|
8b.
Fecit tamen atrocitas poenae oboedientiorem duci militem; et praeterquam quod
custodiae vigiliaeque et ordo stationum intentioris ubique curae erant, in
ultimo etiam certamine, cum descensum in aciem est, ea severitas profuit. fuit
autem civili maxime bello pugna similis; adeo nihil apud Latinos dissonum ab
Romana re praeter animos erat. clipeis antea Romani usi sunt, dein, postquam
stipendiarii facti sunt, scuta pro clipeis fecere; et quod antea phalanges
similes Macedonicis, hoc postea manipulatim structa acies coepit esse: postremi
in plures ordines instruebantur [ordo sexagenos milites, duos centuriones,
vexillarium unum habebat]. prima acies hastati erant, manipuli quindecim,
distantes inter se modicum spatium; manipulus leves vicenos milites, aliam
turbam scutatorum habebat; leves autem, qui hastam tantum gaesaque gererent,
vocabantur. haec prima frons in acie florem iuvenum pubescentium ad militiam
habebat. robustior inde aetas totidem manipulorum, quibus principibus est
nomen, hos sequebantur, scutati omnes, insignibus maxime armis. hoc triginta
manipulorum agmen antepilanos appellabant, quia sub signis iam alii quindecim
ordines locabantur, ex quibus ordo unusquisque tres partes habebat + earum unam
quamque primam pilum vocabant. tribus ex vexillis constabat ordo; sexagenos
milites, duos centuriones, vexillarium unum habebat vexillum; centum octoginta
sex homines erant. primum vexillum triarios ducebat, veteranum militem
spectatae virtutis, secundum rorarios, minus roboris aetate factisque, tertium
accensos, minimae fiduciae manum; eo et in postremam aciem reiciebantur. ubi
his ordinibus exercitus instructus esset, hastati omnium primi pugnam inibant.
si hastati profligare hostem non possent, pede presso eos retro cedentes in
intervalla ordinum principes recipiebant. tum principum pugna erat; hastati
sequebantur; triarii sub vexillis considebant, sinistro crure porrecto, scuta
innixa umeris, hastas suberecta cuspide in terra fixas, haud secus quam vallo
saepta inhorreret acies, tenentes. si apud principes quoque haud satis prospere
esset pugnatum a prima acie ad triarios se sensim referebant; inde rem ad
triarios redisse, cum laboratur, proverbio increbruit. triarii consurgentes,
ubi in intervalla ordinum suorum principes et hastatos recepissent, extemplo
compressis ordinibus velut claudebant vias unoque continenti agmine, iam nulla
spe post relicta, in hostem incidebant; id erat formidolosissimum hosti, cum
velut victos insecuti novam repente aciem exsurgentem, auctam numero,
cernebant. scribebantur autem quattuor fere legiones quinis milibus peditum,
equitibus in singulas legiones trecenis. alterum tantum ex Latino dilectu
adiciebatur, qui ea tempestate hostes erant Romanis eodemque ordine
instruxerant aciem; nec vexilla cum vexillis tantum, universi hastati cum
hastatis, principes cum principibus, sed centurio quoque cum centurione, si
ordines turbati non essent, concurrendum sibi esse sciebat. duo primi pili ex
utraque acie inter triarios erant, Romanus corpore haudquaquam satis validus,
ceterum strenuus vir peritusque militiae, Latinus viribus ingens bellatorque
primus, notissimi inter se, quia pares semper ordines duxerunt. Romano haud
satis fidenti viribus iam Romae permissum erat ab consulibus, ut subcenturionem
sibi quem vellet legeret qui tutaretur eum ab uno destinato hoste; isque
iuvenis in acie oblatus ex centurione Latino victoriam tulit. pugnatum est haud
procul radicibus Vesuvii montis, qua via ad Veserim ferebat.
9.
Romani consules, priusquam educerent in aciem, immolaverunt. Decio caput iocineris a familiari parte caesum
haruspex dicitur ostendisse: alioqui acceptam dis hostiam esse; Manlium egregie
litasse. 'atqui bene habet' inquit Decius, 'si ab collega litatum est.'
instructis, sicut ante dictum est, ordinibus processere in aciem; Manlius
dextro, Decius laevo cornu praeerat. primo utrimque aequis viribus, eodem
ardore animorum gerebatur res; deinde ab laevo cornu hastati Romani, non
ferentes impressionem Latinorum, se ad principes recepere. in hac trepidatione
Decius consul M. Valerium magna voce inclamat. 'deorum' inquit, 'ope, M. Valeri,
opus est; agedum, pontifex publicus populi Romani, praei verba quibus me pro
legionibus devoveam.' pontifex eum togam praetextam sumere iussit et velato
capite, manu subter togam ad mentum exserta, super telum subiectum pedibus
stantem sic dicere: 'Iane, Iuppiter, Mars pater, Quirine, Bellona, Lares, Divi
Novensiles, Di Indigetes, Divi, quorum est potestas nostrorum hostiumque, Dique
Manes, vos precor veneror, veniam peto feroque, uti populo Romano Quiritium vim
victoriam prosperetis hostesque populi Romani Quiritium terrore formidine
morteque adficiatis. sicut verbis nuncupavi, ita pro re publica [pouli Romani]
Quiritium, exercitu, legionibus, auxiliis populi Romani Quiritium, legiones
auxiliaque hostium mecum Deis Manibus Tellurique devoveo.' haec ita precatus
lictores ire ad T. Manlium iubet matureque collegae se devotum pro exercitu
nuntiare; ipse incinctus cinctu Gabino, armatus in equum insiluit ac se in
medios hostes immisit, conspectus ab utraque acie, aliquanto augustior humano
visu, sicut caelo missus piaculum omnis deorum irae qui pestem ab suis aversam
in hostes ferret. ita omnis terror pavorque cum illo latus signa primo
Latinorum turbavit, deinde in totam penitus aciem pervasit. evidentissimum id
fuit quod, quacumque equo invectus est, ibi haud secus quam pestifero sidere
icti pavebant; ubi vero corruit obrutus telis, inde iam haud dubie consternatae
cohortes Latinorum fugam ac vastitatem late fecerunt. simul et Romani exsolutis
religione animis, velut tum primum signo dato coorti pugnam integram ediderunt;
nam et rorarii procurrerant inter antepilanos addiderantque vires hastatis ac
principibus et triarii genu dextro innixi nutum consulis ad consurgendum
exspectabant.
10.
Procedente deinde certamine cum aliis partibus multitudo superaret Latinorum,
Manlius consul audito eventu collegae, cum, ut ius fasque erat, lacrimis non
minus quam laudibus debitis prosecutus tam memorabilem mortem esset, paulisper
addubitavit an consurgendi iam triariis tempus esset; deinde melius ratus
integros eos ad ultimum discrimen servari, accensos ab novissima acie ante
signa procedere iubet. qui ubi subiere, extemplo Latini, tamquam idem
adversarii fecissent, triarios suos excitaverunt; qui aliquamdiu pugna atroci
cum et semet ipsi fatigassent et hastas aut praefregissent aut hebetassent,
pellerent [vi] tamen hostem, debellatum iam rati perventumque ad extremam
aciem, tum consul triariis 'consurgite nunc' inquit, 'integri adversus fessos,
memores patriae parentumque et coniugum ac liberorum, memores consulis pro
vestra victoria morte occubantis'. ubi triarii consurrexerunt integri
refulgentibus armis, nova ex improviso exorta acies, receptis in intervalla
ordinum antepilanis, clamore sublato principia Latinorum perturbant hastisque
ora fodientes primo robore virorum caeso per alios manipulos velut inermes
prope intacti evasere tantaque caede perrupere cuneos ut vix quartam partem
relinquerent hostium. Samnites quoque sub radicibus montis procul instructi
praebuere terrorem Latinis. ceterum inter omnes cives sociosque praecipua laus
eius belli penes consules fuit, quorum alter omnes minas periculaque ab deis
superis inferisque in se unum vertit, alter ea virtute eoque consilio in
proelio fuit ut facile convenerit inter Romanos Latinosque, qui eius pugnae
memoriam posteris tradiderunt, utrius partis T. Manlius dux fuisset, eius
futuram haud dubie fuisse victoriam. Latini ex fuga se Minturnas contulerunt.
castra secundum proelium capta multique mortales ibi vivi oppressi, maxime Campani.
Decii corpus ne eo die inveniretur, nox quaerentes oppressit; postero die
inventum inter maximum hostium stragem, coopertum telis, funusque ei par morti
celebrante collega factum est. illud adiciendum videtur licere consuli
dictatorique et praetori, cum legiones hostium devoveat, non utique se sed quem
velit ex legione Romana scripta civem devovere; si is homo qui devotus est
moritur, probe factum videri; ni moritur, tum signum septem pedes altum aut
maius in terram defodi et piaculum [hostia] caedi; ubi illud signum defossum
erit, eo magistratum Romanum escendere fas non esse. sin autem sese devovere
volet, sicuti Decius devovit, ni moritur, neque suum neque publicum divinum
pure faciet, sive hostia sive quo alio volet. qui sese devoverit, Volcano arma
sive cui alii divo vovere volet ius est. telo, super quod stans consul precatus
est, hostem potiri fas non est; si potiatur, Marti suovetaurilibus piaculum
fieri. haec,
11.
Etsi omnis divini humanique moris memoria abolevit nova peregrinaque omnia
priscis ac patriis praeferendo, haud ab re duxi verbis quoque ipsis, ut tradita
nuncupataque sunt, referre. Romanis post proelium demum factum Samnites venisse
subsidio exspectato eventu pugnae apud quosdam auctores invenio. Latinis quoque
ab Lavinio auxilium, dum deliberando terunt tempus, victis demum ferri coeptum;
et, cum iam portis prima signa et pars agminis esset egressa, nuntio allato de
clade Latinorum cum conversis signis retro in urbem rediretur, praetorem eorum nomine
Milionium dixisse ferunt pro paulula via magnam mercedem esse Romanis
solvendam. qui Latinorum pugnae superfuerant, multis itineribus dissipati cum
se in unum conglobassent, Vescia urbs eis receptaculum fuit. ibi in conciliis
Numisius imperator eorum, adfirmando communem vere Martem belli utramque aciem
pari caede prostravisse victoriaeque nomen tantum penes Romanos esse, ceteram
pro victis fortunam et illos gerere; funesta duo consulum praetoria, alterum
parricidio filii, alterum consulis devoti caede; trucidatum exercitum omnem,
caesos hastatos principesque, stragem et ante signa et post signa factam;
triarios postremo rem restituisse. Latinorum etsi pariter accisae copiae sint,
tamen supplemento vel Latium propius esse vel Volscos quam Romam; itaque si
videatur eis, se ex Latinis et ex Volscis populis iuventute propere excita
rediturum infesto exercitu Capuam esse Romanosque nihil tum minus quam proelium
exspectantes necopinato adventu perculsurum. fallacibus litteris circa Latium
nomenque Volscum missis, quia qui non interfuerant pugnae ad credendum temere
faciliores erant, tumultuarius undique exercitus raptim conscriptus convenit.
huic agmini Torquatus consul ad Trifanum + inter Sinuessam Minturnasque is
locus est + occurrit. priusquam castris locus caperetur, sarcinis utrimque in
acervum coniectis pugnatum debellatumque est; adeo enim accisae res sunt ut
consuli victorem exercitum ad depopulandos agros eorum ducenti dederent se
omnes Latini deditionemque eam Campani sequerentur. Latium Capuaque agro
multati. Latinus ager Privernati addito agro et Falernus, qui populi Campani
fuerat, usque ad Volturnum flumen plebi Romanae dividitur. bina in Latino
iugera ita ut dodrante ex Privernati complerent data, terna in Falerno
quadrantibus etiam pro longinquitate adiectis. extra poenam fuere Latinorum
Laurentes Campanorumque equites, quia non desciverant; cum Laurentibus renovari
foedus iussum renovaturque ex eo quotannis post diem decimum Latinarum.
equitibus Campanis civitas Romana data, monumentoque ut esset, aeneam tabulam
in aede Castoris Romae fixerunt. vectigal quoque eis Campanus populos iussus
pendere in singulos quotannis + fuere autem mille et sexcenti + denarios nummos
quadringenos quinquagenos.
12.
Ita bello gesto, praemiis poenaque pro cuiusque merito persolutis T. Manlius
Romam rediit; cui venienti seniores tantum obviam exisse constat, iuventutem et
tunc et omni vita deinde aversatam eum exsecratamque. Antiates in agrum
Ostiensem Ardeatem Solonium incursiones fecerunt. Manlius consul quia ipse per
valetudinem id bellum exsequi nequierat, dictatorem L. Papirium Crassum, qui
tum forte erat praetor, dixit; ab eo magister equitum L. Papirius Cursor
dictus. nihil memorabile adversus Antiates ab dictatore gestum est, cum aliquot
menses stativa in agro Antiati habuisset. anno insigni victoria de tot ac tam
potentibus populis, ad hoc consulum alterius nobili morte, alterius sicut truci
ita claro ad memoriam imperio, successere consules Ti. Aemilius Mamercinus
Publilius Philo, neque in similem materiam rerum, et ipsi aut suarum rerum aut
partium in re publica magis quam patriae memores. Latinos ob iram agri amissi
rebellantes in campis Fenectanis fuderunt castrisque exuerunt. ibi Publilio,
cuius ductu auspicioque res gestae erant, in deditionem accipiente Latinos
populos, quorum ibi iuventus caesa erat, Aemilius ad Pedum exercitum duxit.
Pedanos tuebatur Tiburs Praenestinus Veliternusque populus; venerant et ab
Lanuvio Antioque auxilia. ubi cum proeliis quidem superior Romanus esset, ad
urbem ipsam Pedum castraque sociorum populorum, quae urbi adiuncta erant,
integer labor restaret, bello infecto repente omisso consul, quia collegae
decretum triumphum audivit, ipse quoque triumphi ante victoriam flagitator
Romam rediit. qua cupiditate offensis patribus negantibusque nisi Pedo capto
aut dedito triumphum, hinc alienatus ab senatu Aemilius seditiosis tribunatibus
similem deinde consulatum gessit. nam neque, quoad fuit consul, criminari apud
populum patres destitit, collega haudquaquam adversante quia et ipse de plebe
erat + materiam autem praebebat criminibus ager in Latino Falernoque agro
maligne plebei divisus + et postquam senatus finire imperium consulibus cupiens
dictatorem adversus rebellantes Latinos dici iussit, Aemilius, [tum] cuius
fasces erant, collegam dictatorem dixit; ab eo magister equitum Iunius Brutus
dictus. dictatura popularis et orationibus in patres criminosis fuit, et quod
tres leges secundissimas plebei, adversas nobilitati tulit: unam, ut plebi
scita omnes Quirites tenerent; alteram, ut legum quae comitiis centuriatis
ferrentur ante initum suffragium patres auctores fierent; tertiam, ut alter
utique ex plebe + cum eo ventum sit ut utrumque plebeium fieri liceret + censor
crearetur. plus eo anno domi acceptum cladis ab consulibus ac dictatore quam ex
victoria eorum bellicisque rebus foris auctum imperium patres credebant.
13a.
Anno insequenti, L. Furio Camillo C. Maenio consulibus, quo insignitius omissa
res Aemilio, superioris anni consuli, exprobraretur, Pedum armis virisque et
omni vi expugnandum ac delendum senatus fremit coactique novi consules omnibus
eam rem praeverti proficiscuntur. iam Latio is status erat rerum ut neque
bellum neque pacem pati possent; ad bellum opes deerant; pacem ob agri adempti
dolorem aspernabantur. mediis consiliis standum videbatur ut oppidis se
tenerent + ne lacessitus Romanus causam belli haberet + et, si cuius oppidi
obsidio nuntiata esset, undique ex omnibus populis auxilium obsessis ferretur.
neque tamen nisi admodum a paucis populis Pedani adiuti sunt. Tiburtes
Praenestinique, quorum ager propior erat, Pedum pervenere; Aricinos
Lanuvinosque et Veliternos Antiatibus Volscis se coniungentes ad Asturae flumen
Maenius improviso adortus fudit. Camillus ad Pedum cum Tiburtibus, maxime
valido exercitu, maiore mole quamquam aeque prospero eventu pugnat. tumultum
maxime repentina inter proelium eruptio oppidanorum fecit; in quos parte
exercitus conversa Camillus non compulit solum eos intra moenia sed eodem etiam
die, cum ipsos auxiliaque eorum perculisset, oppidum scalis cepit. placuit inde
iam maiore conatu animoque ab unius expugnatione urbis ad perdomandum Latium
victorem circumducere exercitum; nec quievere antequam expugnando aut in
deditionem accipiendo singulas urbes Latium omne subegere. praesidiis inde
dispositis per recepta oppida Romam ad destinatum omnium consensu triumphum
decessere. additus triumpho honos ut statuae equestres eis, rara illa aetate
res, in foro ponerentur.
|