|
13b.
Priusquam comitiis in insequentem annum consules rogarent, Camillus de Latinis
populis ad senatum rettulit atque ita disseruit: 'patres conscripti, quod bello
armisque in Latio agendum fuit, id iam deum benignitate ac virtute militum ad
finem venit. caesi ad Pedum Asturamque sunt exercitus hostium; oppida Latina
omnia et Antium ex Volscis aut vi capta aut recepta in deditionem praesidiis
tenentur vestris. reliqua consultatio est, quoniam rebellando saepius nos
sollicitant, quonam modo perpetua pace quietos obtineamus. di immortales ita
vos potentes huius consilii fecerunt ut, sit Latium deinde an non sit, in
vestra manu posuerint; itaque pacem vobis, quod ad Latinos attinet, parare in
perpetuum vel saeviendo vel ignoscendo potestis. voltis crudeliter consulere in
deditos victosque? licet delere omne Latium, vastas inde solitudines facere,
unde sociali egregio exercitu per multa bella magnaque saepe usi estis. voltis
exemplo maiorum augere rem Romanam victos in civitatem accipiendo? materia
crescendi per summam gloriam suppeditat. certe id firmissimum longe imperium
est quo oboedientes gaudent. sed maturato opus est quidquid statuere placet;
tot populos inter spem metumque suspensos animi habetis; et vestram itaque de
eis curam quam primum absolvi et illorum animos, dum exspectatione stupent, seu
poena seu beneficio praeoccupari oportet. nostrum fuit efficere ut omnium rerum
vobis ad consulendum potestas esset; vestrum est decernere quod optimum vobis
reique publicae sit.'
14.
Principes senatus relationem consulis de summa rerum laudare sed, cum aliorum
causa alia esset, ita expediri posse consilium dicere, [si] ut pro merito
cuiusque statueretur, [si] de singulis nominatim referrent populis. relatum
igitur de singulis decretumque. Lanuvinis civitas data sacraque sua reddita,
cum eo ut aedes lucusque Sospitae Iunonis communis Lanuvinis municipibus cum
populo Romano esset. Aricini Nomentanique
et Pedani eodem iure quo Lanuvini in civitatem accepti. Tusculanis servata
civitas quam habebant crimenque rebellionis a publica fraude in paucos auctores
versum. in Veliternos, veteres cives Romanos, quod totiens rebellassent,
graviter saevitum: et muri deiecti et senatus inde abductus iussique trans
Tiberim habitare, ut eius qui cis Tiberim deprehensus esset usque ad mille
pondo assium clarigatio esset nec priusquam aere persoluto is qui cepisset
extra vincula captum haberet. in agrum senatorum coloni missi, quibus
adscriptis speciem antiquae frequentiae Velitrae receperunt. et Antium nova
colonia missa, cum eo ut Antiatibus permitteretur, si et ipsi adscribi coloni
vellent; naves inde longae abactae interdictumque mari Antiati populo est et
civitas data. Tiburtes Praenestinique agro multati neque ob recens tantum
rebellionis commune cum aliis Latinis crimen sed quod taedio imperii Romani cum
Gallis, gente efferata, arma quondam consociassent. ceteris Latinis populis
conubia commerciaque et concilia inter se ademerunt. Campanis equitum honoris
causa, quia cum Latinis rebellare noluissent, Fundanisque et Formianis, quod
per fines eorum tuta pacataque semper fuisset via, civitas sine suffragio data.
Cumanos Suessulanosque eiusdem iuris condicionisque cuius Capuam esse placuit.
naves Antiatium partim in navalia Romae subductae, partim incensae, rostrisque
earum suggestum in foro exstructum adornari placuit, Rostraque id templum
appellatum.
15.
C. Sulpicio Longo P. Aelio Paeto consulibus, cum omnia non opes magis Romanae
quam beneficiis parta gratia bona pace obtineret, inter Sidicinos Auruncosque
bellum ortum. Aurunci, T. Manlio consule in deditionem accepti, nihil deinde
moverant; eo petendi auxilii ab Romanis causa iustior fuit. sed priusquam
consules ab urbe + iusserat enim senatus defendi Auruncos + exercitum
educerent, fama adfertur Auruncos metu oppidum deservisse profugosque cum
coniugibus ac liberis Suessam communisse, quae nunc Aurunca appellatur, moenia
antiqua eorum urbemque ab Sidicinis deletam. ob ea infensus consulibus senatus,
quorum cunctatione proditi socii essent, dictatorem dici iussit. dictus C.
Claudius Inregillensis magistrum equitum C. Claudium Hortatorem dixit. religio
inde iniecta de dictatore et, cum augures vitio creatum videri dixissent,
dictator magisterque equitum se magistratu abdicarunt. eo anno Minucia
Vestalis, suspecta primo propter mundiorem iusto cultum, insimulata deinde apud
pontifices ab indice servo, cum decreto eorum iussa esset sacris abstinere
familiamque in potestate habere, facto iudicio viva sub terram ad portam
Collinam dextra viam stratam defossa Scelerato campo; credo ab incesto id ei
loco nomen factum. eodem anno Q. Publilius Philo praetor primum de plebe
adversante Sulpicio consule, qui negabat rationem eius se habiturum, est factus
senatu, cum in summis imperiis id non obtinuisset, minus in praetura tendente.
16.
Insequens annus, L. Papirio Crasso K. Duillio consulibus, Ausonum magis novo
quam magno bello fuit insignis. ea gens Cales urbem incolebat; Sidicinis
finitimis arma coniunxerat; unoque proelio haud sane memorabili duorum
populorum exercitus fusus, propinquitate urbium et ad fugam pronior et in fuga
ipsa tutior fuit. nec tamen omissa eius belli cura patribus, quia totiens iam
Sidicini aut ipsi moverant bellum aut moventibus auxilium tulerant aut causa
armorum fuerant. itaque omni ope adnisi sunt, ut maximum ea tempestate
imperatorem M. Valerium Corvum consulem quartum facerent; collega additus Corvo
M. Atilius Regulus; et ne forte casu erraretur, petitum ab consulibus ut extra
sortem Corvi ea provincia esset. exercitu victore a superioribus consulibus
accepto ad Cales, unde bellum ortum erat, profectus, cum hostes ab superioris
etiam certaminis memoria pavidos clamore atque impetu primo fudisset, moenia
ipsa oppugnare est adgressus. et militum quidem is erat ardor ut iam inde cum
scalis succedere ad muros vellent evasurosque contenderent; Corvus, quia id
arduum factu erat, labore militum potius quam periculo peragere inceptum
voluit. itaque aggerem et vineas egit turresque muro admovit, quarum usum forte
oblata opportunitas praevertit. namque M. Fabius, captivus Romanus, cum per
neglegentiam custodum festo die vinculis ruptis per murum inter opera
Romanorum, religata ad pinnam muri reste suspensus, manibus se demisisset,
perpulit imperatorem ut vino epulisque sopitos hostes adgrederetur; nec maiore
certamine capti cum urbe Ausones sunt quam acie fusi erant. praeda capta ingens
est praesidioque imposito Calibus reductae Romam legiones. consul ex senatus
consulto triumphavit et, ne Atilius expers gloriae esset, iussi ambo consules
adversus Sidicinos ducere exercitum. dictatorem ante ex senatus consulto
comitiorum habendorum causa dixerunt L. Aemilium Mamercinum; is magistrum
equitum Q. Publilium Philonem dixit. dictatore comitia habente consules creati
sunt T. Veturius Sp. Postumius. etsi belli pars cum Sidicinis restabat, tamen,
ut beneficio praevenirent desiderium plebis, de colonia deducenda Cales
rettulerunt; factoque senatus consulto ut duo milia quingenti homines eo
scriberentur, tres viros coloniae deducendae agroque dividundo creaverunt K.
Duillium T. Quinctium M. Fabium.
17.
Novi deinde consules a veteribus exercitu accepto ingressi hostium fines
populando usque ad moenia atque urbem pervenerunt. ibi quia ingenti exercitu
comparato Sidicini et ipsi pro extrema spe dimicaturi enixe videbantur et
Samnium fama erat conciri ad bellum, dictator ab consulibus ex auctoritate
senatus dictus P. Cornelius Rufinus, magister equitum M. Antonius. religio
deinde incessit vitio eos creatos magistratuque se abdicaverunt; et quia
pestilentia insecuta est, velut omnibus eo vitio contactis auspiciis res ad
interregnum rediit. ab interregno inito per quintum demum interregem, M.
Valerium Corvum, creati consules A. Cornelius iterum et Cn. Domitius.
tranquillis rebus fama Gallici belli pro tumultu valuit ut dictatorem dici
placeret; dictus M. Papirius Crassus et magister equitum P. Valerius Publicola.
a quibus cum dilectus intentius quam adversus finitima bella haberetur,
exploratores missi attulerunt quieta omnia apud Gallos esse. Samnium quoque iam
alterum annum turbari novis consiliis suspectum erat; eo ex agro Sidicino
exercitus Romanus non deductus. ceterum Samnites bellum Alexandri Epirensis in
Lucanos traxit; qui duo populi adversus regem escensionem a Paesto facientem
signis conlatis pugnaverunt. eo certamine superior Alexander + incertum qua
fide culturus, si perinde cetera processissent + pacem cum Romanis fecit. eodem
anno census actus novique cives censi. tribus propter eos additae Maecia et
Scaptia; censores addiderunt Q. Publilius Philo Sp. Postumius. Romani facti
Acerrani lege ab L. Papirio praetore lata, qua civitas sine suffragio data.
haec eo anno domi militiaeque gesta.
18.
Foedus insequens annus seu intemperie caeli seu humana fraude fuit, M. Claudio
Marcello C. Valerio consulibus. + Flaccum Potitumque varie in annalibus
cognomen consulis invenio; ceterum in eo parvi refert quid veri sit +. illud
pervelim + nec omnes auctores sunt + proditum falso esse venenis absumptos
quorum mors infamem annum pestilentia fecerit; sicut proditur tamen res, ne cui
auctorum fidem abrogaverim, exponenda est. cum primores civitatis similibus
morbis eodemque ferme omnes eventu morerentur, ancilla quaedam ad Q. Fabium
Maximum aedilem curulem indicaturam se causam publicae pestis professa est, si
ab eo fides sibi data esset haud futurum noxae indicium. Fabius confestim rem
ad consules, consules ad senatum referunt consensusque ordinis fides indici
data. tum patefactum muliebri fraude civitatem premi matronasque ea venena
coquere et, si sequi extemplo velint, manifesto deprehendi posse. secuti
indicem et coquentes quasdam medicamenta et recondita alia invenerunt; quibus
in forum delatis et ad viginti matronis, apud quas deprehensa erant, per
viatorem accitis duae ex eis, Cornelia ac Sergia, patriciae utraque gentis, cum
ea medicamenta salubria esse contenderent, ab confutante indice bibere iussae
ut se falsum commentam arguerent, spatio ad conloquendum sumpto, cum submoto
populo [in conspectu omnium] rem ad ceteras rettulissent, haud abnuentibus et
illis bibere, epoto [in conspectu omnium] medicamento suamet ipsae fraude omnes
interierunt. comprehensae extemplo earum comites magnum numerum matronarum
indicaverunt; ex quibus ad centum septuaginta damnatae; neque de veneficiis
ante eam diem Romae quaesitum est. prodigii ea res loco habita captisque magis
mentibus quam consceleratis similis visa; itaque memoria ex annalibus repetita
in secessionibus quondam plebis clavum ab dictatore fixum alienatas[que]
discordia mentes hominum eo piaculo compotes sui fecisse, dictatorem clavi
figendi causa creari placuit. creatus Cn. Quinctilius magistrum equitum L.
Valerium dixit, qui fixo clavo magistratu se abdicaverunt.
|