deversorium sacerdotum ac receptaculum
Romanorum sacrorum, intactum inviolatumque crimine belli hospitio Vestalium
cultisque dis darent. Movit populum non tam causa praesens quam vetus meritum,
ut maleficii quam beneficii potius immemores essent. Itaque pax populo Caeriti
data indutiasque in centum annos factas in senatus consultum referri placuit.
In Faliscos eodem noxios crimine vis belli conversa est; sed hostes nusquam
inventi. Cum populatione peragrati fines essent, ab oppugnatione urbium
temperatum; legionibusque Romam reductis reliquum anni muris turribusque
reficiendis consumptum et aedis Apollinis dedicata est.
21.
Extremo anno comitia consularia certamen patrum ac plebis diremit, tribunis
negantibus passuros comitia haberi ni secundum Liciniam legem haberentur,
dictatore obstinato tollere potius totum e re publica consulatum quam
promiscuum patribus ac plebi facere. Prolatandis igitur comitiis cum dictator
magistratu abisset, res ad interregnum rediit. Infestam inde patribus plebem
interreges cum accepissent, ad undecimum interregem seditionibus certatum est.
Legis Liciniae patrocinium tribuni iactabant: propior dolor plebi fenoris
ingravescentis erat curaeque privatae in certaminibus publicis erumpebant.
Quorum taedio patres L. Cornelium Scipionem interregem concordiae causa
observare legem Liciniam comitiis consularibus iussere. P. Valerio Publicolae
datus e plebe collega C. Marcius Rutulus. Inclinatis semel in concordiam animis
novi consules fenebrem quoque rem, quae distinere una animos videbatur, levare
adgressi solutionem alieni aeris in publicam curam verterunt quinqueviris
creatis quos mensarios ab dispensatione pecuniae appellarunt. Meriti aequitate
curaque sunt, ut per omnium annalium monumenta celebres nominibus essent; fuere
autem C. Duillius P. Decius Mus M. Papirius Q. Publilius et T. Aemilius. Qui
rem difficillimam tractatu et plerumque parti utrique, semper certe alteri
gravem cum alia moderatione tum impendio magis publico quam iactura
sustinuerunt. Tarda enim nomina et impeditiora inertia debitorum quam
facultatibus aut aerarium mensis cum aere in foro positis dissoluit, ut populo
prius caveretur, aut aestimatio aequis rerum pretiis liberavit, ut non modo sine
iniuria sed etiam sine querimoniis partis utriusque exhausta vis ingens aeris
alieni sit. Terror inde vanus belli Etrusci, cum coniurasse duodecim populos
fama esset, dictatorem dici coegit. Dictus in castris -- eo enim ad consules
missum senatus consultum est -- C. Iulius, cui magister equitum adiectus L.
Aemilius. Ceterum foris tranquilla omnia fuere:
22a.
Temptatum domi per dictatorem, ut ambo patricii consules crearentur, rem ad
interregnum perduxit. Duo interreges, C. Sulpicius et M. Fabius, interpositi
obtinuere quod dictator frustra tetenderat, mitiore iam plebe ob recens meritum
levati aeris alieni, ut ambo patricii consules crearentur. Creati ipse C.
Sulpicius Peticus, qui prior interregno abiit, et T. Quinctius Poenus; quidam
Caesonem, alii Gaium praenomen Quinctio adiciunt, ad bellum ambo profecti,
Faliscum Quinctius, Sulpicius Tarquiniense, nusquam acie congresso hoste cum
agris magis quam cum hominibus urendo populandoque gesserunt bella; cuius lentae
velut tabis senio victa utriusque pertinacia populi est, ut primum a
consulibus, dein permissu eorum ab senatu indutias peterent. In quadraginta
annos impetraverunt. Ita posita duorum bellorum quae imminebant cura, dum
aliqua ab armis quies esset, quia solutio aeris alieni multarum rerum mutaverat
dominos, censum agi placuit. Ceterum cum censoribus creandis indicta comitia
essent, professus censuram se petere C. Marcius Rutulus, qui primus dictator de
plebe fuerat, concordiam ordinum turbavit; quod videbatur quidem tempore alieno
fecisse, quia ambo tum forte patricii consules erant, qui rationem eius se
habituros negabant; sed et ipse constantia inceptum obtinuit et tribuni omni vi
reciperaturi ius consularibus comitiis amissum adiuverunt, et cum ipsius viri
maiestas nullius honoris fastigium non aequabat, tum per eundem, qui ad
dictaturam aperuisset viam, censuram quoque in partem vocari plebes volebat.
Nec variatum comitiis est, quin cum Manlio [Naevio censor] Marcius crearetur.
|