|
22b.
Dictatorem quoque hic annus habuit M. Fabium, nullo terrore belli sed ne
Licinia lex comitiis consularibus observaretur. Magister equitum dictatori additus Q. Servilius. Nec tamen dictatura
potentiorem eum consensum patrum consularibus comitiis fecit quam censoriis
fuerat:
23.
M. Popilius Laenas a plebe consul, a patribus L. Cornelius Scipio datus.
Fortuna quoque inlustriorem plebeium consulem fecit; nam cum ingentem Gallorum
exercitum in agro Latino castra posuisse nuntiatum esset, Scipione gravi morbo
implicito Gallicum bellum Popilio extra ordinem datum. Is impigre exercitu
scripto, cum omnes extra portam Capenam ad Martis aedem convenire armatos
iuniores iussisset signaque eodem quaestores ex aerario deferre, quattuor
expletis legionibus, quod superfuit militum P. Valerio Publicolae praetori
tradidit, auctor patribus scribendi alterius exercitus, quod ad incertos belli
eventus subsidium rei publicae esset. Ipse iam satis omnibus instructis
comparatisque ad hostem pergit; cuius ut prius nosceret vires quam periculo
ultimo temptaret, in tumulo, quem proximum castris Gallorum capere potuit,
vallum ducere coepit. Gens ferox et ingenii avidi ad pugnam cum procul visis
Romanorum signis ut extemplo proelium initura explicuisset aciem, postquam
neque in aequum demitti agmen vidit et cum loci altitudine tum vallo etiam tegi
Romanos, perculsos pavore rata, simul opportuniores quod intenti tum maxime
operi essent, truci clamore adgreditur. Ab Romanis nec opus intermissum -- triarii erant,
qui muniebant -- et ab hastatis principibusque, qui pro munitoribus intenti
armatique steterunt, proelium initum. Praeter virtutem locus quoque superior
adiuvit, ut pila omnia hastaeque non tamquam ex aequo missa vana, quod
plerumque fit, caderent sed omnia librata ponderibus figerentur; oneratique
telis Galli, quibus aut corpora transfixa aut praegravata inhaerentibus
gerebant scuta, cum cursu paene in adversum subissent, primo incerti restitere;
dein, cum ipsa cunctatio et his animos minuisset et auxisset hosti, impulsi
retro ruere alii super alios stragemque inter se caede ipsa foediorem dare;
adeo praecipiti turba obtriti plures quam ferro necati.
24.
Necdum certa Romanis victoria erat; alia in campum degressis supererat moles.
Namque multitudo Gallorum, sensum omnem talis damni exsuperans, velut nova
rursus exoriente acie integrum militem adversus victorem hostem ciebat;
stetitque suppresso impetu Romanus, et quia iterum fessis subeunda dimicatio
erat et quod consul, dum inter primores incautus agitat, laevo umero matari
prope traiecto cesserat parumper ex acie. Iamque omissa cunctando victoria
erat, cum consul volnere alligato revectus ad prima signa "quid stas,
miles?" inquit; "non cum Latino Sabinoque hoste res est, quem victum
armis socium ex hoste facias; in beluas strinximus ferrum; hauriendus aut
dandus est sanguis. Propulistis a castris, supina valle praecipites egistis,
stratis corporibus hostium superstatis; complete eadem strage campos qua montes
replestis. Nolite exspectare dum stantes vos fugiant; inferenda sunt signa et
vadendum in hostem." His adhortationibus iterum coorti pellunt loco primos
manipulos Gallorum; cuneis deinde in medium agmen perrumpunt. Inde barbari
dissipati, quibus nec certa imperia nec duces essent, vertunt impetum in suos;
fusique per campos et praeter castra etiam sua fuga praelati, quod editissimum
inter aequales tumulos occurrebat oculis, arcem Albanam petunt. Consul non
ultra castra insecutus, quia et volnus degravabat et subicere exercitum tumulis
ab hoste occupatis nolebat, praeda omni castrorum militi data victorem
exercitum opulentumque Gallicis spoliis Romam reduxit. Moram triumpho volnus
consulis attulit eademque causa dictatoris desiderium senatui fecit, ut esset
qui aegris consulibus comitia haberet. Dictator L. Furius Camillus dictus
addito magistro equitum P. Cornelio Scipione reddidit patribus possessionem
pristinam consulatus. Ipse ob id meritum
ingenti patrum studio creatus consul collegam Ap. Claudium Crassum dixit.
25.
Prius quam inirent novi consules magistratum, triumphus a Popilio de Gallis
actus magno favore plebis; mussantesque inter se rogitabant num quem plebeii
consulis paeniteret; simul dictatorem increpabant, qui legis Liciniae spretae
mercedem privata cupiditate quam publica iniuria foediorem cepisset, ut se ipse
consulem dictator crearet. Annus multis variisque motibus fuit insignis: Galli
ex Albanis montibus, quia hiemis vim pati nequiverant, per campos maritimaque
loca vagi populabantur; mare infestum classibus Graecorum erat oraque litoris
Antiatis Laurensque tractus et Tiberis ostia, ut praedones maritimi cum
terrestribus congressi ancipiti semel proelio decertarint dubiique discesserint
in castra Galli, Graeci retro ad naves, victos se an victores putarent. Inter
hos longe maximus exstitit terror concilia populorum Latinorum ad lucum
Ferentinae habita responsumque haud ambiguum imperantibus milites Romanis
datum, absisterent imperare iis quorum auxilio egerent: Latinos pro sua
libertate potius quam pro alieno imperio laturos arma. Inter duo simul bella
externa defectione etiam sociorum senatus anxius, cum cerneret metu tenendos
quos fides non tenuisset, extendere omnes imperii vires consules dilectu
habendo iussit: civili quippe standum exercitu esse, quando socialis [coetus]
desereret. Undique non urbana tantum sed etiam agresti iuventute decem legiones
scriptae dicuntur quaternum milium et ducenorum peditum equitumque trecenorum,
quem nunc novum exercitum, si qua externa vis ingruat, hae vires populi Romani,
quas vix terrarum capit orbis, contractae in unum haud facile efficiant; adeo
in quae laboramus sola crevimus, divitias luxuriamque. Inter cetera tristia eius anni consul alter Ap.
Claudius in ipso belli apparatu moritur; redieratque res ad Camillum, cui unico
consuli, vel ob aliam dignationem haud subiciendam dictaturae vel ob omen
faustum ad Gallicum tumultum cognominis, dictatorem adrogari haud satis decorum
visum est patribus. Consul duabus legionibus urbi praepositis, octo cum L.
Pinario praetore divisis memor paternae virtutis Gallicum sibi bellum extra
sortem sumit, praetorem maritimam oram tutari Graecosque arcere litoribus
iussit. Et cum in agrum Pomptinum descendisset, quia neque in campis congredi
nulla cogente re volebat et prohibendo populationibus quos rapto vivere
necessitas cogeret satis domari credebat hostem, locum idoneum stativis
delegit.
26.
Ubi cum stationibus quieti tempus tererent, Gallus processit magnitudine atque
armis insignis; quatiensque scutum hasta cum silentium fecisset, provocat per
interpretem unum ex Romanis qui secum ferro decernat. M. erat Valerius tribunus
militum adulescens, qui haud indigniorem eo decore se quam T. Manlium ratus,
prius sciscitatus consulis voluntatem, in medium armatus processit. Minus
insigne certamen humanum numine interposito deorum factum; namque conserenti
iam manum Romano corvus repente in galea consedit, in hostem versus. Quod primo
ut augurium caelo missum laetus accepit tribunus, precatus deinde, si divus, si
diva esset qui sibi praepetem misisset, volens propitius adesset. Dictu
mirabile, tenuit non solum ales captam semel sedem sed, quotienscumque certamen
initum est, levans se alis os oculosque hostis rostro et unguibus appetit,
donec territum prodigii talis visu oculisque simul ac mente turbatum Valerius
obtruncat; corvus ex conspectu elatus orientem petit. Hactenus quietae utrimque
stationes fuere; postquam spoliare corpus caesi hostis tribunus coepit, nec
Galli se statione tenuerunt et Romanorum cursus ad victorem etiam ocior fuit.
Ibi circa iacentis Galli corpus contracto certamine pugna atrox concitatur. Iam
non manipulis proximarum stationum sed legionibus utrimque effusis res geritur.
Camillus laetum militem victoria tribuni, laetum tam praesentibus ac secundis
dis ire in proelium iubet; ostentansque insignem spoliis tribunum, "hunc
imitare, miles" aiebat, "et circa iacentem ducem sterne Gallorum
catervas." Di hominesque illi adfuere pugnae depugnatumque haudquaquam
certamine ambiguo cum Gallis est; adeo duorum militum eventum, inter quos
pugnatum erat, utraque acies animis praeceperat. Inter primos, quorum concursus
alios exciverat, atrox proelium fuit: alia multitudo, priusquam ad coniectum
teli veniret, terga vertit. Primo per Volscos Falernumque agrum dissipati sunt;
inde Apuliam ac mare inferum petierunt. Consul contione advocata laudatum
tribunum decem bubus aureaque corona donat; ipse iussus ab senatu bellum
maritimum curare cum praetore iunxit castra. Ibi quia res trahi segnitia
Graecorum non committentium se in aciem videbantur, dictatorem comitiorum causa
T. Manlium Torquatum ex auctoritate senatus dixit. Dictator magistro equitum A.
Cornelio Cosso dicto comitia consularia habuit aemulumque decoris sui absentem
M. Valerium Corvum -- id enim illi deinde cognominis fuit -- summo favore
populi, tres et viginti natum annos, consulem renuntiavit. Collega Corvo de plebe M.
Popilius Laenas, quartum consul futurus, datus est. Cum Graecis a Camillo nulla memorabilis gesta res; nec
illi terra nec Romanus mari bellator erat. Postremo cum litoribus arcerentur,
aqua etiam praeter cetera necessaria usui deficiente Italiam reliquere. Cuius populi ea cuiusque
gentis classis fuerit nihil certi est. Maxime
Siciliae fuisse tyrannos crediderim; nam ulterior Graecia ea tempestate
intestino fessa bello iam Macedonum opes horrebat.
27.
Exercitibus dimissis, cum et foris pax et domi concordia ordinum otium esset,
ne nimis laetae res essent, pestilentia civitatem adorta coegit senatum
imperare decemviris ut libros Sibyllinos inspicerent; eorumque monitu
lectisternium fuit. Eodem anno Satricum ab Antiatibus colonia deducta
restitutaque urbs quam Latini diruerant. Et cum Carthaginiensibus legatis Romae
foedus ictum, cum amicitiam ac societatem petentes venissent. Idem otium domi
forisque mansit T. Manlio Torquato [L.f.] C. Plautio consulibus. Semunciarium
tantum ex unciario fenus factum et in pensiones aequas triennii, ita ut quarta
praesens esset, solutio aeris alieni dispensata est; et sic quoque parte plebis
adfecta fides tamen publica privatis difficultatibus potior ad curam senatui
fuit. Levatae maxime res, quia tributo ac dilectu supersessum. Tertium anno
post Satricum restitutum a Volscis M. Valerius Corvus iterum consul cum C.
Poetelio factus, cum ex Latio nuntiatum esset legatos ab Antio circumire
populos Latinorum ad concitandum bellum, prius quam plus hostium fieret Volscis
arma inferre iussus, ad Satricum exercitu infesto pergit. Quo cum Antiates
aliique Volsci praeparatis iam ante, si quid ab Roma moveretur, copiis
occurrissent, nulla mora inter infensos diutino odio dimicandi facta est.
Volsci, ferocior ad rebellandum quam ad bellandum gens, certamine victi fuga
effusa Satrici moenia petunt; et ne in muris quidem satis firma spe, cum corona
militum cincta iam scalis caperetur urbs, ad quattuor milia militum praeter
multitudinem imbellem sese dedidere. Oppidum dirutum atque incensum: ab aede
tantum Matris Matutae abstinuere ignem: praeda omnis militi data. Extra praedam
quattuor milia deditorum habita; eos vinctos consul ante currum triumphans
egit; venditis deinde magnam pecuniam in aerarium redegit. Sunt qui hanc
multitudinem captivam servorum fuisse scribant, idque magis veri simile est
quam deditos venisse.
28.
Hos consules secuti sunt M. Fabius Dorsuo Ser. Sulpicius Camerinus. Auruncum
inde bellum ab repentina populatione coeptum; metuque ne id factum populi unius
consilium omnis nominis Latini esset, dictator -- velut adversus armatum iam
Latium -- L. Furius creatus magistrum equitum Cn. Manlium Capitolinum dixit; et
cum -- quod per magnos tumultus fieri solitum erat -- iustitio indicto dilectus
sine vacationibus habitus esset, legiones quantum maturari potuit in Auruncos
ductae. Ibi praedonum magis quam hostium animi inventi; prima itaque acie
debellatum est. Dictator tamen, quia et ultro bellum intulerant et sine detractatione
se certamini offerebant, deorum quoque opes adhibendas ratus inter ipsam
dimicationem aedem Iunoni Monetae vovit; cuius damnatus voti cum victor Romam
revertisset, dictatura se abdicavit. Senatus duumviros ad eam aedem pro
amplitudine populi Romani faciendam creari iussit; locus in arce destinatus,
quae area aedium M. Manli Capitolini fuerat. Consules dictatoris exercitu ad
bellum Volscum usi Soram ex hostibus, incautos adorti, ceperunt. Anno postquam vota erat aedes Monetae dedicatur C.
Marcio Rutulo tertium T. Manlio Torquato iterum consulibus. Prodigium extemplo
dedicationem secutum, simile vetusto montis Albani prodigio; namque et
lapidibus pluit et nox interdiu visa intendi; librisque inspectis cum plena
religione civitas esset, senatui placuit dictatorem feriarum constituendarum
causa dici. Dictus P. Valerius Publicola; magister equitum ei Q. Fabius Ambustus datus
est. Non tribus tantum supplicatum ire placuit sed finitimos etiam populos,
ordoque iis, quo quisque die supplicarent, statutus. Iudicia eo anno populi tristia in feneratores facta,
quibus ab aedilibus dicta dies esset, traduntur; et res haud ulla insigni ad
memoriam causa ad interregnum redit. Ex interregno, ut id actum videri posset,
ambo patricii consules creati sunt, M. Valerius Corvus tertium A. Cornelius
Cossus.
29a.
Maiora iam hinc bella et viribus hostium et vel longinquitate regionum vel
temporum spatio quibus bellatum est dicentur. Namque eo anno adversus Samnites,
gentem opibus armisque validam, mota arma; Samnitium bellum ancipiti Marte
gestum Pyrrhus hostis, Pyrrhum Poeni secuti. Quanta rerum moles. Quotiens in
extrema periculorum ventum, ut in hanc magnitudinem quae vix sustinetur erigi
imperium posset.
|