|
19.
Creati consules L. Papirius Crassus iterum L. Plautius Venox; cuius principio
anni legati ex Volscis Fabraterni et Lucani Romam venerunt, orantes ut in fidem
reciperentur: si a Samnitium armis defensi essent, se sub imperio populi Romani
fideliter atque oboedienter futuros. missi tum ab senatu legati denuntiatumque
Samnitibus, ut eorum populorum finibus vim abstinerent; valuitque ea legatio,
non tam quia pacem volebant Samnites quam quia nondum parati erant ad bellum.
Eodem anno Privernas bellum initum, cuius socii Fundani, dux etiam fuit
Fundanus, Vitruvius Vaccus, vir non domi solum sed etiam Romae clarus; aedes
fuere in Palatio eius, quae Vacci prata diruto aedificio publicatoque solo
appellata. adversus hunc vastantem effuse Setinum Norbanumque et Coranum agrum
L. Papirius profectus haud procul castris eius consedit. Vitruvio nec ut vallo
se teneret adversus validiorem hostem sana constare mens, nec ut longius a
castris dimicaret animus suppetere; vix tota extra portam castrorum explicata
acie, fugam magis retro quam proelium aut hostem spectante milite, sine consilio,
sine audacia depugnat. ut et levi momento nec ambigue est victus, ita brevitate
ipsa loci facilique receptu in tam propinqua castra haud aegre militem a multa
caede est tutatus; nec fere quisquam in ipso certamine, pauci in turba fugae
extremae, cum in castra ruerent, caesi; primisque tenebris Privernum inde
petitum agmine trepido, ut muris potius quam vallo sese tutarentur. a Priverno
Plautius alter consul pervastatis passim agris praedaque abacta in agrum
Fundanum exercitum inducit. ingredienti fines senatus Fundanorum occurrit;
negant se pro Vitruvio sectamque eius secutis precatum venisse sed pro Fundano
populo; quem extra culpam belli esse ipsum Vitruvium iudicasse, cum
receptaculum fugae Privernum habuerit non patriam [Fundanos]. Priverni igitur
hostes populi Romani quaerendos persequendosque esse, qui simul a Fundanis ac
Romanis utriusque patriae immemores defecerint: Fundis pacem esse et animos
Romanos et gratam memoriam acceptae civitatis. orare se consulem ut bellum ab
innoxio populo abstineat; agros, urbem, corpora ipsorum coniugumque ac
liberorum suorum in potestate populi Romani esse futuraque. conlaudatis
Fundanis consul litterisque Romam missis in officio Fundanos esse ad Privernum
flexit iter. prius animadversum in eos qui capita coniurationis fuerant a
consule scribit Claudius: ad trecentos quinquaginta ex coniuratis vinctos Romam
missos eamque deditionem ab senatu non acceptam, quod egentium atque humilium
poena defungi velle Fundanum populum censuerint. Privernum.
20.
Duobus consularibus exercitibus cum obsideretur, alter consul comitiorum causa
Romam revocatus. carceres eo anno in circo primum statuti. nondum perfunctos
cura Privernatis belli tumultus Gallici fama atrox invasit, haud ferme unquam
neglecta patribus. extemplo igitur consules novi, L. Aemilius Mamercinus et C.
Plautius, eo ipso die, Kalendis Quinctilibus, quo magistratum inierunt,
comparare inter se provincias iussi, Mamercinus, cui Gallicum bellum evenerat,
scribere exercitum sine ulla vacationis venia; quin opificum quoque volgus et
sellularii, minime militiae idoneum genus, exciti dicuntur; Veiosque ingens
exercitus contractus, ut inde obviam Gallis iretur; longius discedi, ne alio
itinere hostis falleret ad urbem incedens, non placuit. paucos deinde post dies
satis explorata temporis eius quiete a Gallis Privernum omnis conversa vis.
duplex inde fama est: alii vi captam urbem Vitruviumque vivum in potestatem
venisse: alii priusquam ultima adhiberetur vis, ipsos se in deditionem consuli
caduceum praeferentes permisisse auctores sunt Vitruviumque ab suis traditum.
senatus de Vitruvio Privernatibusque consultus consulem Plautium dirutis
Priverni muris praesidioque valido imposito ad triumphum accersit: Vitruvium in
carcere adservari iussit quoad consul redisset, tum verberatum necari: aedes
eius, quae essent in Palatio, diruendas, bona Semoni Sango censuerunt
consecranda. quodque aeris ex eis redactum est, ex eo aenei orbes facti positi
in sacello Sangus adversus aedem Quirini. de senatu Privernate ita decretum, ut
qui senator Priverni post defectionem ab Romanis mansisset trans Tiberim lege
eadem qua Veliterni habitaret. his ita decretis usque ad triumphum Plauti
silentium de Privernatibus fuit; post triumphum consul necato Vitruvio
sociisque eius noxae apud satiatos iam suppliciis nocentium tutam mentionem de
Privernatibus ratus, 'quoniam auctores defectionis' inquit, 'meritas poenas et
ab dis immortalibus et a vobis habent, patres conscripti, quid placet de
innoxia multitudine fieri? equidem, etsi meae partes exquirendae magis
sententiae quam dandae sunt, tamen, cum videam Privernates vicinos Samnitibus
esse, unde nunc nobis incertissima pax est, quam minimum irarum inter nos
illosque relinqui velim'.
21.
Cum ipsa per se res anceps esset, prout cuiusque ingenium erat atrocius
mitiusve suadentibus, tum incertiora omnia unus ex Privernatibus legatis fecit,
magis condicionis in qua natus esset quam praesentis necessitatis memor; qui
interrogatus a quodam tristioris sententiae auctore quam poenam meritos
Privernates censeret, 'eam' inquit 'quam merentur qui se libertate dignos
censent'. cuius cum feroci responso infestiores factos videret consul eos qui
ante Privernatium causam impugnabant, ut ipse benigna interrogatione mitius
responsum eliceret, 'quid si poenam' inquit, 'remittimus vobis, qualem nos
pacem vobiscum habituros speremus?' 'si bonam dederitis,' inquit 'et fidam et
perpetuam; si malam, haud diuturnam.' tum vero minari nec id ambigue Privernatem
quidam et illis vocibus ad rebellandum incitari pacatos populos; pars melior
senatus ad molliora responsa trahere et dicere viri et liberi vocem auditam: an
credi posse ullum populum aut hominem denique in ea condicione, cuius eum
paeniteat, diutius quam necesse sit mansurum? ibi pacem esse fidam ubi
voluntarii pacati sint, neque eo loco ubi servitutem esse velint fidem
sperandam esse. in hanc sententiam maxime consul ipse inclinavit animos,
identidem ad principes sententiarum consulares, uti exaudiri posset a pluribus,
dicendo eos demum qui nihil praeterquam de libertate cogitent dignos esse qui
Romani fiant. itaque et in senatu causam obtinuere et ex auctoritate patrum
latum ad populum est ut Privernatibus civitas daretur. eodem anno Anxur trecenti
in coloniam missi sunt; bina iugera agri acceperunt.
22.
Secutus est annus nulla re belli domive insignis, P. Plautio Proculo P.
Cornelio Scapula consulibus, praeterquam quod Fregellas + Segninorum is ager,
deinde Volscorum fuerat + colonia deducta et populo visceratio data a M. Flavio
in funere matris. erant qui per speciem honorandae parentis meritam mercedem
populo solutam interpretarentur, quod eum die dicta ab aedilibus crimine
stupratae matrisfamiliae absolvisset. data visceratio in praeteritam iudicii
gratiam honoris etiam ei causa fuit tribunatuque plebei proximis comitiis
absens petentibus praefertur. Palaepolis fuit haud procul inde ubi nunc Neapolis sita
est; duabus urbibus populus idem habitabat. Cumis erant oriundi; Cumani
Chalcide Euboica originem trahunt. classe, qua advecti ab domo fuerant, multum
in ora maris eius quod accolunt potuere, primo [in] insulas Aenariam et
Pithecusas egressi, deinde in continentem ausi sedes transferre. haec civitas cum
suis viribus tum Samnitium infidae adversus Romanos societati freta, sive
pestilentiae quae Romanam urbem adorta nuntiabatur fidens, multa hostilia
adversus Romanos agrum Campanum Falernumque incolentes fecit. igitur L.
Cornelio Lentulo Q. Publilio Philone iterum consulibus, fetialibus Palaepolim
ad res repetendas missis cum relatum esset a Graecis, gente lingua magis
strenua quam factis, ferox responsum, ex auctoritate patrum populus
Palaepolitanis bellum fieri iussit. inter consules provinciis comparatis bello
Graeci persequendi Publilio evenerunt; Cornelius altero exercitu Samnitibus, si
qua se moverent, oppositus + fama autem erat defectioni Campanorum imminentes
admoturos castra +; ibi optimum visum Cornelio stativa habere.
23.
Ab utroque consule exiguam spem pacis cum Samnitibus esse certior fit senatus:
Publilius duo milia Nolanorum militum et quattuor Samnitium magis Nolanis
cogentibus quam voluntate Graecorum recepta Palaepoli; [miserat; Romae
compertum,] Cornelius dilectum indictum a magistratibus universumque Samnium
erectum ac vicinos populos, Privernatem Fundanumque et Formianum, haud ambigue
sollicitari. ob haec cum legatos mitti placuisset prius ad Samnites quam bellum
fieret, responsum redditur ab Samnitibus ferox. ultro incusabant iniurias
Romanorum, neque eo neglegentius ea quae ipsis obicerentur purgabant: haud ullo
publico consilio auxiliove iuvari Graecos nec Fundanum Formianumve a se
sollicitatos; quippe minime paenitere se virium suarum, si bellum placeat.
ceterum non posse dissimulare aegre pati civitatem Samnitium quod Fregellas ex
Volscis captas dirutasque ab se restituerit Romanus populus coloniamque in
Samnitium agro imposuerint, quam coloni eorum Fregellas appellent; eam se
contumeliam iniuriamque, ni sibi ab iis qui fecerint dematur, ipsos omni vi
depulsuros esse. cum Romanus legatus ad disceptandum eos ad communes socios
atque amicos vocaret, 'quid perplexe agimus?' inquit; 'nostra certamina,
Romani, non verba legatorum nec hominum quisquam disceptator sed campus
Campanus, in quo concurrendum est, et arma et communis Mars belli decernet.
proinde inter Capuam Suessulamque castra castris conferamus et Samnis Romanusne
imperio Italiam regat decernamus.' legati Romanorum cum se non quo hostis vocasset
sed quo imperatores sui duxissent ituros esse respondissent * * * * iam
Publilius inter Palaepolim Neapolimque loco opportune capto diremerat hostibus
societatem auxilii mutui qua, ut quisque locus premeretur, inter se usi
fuerant. itaque cum et comitiorum dies instaret et Publilium imminentem hostium
muris avocari ab spe capiendae in dies urbis haud e re publica esset, actum cum
tribunis est ad populum ferrent ut, cum Q. Publilius Philo consulatu abisset,
pro consule rem gereret quoad debellatum cum Graecis esset. L. Cornelio, quia
ne eum quidem in Samnium iam ingressum revocari ab impetu belli placebat,
litterae missae ut dictatorem comitiorum causa diceret. dixit M. Claudium
Marcellum; ab eo magister equitum dictus Sp. Postumius. nec tamen ab dictatore
comitia sunt habita, quia vitione creatus esset in disquisitionem venit.
consulti augures vitiosum videri dictatorem pronuntiaverunt. eam rem tribuni
suspectam infamemque criminando fecerunt: nam neque facile fuisse id vitium
nosci, cum consul oriens de nocte silentio diceret dictatorem, neque ab consule
cuiquam publice privatimve de ea re scriptum esse nec quemquam mortalium
exstare qui se vidisse aut audisse quid dicat quod auspicium dirimeret, neque
augures divinare Romae sedentes potuisse quid in castris consuli vitii
obvenisset; cui non apparere, quod plebeius dictator sit, id vitium auguribus
visum? haec aliaque ab tribunis nequiquam iactata; tamen ad interregnum res
redit, dilatisque alia atque alia de causa comitiis quartus decimus demum
interrex L. Aemilius consules creat C. Poetelium L. Papirium Mugillanum;
Cursorem in aliis annalibus invenio.
|