|
24.
Eodem anno Alexandream in Aegypto proditum conditam Alexandrumque Epiri regem
ab exsule Lucano interfectum sortes Dodonaei Iovis eventu adfirmasse. accito ab
Tarentinis in Italiam data dictio erat, caveret Acherusiam aquam Pandosiamque
urbem: ibi fatis eius terminum dari. eoque ocius transmisit in Italiam ut quam
maxime procul abesset urbe Pandosia in Epiro et Acheronte amni, quem ex
Molosside fluentem in Stagna Inferna accipit Thesprotius sinus. ceterum ut
ferme fugiendo in media fata ruitur, cum saepe Bruttias Lucanasque legiones
fudisset, Heracleam, Tarentinorum coloniam, ex Lucanis Sipontumque, Bruttiorum
Consentiam ac Terinam, alias inde Messapiorum ac Lucanorum cepisset urbes et
trecentas familias illustres in Epirum quas obsidum numero haberet misisset,
haud procul Pandosia urbe, imminente Lucanis ac Bruttiis finibus, tres tumulos aliquantum
inter se distantes insedit, ex quibus incursiones in omnem partem agri hostilis
faceret; et ducentos ferme Lucanorum exsules circa se pro fidis habebat, ut
pleraque eius generis ingenia sunt, cum fortuna mutabilem gerentes fidem.
imbres continui campis omnibus inundatis cum interclusissent trifariam
exercitum a mutuo inter se auxilio, duo praesidia quae sine rege erant
improviso hostium adventu opprimuntur; deletisque eis ad ipsius obsidionem
omnes conversi. inde ab Lucanis exsulibus ad suos nuntii missi sunt pactoque
reditu promissum est regem aut vivum aut mortuum in potestatem daturos. ceterum
cum delectis ipse egregium facinus ausus per medios erumpit hostes et ducem
Lucanorum comminus congressum obtruncat; contrahensque suos ex fuga palatos pervenit
ad amnem ruinis recentibus pontis, quem vis aequae abstulerat, indicantem iter.
quem cum incerto vado transiret agmen, fessus metu ac labore miles, increpans
nomen abominandum fluminis, 'iure Acheros vocaris' inquit. quod ubi ad aures
accidit regis, adiecit extemplo animum fatis suis substititque dubius an
transiret. tum Sotimus, minister ex regiis pueris, quid in tanto discrimine
periculi cunctaretur interrogans indicat Lucanos insidiis quaerere locum. quos
ubi respexit rex procul grege facto venientes, stringit gladium et per medium
amnem transmittit equum; iamque in vadum egressum eminus veruto Lucanus exsul
transfigit. lapsum inde cum inhaerente telo corpus exanime detulit amnis in
hostium praesidia. ibi foeda laceratio corporis facta. namque praeciso medio
partem Consentiam misere, pars ipsis retenta ad ludibrium; quae cum iaculis
saxisque procul incesseretur, mulier una ultra humanarum irarum fidem saevienti
turbae immixta, ut parumper sustinerent precata, flens ait virum sibi
liberosque captos apud hostes esse; sperare corpore regio utcumque mulcato se
suos redempturam. is finis laceratione fuit, sepultumque Consentiae quod
membrorum reliquum fuit cura mulieris unius, ossaque Metapontum ad hostes
remissa, inde Epirum devecta ad Cleopatram uxorem sororemque Olympiadem, quarum
mater magni Alexandri altera, soror altera fuit. haec de Alexandri Epirensis
tristi eventu, quamquam Romano bello fortuna eum abstinuit, tamen, quia in
Italia bella gessit, paucis dixisse satis sit.
25.
Eodem anno lectisternium Romae quinto post conditam urbem iisdem quibus ante
placandis habitum est dies. novi deinde consules iussu populi cum misissent qui
indicerent Samnitibus bellum, ipsi maiore conatu quam adversus Graecos cuncta
parabant; et alia nova nihil tum animo tale agitantibus accesserunt auxilia.
Lucani atque Apuli, quibus gentibus nihil ad eam diem cum Romano populo fuerat,
in fidem venerunt, arma virosque ad bellum pollicentes; foedere ergo in
amicitiam accepti. eodem tempore etiam in Samnio res prospere gesta. tria
oppida in potestatem venerunt, Allifae, Callifae, Rufrium, aliusque ager primo
adventu consulum longe lateque est pervastatus. hoc bello tam prospere
commisso, alteri quoque bello quo Graeci obsidebantur iam finis aderat. nam
praeterquam quod intersaeptis munimentis hostium pars parti abscisa erat,
foediora aliquanto intra muros iis quibus hostis territabat patiebantur et
velut capti a suismet ipsis praesidiis indigna iam liberis quoque ac coniugibus
et quae captarum urbium extrema sunt [patiebantur]. itaque cum et a Tarento et
a Samnitibus fama esset nova auxilia ventura, Samnitium plus quam vellent intra
moenia esse rebantur, Tarentinorum iuventutem, Graeci Graecos, haud minus per
quos Samniti Nolanoque quam ut Romanis hostibus resisterent, exspectabant.
postremo levissimum malorum deditio ad Romanos visa: Charilaus et Nymphius
principes civitatis communicato inter se consilio partes ad rem agendam
divisere, ut alter ad imperatorem Romanorum transfugeret, alter subsisteret ad
praebendam opportunam consilio urbem. Charilaus fuit qui ad Publilium Philonem
venit et, quod bonum faustum felix Palaepolitanis populoque Romano esset,
tradere se ait moenia statuisse. eo facto utrum ab se prodita an servata patria
videatur, in fide Romana positum esse. sibi privatim nec pacisci quicquam nec
petere; publice petere quam pacisci magis ut, si successisset inceptum,
cogitaret populus Romanus potius cum quanto studio periculoque reditum in
amicitiam suam esset quam qua stultitia et temeritate de officio decessum.
conlaudatus ab imperatore tria milia militum ad occupandam eam partem urbis
quam Samnites insidebant accepit; praesidio ei L. Quinctius tribunus militum
praepositus.
26.
Eodem tempore et Nymphius praetorem Samnitium arte adgressus perpulerat, ut,
quoniam omnis Romanus exercitus aut circa Palaepolim aut in Samnio esset,
sineret se classe circumvehi ad Romanum agrum, non oram modo maris sed ipsi
urbi propinqua loca depopulaturum; sed ut falleret, nocte proficiscendum esse
extemploque naves deducendas. quod quo maturius fieret, omnis iuventus
Samnitium praeter necessarium urbis praesidium ad litus missa. ubi dum Nymphius
in tenebris et multitudine semet ipsa impediente, sedulo aliis alia imperia
turbans, terit tempus, Charilaus ex composito ab sociis in urbem receptus, cum
summa urbis Romano milite implesset, tolli clamorem iussit; ad quem Graeci
signo accepto a principibus quievere, Nolani per aversam partem urbis via Nolam
ferente effugiunt. Samnitibus exclusis ab urbe ut expeditior in praesentia
fuga, ita foedior postquam periculo evaserunt visa, quippe qui inermes nulla
rerum suarum non relicta inter hostes, ludibrium non externis modo sed etiam
popularibus, spoliati atque egentes domos rediere. haud ignarus opinionis
alterius, qua haec proditio ab Samnitibus facta traditur, cum auctoribus hoc
dedi, quibus dignius credi est, tum foedus Neapolitanum + eo enim deinde summa
rei Graecorum venit + similius vero facit ipsos in amicitiam redisse. Publilio
triumphus decretus, quod satis credebatur obsidione domitos hostes in fidem
venisse. duo singularia haec ei viro primum contigere, prorogatio imperii non
ante in ullo facta et acto honore triumphus.
27.
Aliud subinde bellum cum alterius orae Graecis exortum. namque Tarentini cum
rem Palaepolitanam vana spe auxilii aliquamdiu sustinuissent, postquam Romanos
urbe potitos accepere, velut destituti ac non qui ipsi destituissent, increpare
Palaepolitanos, ira atque invidia in Romanos furere, eo etiam quod Lucanos et
Apulos + nam utraque eo anno societas coepta est + in fidem populi Romani
venisse allatum est: quippe propemodum perventum ad se esse iamque in eo rem
fore ut Romani aut hostes aut domini habendi sint. discrimen profecto rerum
suarum in bello Samnitium eventuque eius verti; eam solam gentem restare nec
eam ipsam satis validam, quando Lucanus defecerit; quem revocari adhuc
impellique ad abolendam societatem Romanam posse, si qua ars serendis discordiis
adhibeatur. haec consilia cum apud cupidos rerum novandarum valuissent, ex
iuventute quidam Lucanorum pretio adsciti, clari magis inter populares quam
honesti, inter se mulcati ipsi virgis, cum corpora nuda intulissent in civium
coetum, vociferati sunt se, quod castra Romana ingredi ausi essent, a
consulibus virgis caesos ac prope securi percussos esse. deformis suapte natura
res cum speciem iniuriae magis quam doli prae se ferret, concitati homines
cogunt clamore suo magistratus senatum vocare; et alii circumstantes concilium
bellum in Romanos poscunt, alii ad concitandam in arma multitudinem agrestium
discurrunt, tumultuque etiam sanos consternante animos decernitur ut societas
cum Samnitibus renovaretur, legatique ad eam rem mittuntur. repentina res quia
quam causam nullam tam ne fidem quidem habebat, coacti a Samnitibus et obsides
dare et praesidia in loca munita accipere, caeci fraude et ira nihil
recusarunt. dilucere deinde brevi fraus coepit postquam criminum falsorum
auctores Tarentum commigravere; sed amissa omni de se potestate nihil ultra
quam ut paeniteret frustra restabat.
28.
Eo anno plebi Romanae velut aliud initium libertatis factum est quod necti
desierunt; mutatum autem ius ob unius feneratoris simul libidinem, simul
crudelitatem insignem. L. Papirius is fuit, cui cum se C. Publilius ob aes
alienum paternum nexum dedisset, quae aetas formaque misericordiam elicere
poterant, ad libidinem et contumeliam animum accenderunt. [ut] florem aetatis
eius fructum adventicium crediti ratus, primo perlicere adulescentem sermone
incesto est conatus; dein, postquam aspernabantur flagitium aures, minis
territare atque identidem admonere fortunae; postremo, cum ingenuitatis magis
quam praesentis condicionis memorem videret, nudari iubet verberaque adferri.
quibus laceratus iuvenis cum se in publicum proripuisset, libidinem
crudelitatemque conquerens feneratoris, ingens vis hominum cum aetatis
miseratione atque indignitate iniuriae accensa, tum suae condicionis liberumque
suorum respectu, in forum atque inde agmine facto ad curiam concurrit; et cum
consules tumultu repentino coacti senatum vocarent, introeuntibus in curiam
patribus laceratum iuvenis tergum procumbentes ad singulorum pedes ostentabant.
victum eo die ob impotentem iniuriam unius ingens vinculum fidei iussique
consules ferre ad populum ne quis, nisi qui noxam meruisset, donec poenam
lueret in compedibus aut in nervo teneretur; pecuniae creditae bona debitoris,
non corpus obnoxium esset. ita nexi soluti, cautumque in posterum ne
necterentur.
29.
Eodem anno cum satis per se ipsum Samnitium bellum et defectio repens Lucanorum
auctoresque defectionis Tarentini sollicitos haberent patres, accessit ut et
Vestinus populus Samnitibus sese coniungeret. quae res sicut eo anno sermonibus
magis passim hominum iactata quam in publico ullo concilio est, ita insequentis
anni consulibus, L. Furio Camillo iterum Iunio Bruto Scaevae, nulla prior
potiorque visa est de qua ad senatum referrent. et quamquam [non] nova res
erat, tamen tanta cura patres incessit ut pariter eam susceptam neglectamque
timerent, ne aut impunitas eorum lascivia superbiaque aut bello poenae
expetitae metu propinquo atque ira concirent finitimos populos; et erat genus
omne abunde bello Samnitibus par, Marsi Paelignique et Marrucini, quos, si
Vestinus attingeretur, omnes habendos hostes. vicit tamen pars quae in
praesentia videri potuit maioris animi quam consilii; sed eventus docuit fortes
fortunam iuvare. bellum ex auctoritate patrum populus adversus Vestinos iussit.
provincia ea Bruto, Samnium Camillo sorte evenit. exercitus utroque ducti et
cura tuendorum finium hostes prohibiti coniungere arma. ceterum alterum
consulem L. Furium, cui maior moles rerum imposita erat, morbo gravi implicitum
fortuna bello subtraxit; iussusque dictatorem dicere rei gerendae causa longe
clarissimum bello ea tempestate dixit, L. Papirium Cursorem, a quo Q. Fabius
Maximus Rullianus magister equitum est dictus, par nobile rebus in eo magistratu
gestis, discordia tamen, qua prope ad ultimum dimicationis ventum est,
nobilius. ab altero consule in Vestinis multiplex bellum nec usquam vario
eventu gestum est. nam et pervastavit agros et populando atque urendo tecta
hostium sataque in aciem invitos extraxit; et ita proelio uno accidit
Vestinorum res, haudquaquam tamen incruento milite suo, ut non in castra solum
refugerent hostes sed iam ne vallo quidem ac fossis freti dilaberentur in
oppida, situ urbium moenibusque se defensuri. postremo oppida quoque vi
expugnare adortus, primo Cutinam ingenti ardore militum a volnerum ira quod
haud fere quisquam integer proelio excesserat, scalis cepit, deinde Cingiliam.
utriusque urbis praedam militibus, quod eos neque portae nec muri hostium
arcuerant, concessit.
30.
In Samnium incertis itum auspiciis est; cuius rei vitium non in belli eventum,
quod prospere gestum est, sed in rabiem atque iras imperatorum vertit. namque
Papirius dictator a pullario monitus cum ad auspicium repetendum Romam
proficisceretur, magistro equitum denuntiavit ut sese loco teneret neu absente
se cum hoste manum consereret. Q. Fabius cum post profectionem dictatoris per
exploratores comperisset perinde omnia soluta apud hostes ac si nemo Romanus in
Samnio esset, seu ferox adulescens indignitate accensus quod omnia in dictatore
viderentur reposita esse seu occasione bene gerendae rei inductus, exercitu
instructo paratoque profectus ad Imbrinium + ita vocant locum + acie cum
Samnitibus conflixit. ea fortuna pugnae fuit ut nihil relictum sit quo, si
adfuisset dictator, res melius geri potuerit; non dux militi, non miles duci
defuit. eques etiam auctore L. Cominio tribuno militum, qui aliquotiens impetu
capto perrumpere non poterat hostium agmen, detraxit frenos equis atque ita
concitatos calcaribus permisit ut sustinere eos nulla vis posset; per arma, per
viros late stragem dedere; secutus pedes impetum equitum turbatis hostibus
intulit signa. viginti milia hostium caesa eo die traduntur. auctores habeo bis
cum hoste signa conlata dictatore absente, bis rem egregie gestam; apud
antiquissimos scriptores una haec pugna invenitur; in quibusdam annalibus tota
res praetermissa est. magister equitum ut ex tanta caede multis potitus spoliis
congesta in ingentem acervum hostilia arma subdito igne concremavit, seu votum
id deorum cuipiam fuit seu credere libet Fabio auctori eo factum ne suae
gloriae fructum dictator caperet nomenque ibi scriberet aut spolia in triumpho
ferret. litterae quoque de re prospere gesta ad senatum non ad dictatorem
missae argumentum fuere minime cum eo communicantis laudes. ita certe dictator
id factum accepit, ut laetis aliis victoria parta prae se ferret iram
tristitiamque. misso itaque repente senatu se ex curia proripuit, tum vero non
Samnitium magis legiones quam maiestatem dictatoriam et disciplinam militarem a
magistro equitum victam et eversam dictitans, si illi impune spretum imperium
fuisset. itaque plenus minarum iraeque profectus in castra, cum maximis
itineribus isset, non tamen praevenire famam adventus sui potuit;
praecucurrerant enim ab urbe qui nuntiarent dictatorem avidum poenae venire,
alternis paene verbis T. Manli factum laudantem.
31.
Fabius contione extemplo advocata obtestatus milites est ut, qua virtute rem
publicam ab infestissimis hostibus defendissent, eadem se cuius ductu
auspicioque vicissent ab impotenti crudelitate dictatoris tutarentur: venire
amentem invidia, iratum virtuti alienae felicitatique; furere quod se absente
res publica egregie gesta esset; malle, si mutare fortunam posset, apud
Samnites quam Romanos victoriam esse; imperium dictitare spretum, tamquam non
eadem mente pugnari vetuerit qua pugnatum doleat. et tunc invidia impedire
virtutem alienam voluisse cupidissimisque arma ablaturum fuisse militibus, ne
se absente moveri possent; et nunc id furere, id aegre pati, quod sine L.
Papirio non inermes, non manci milites fuerint, quod se Q. Fabius magistrum
equitum duxerit ac non accensum dictatoris. quid illum facturum fuisse, si,
quod belli casus ferunt Marsque communis, adversa pugna evenisset, qui sibi
devictis hostibus, re publica bene gesta ita ut non ab illo unico duce melius
geri potuerit, supplicium magistro equitum tunc victori minetur? neque illum
magistro equitum infestiorem quam tribunis militum, quam centurionibus, quam
militibus esse. si posset, in omnes saeviturum fuisse: quia id nequeat, in unum
saevire. etenim invidiam tamquam ignem summa petere; in caput consilii, in
ducem incurrere; si se simul cum gloria rei gestae exstinxisset, [tunc
victorem] velut in capto exercitu dominantem quidquid licuerit in magistro
equitum in militibus ausurum. proinde adessent in sua causa omnium libertati.
si consensum exercitus eundem qui in proelio fuerit in tuenda victoria videat
et salutem unius omnibus curae esse, inclinaturum ad clementiorem sententiam
animum. postremo se vitam fortunasque suas illorum fidei virtutique permittere.
32.
Clamor e tota contione ortus, uti bonum animum haberet: neminem illi vim
allaturum salvis legionibus Romanis. haud multo post dictator advenit
classicoque extemplo ad contionem advocavit. tum silentio facto praeco Q.
Fabium magistrum equitum citavit; qui simul ex inferiore loco ad tribunal accessit,
tum dictator 'quaero' inquit 'de te, Q. Fabi, cum summum imperium dictatoris
sit pareantque ei consules, regia potestas, praetores, iisdem auspiciis quibus
consules creati, aequum censeas necne magistrum equitum dicto audientem esse;
itemque illud interrogo, cum me incertis auspiciis profectum ab domo scirem,
utrum mihi turbatis religionibus res publica in discrimen committenda fuerit an
auspicia repetenda ne quid dubiis dis agerem; simul illud, quae dictatori
religio impedimento ad rem gerendam fuerit, num ea magister equitum solutus ac
liber potuerit esse. sed quid ego haec interrogo, cum, si ego tacitus abissem,
tamen tibi ad voluntatis interpretationem meae dirigenda tua sententia fuerit?
quin tu respondes vetuerimne te quicquam rei me absente agere, vetuerimne signa
cum hostibus conferre? quo tu imperio meo spreto, incertis auspiciis, turbatis
religionibus, adversus morem militarem disciplinamque maiorum et numen deorum
ausus es cum hoste confligere. ad haec quae interrogatus es responde; at extra
ea cave vocem mittas. accede, lictor.' adversus [quae] singula cum respondere
haud facile esset, et nunc quereretur eundem accusatorem capitis sui ac iudicem
esse, modo vitam sibi eripi citius quam gloriam rerum gestarum posse
vociferaretur purgaretque se in vicem atque ultro accusaret, tunc Papirius
redintegrata ira spoliari magistrum equitum ac virgas et secures expediri
iussit. Fabius fidem militum implorans lacerantibus vestem lictoribus ad
triarios tumultum iam [in contione] miscentes sese recepit. inde clamor in
totam contionem est perlatus; alibi preces, alibi minae audiebantur. qui
proximi forte tribunali steterant, quia subiecti oculis imperatoris noscitari
poterant, orabant ut parceret magistro equitum neu cum eo exercitum damnaret;
extrema contio et circa Fabium globus increpabant inclementem dictatorem nec
procul seditione aberant. ne tribunal quidem satis quietum erat; legati
circumstantes sellam orabant ut rem in posterum diem differret et irae suae
spatium et consilio tempus daret: satis castigatam adulescentiam Fabi esse,
satis deformatam victoriam; ne ad extremum finem supplicii tenderet neu unico
iuveni neu patri eius, clarissimo viro, neu Fabiae genti eam iniungeret
ignominiam. cum parum precibus, parum causa proficerent, intueri saevientem
contionem iubebant: ita inritatis militum animis subdere ignem ac materiam
seditioni non esse aetatis, non prudentiae eius; neminem id Q. Fabio poenam
deprecanti suam vitio versurum sed dictatori, si occaecatus ira infestam
multitudinem in se pravo certamine movisset. postremo, ne id se gratiae dare Q.
Fabi crederet, se ius iurandum dare paratos esse non videri e re publica in Q.
Fabium eo tempore animadverti.
33.
His vocibus cum in se magis incitarent dictatorem quam magistro equitum
placarent, iussi de tribunali descendere legati; et silentio nequiquam per
praeconem temptato, prae strepitu ac tumultu [cum] nec ipsius dictatoris nec
apparitorum eius vox audiretur, nox velut in proelio certamini finem fecit.
magister equitum, iussus postero die adesse, cum omnes adfirmarent infestius
Papirium exarsurum, agitatum contentione ipsa exacerbatumque, clam ex castris
Romam profugit; et patre auctore M. Fabio, qui ter iam consul dictatorque
fuerat, vocato extemplo senatu, cum maxime conquereretur apud patres vim atque
iniuriam dictatoris, repente strepitus ante curiam lictorum summoventium
auditur et ipse infensus aderat, postquam comperit profectum ex castris, cum
expedito equitatu secutus. iteratur deinde contentio et prendi Fabium Papirius
iussit. ubi cum deprecantibus primoribus patrum atque universo senatu perstaret
in incepto immitis animus, tum pater M. Fabius 'quando quidem' inquit 'apud te
nec auctoritas senatus nec aetas mea, cui orbitatem paras, nec virtus nobilitasque
magistri equitum a te ipso nominati valet nec preces, quae saepe hostem
mitigavere, quae deorum iras placant, tribunos plebis appello et provoco ad
populum eumque tibi, fugienti exercitus tui, fugienti senatus iudicium, iudicem
fero, qui certe unus plus quam tua dictatura potest polletque. videro
cessurusne provocationi sis, cui rex Romanus Tullus Hostilius cessit.' ex curia
in contionem itur. quo cum paucis dictator, cum omni agmine principum magister
equitum [cum] escendisset, deduci eum de rostris Papirius in partem inferiorem
iussit. secutus pater 'bene agis' inquit, 'cum eo nos deduci iussisti unde et
privati vocem mittere possemus.' ibi primo non tam perpetuae orationes quam
altercatio exaudiebantur; vicit deinde strepitum vox et indignatio Fabi senis
increpantis superbiam crudelitatemque Papiri: se quoque dictatorem Romae fuisse
nec a se quemquam, ne plebis quidem hominem, non centurionem, non militem,
violatum; Papirium tamquam ex hostium ducibus, sic ex Romano imperatore
victoriam et triumphum petere. quantum interesse inter moderationem antiquorum
et novam superbiam crudelitatemque. dictatorem Quinctium Cincinnatum in L.
Minucium consulem ex obsidione a se ereptum non ultra saevisse quam ut legatum
eum ad exercitum pro consule relinqueret. M. Furium Camillum in L. Furio, qui
contempta sua senectute et auctoritate foedissimo cum eventu pugnasset, non
solum in praesentia moderatum irae esse ne quid de collega secus populo aut
senatui scriberet, sed cum revertisset potissimum ex tribunis consularibus habuisse
quem ex collegis optione ab senatu data socium sibi imperii deligeret. nam
populi quidem, penes quem potestas omnium rerum esset, ne iram quidem unquam
atrociorem fuisse in eos qui temeritate atque inscitia exercitus amisissent
quam ut pecunia eos multaret: capite anquisitum ob rem bello male gestam de
imperatore nullo ad eam diem esse. nunc ducibus populi Romani, quae ne victis
quidem bello fas fuerit, virgas et secures victoribus et iustissimos meritis
triumphos intentari. quid enim tandem passurum fuisse filium suum, si exercitum
amisisset, si fusus, fugatus, castris exutus fuisset? quo ultra iram
violentiamque eius excessuram fuisse quam ut verberaret necaretque? quam
conveniens esse propter Q. Fabium civitatem in laetitia victoria supplicationibus
ac gratulationibus esse, eum propter quem deum delubra pateant, arae
sacrificiis fument, honore donis cumulentur, nudatum virgis lacerari in
conspectu populi Romani, intuentem Capitolium atque arcem deosque ab se duobus
proeliis haud frustra advocatos. quo id animo exercitum, qui eius ductu
auspiciisque vicisset, laturum? quem luctum in castris Romanis, quam laetitiam
inter hostes fore. haec simul iurgans, querens, deum hominumque fidem
obtestans, et complexus filium plurimis cum lacrimis agebat.
34.
Stabat cum eo senatus maiestas, favor populi, tribunicium auxilium, memoria
absentis exercitus; ex parte altera imperium invictum populi Romani et
disciplina rei militaris et dictatoris edictum pro numine semper observatum et
Manliana imperia et posthabita filii caritas publicae utilitati iactabantur:
hoc etiam L. Brutum, conditorem Romanae libertatis, antea in duobus liberis
fecisse; nunc patres comes et senes faciles de alieno imperio spreto, tamquam
rei parvae, disciplinae militaris eversae iuventuti gratiam facere. se tamen
perstaturum in incepto nec ei, qui adversus edictum suum turbatis religionibus
ac dubiis auspiciis pugnasset, quicquam ex iusta poena remissurum. maiestas
imperii perpetuane esset non esse in sua potestate: L. Papirium nihil eius
deminuturum; optare ne potestas tribunicia, inviolata ipsa, violet
intercessione sua Romanum imperium neu populus in se potissimum dictatore vim
et ius dictaturae exstinguat. quod si fecisset, non L. Papirium sed tribunos,
sed pravum populi iudicium nequiquam posteros accusaturos, cum polluta semel
militari disciplina non miles centurionis, non centurio tribuni, non tribunus
legati, non legatus consulis, non magister equitum dictatoris pareat imperio,
nemo hominum, nemo deorum verecundiam habeat, non edicta imperatorum, non
auspicia observentur, sine commeatu vagi milites in pacato, in hostico errent,
immemores sacramenti licentia sua se ubi velint exauctorent, infrequentia
deserantur signa, neque conveniatur ad edictum, nec discernatur interdiu nocte,
aequo iniquo loco, [iussu] iniussu imperatoris pugnent, et non signa, non
ordines servent, latrocinii modo caeca et fortuita pro sollemni et sacrata
militia sit. + 'horum criminum vos reos
in omnia saecula offerte, tribuni plebi; vestra obnoxia capita pro licentia Q.
Fabi obicite.'
35.
Stupentes tribunos et suam iam vicem magis anxios quam eius cui auxilium ab se
petebatur, liberavit onere consensus populi Romani ad preces et obtestationem
versus ut sibi poenam magistri equitum dictator remitteret. tribuni quoque
inclinatam rem in preces subsecuti orare dictatorem insistunt ut veniam errori
humano, veniam adulescentiae Q. Fabi daret; satis eum poenarum dedisse. iam
ipse adulescens, iam pater M. Fabius contentionis obliti procumbere ad genua et
iram deprecari dictatoris. tum dictator silentio facto 'bene habet' inquit,
'Quirites; vicit disciplina militaris, vicit imperii maiestas, quae in
discrimine fuerunt an ulla post hanc diem essent. non noxae eximitur Q. Fabius,
qui contra edictum imperatoris pugnavit, sed noxae damnatus donatur populo
Romano, donatur tribuniciae potestati precarium non iustum auxilium ferenti.
vive, Q. Fabi, felicior hoc consensu civitatis ad tuendum te quam qua paulo ante
insultabas victoria; vive, id facinus ausus, cuius tibi ne parens quidem, si
eodem loco fuisset quo fuit L. Papirius, veniam dedisset. mecum, ut voles,
reverteris in gratiam; populo Romano, cui vitam debes, nihil maius praestiteris
quam si hic tibi dies satis documenti dederit ut bello ac pace pati legitima
imperia possis.' cum se nihil morari magistrum equitum pronuntiasset, degressum
eum templo laetus senatus, laetior populus, circumfusi ac gratulantes hinc
magistro equitum, hinc dictatori, prosecuti sunt, firmatumque imperium militare
haud minus periculo Q. Fabi quam supplicio miserabili adulescentis Manli
videbatur. forte ita eo anno evenit ut, quotienscumque dictator ab exercitu
recessisset, hostes in Samnio moverentur. ceterum in oculis exemplum erat Q.
Fabius M. Valerio legato, qui castris praeerat, ne quam vim hostium magis quam
trucem dictatoris iram timeret. itaque frumentatores cum circumventi ex
insidiis caesi loco iniquo essent, creditum volgo est subveniri eis ab legato
potuisse, ni tristia edicta exhorruisset. ea quoque ira alienavit a dictatore
militum animos iam ante infensos quod implacabilis Q. Fabio fuisset et, quod
suis precibus negasset, eius populo Romano veniam dedisset.
36.
Postquam dictator praeposito in urbe L. Papirio Crasso, magistro equitum Q.
Fabio vetito quicquam pro magistratu agere, in castra rediit, neque civibus
satis laetus adventus eius fuit nec hostibus quicquam attulit terroris. namque
postero die, seu ignari venisse dictatorem seu adesset an abesset parvi
facientes, instructa acie ad castra accesserunt. ceterum tantum momenti in uno
viro L. Papirio fuit ut, si ducis consilia favor subsecutus militum foret,
debellari eo die cum Samnitibus potuisse pro haud dubio habitum sit; ita
instruxit aciem [loco ac subsidiis], ita omni arte bellica firmavit; cessatum a
milite ac de industria, ut obtrectaretur laudibus ducis, impedita victoria est.
plures Samnitium cecidere, plures Romani volnerati sunt. sensit peritus dux
quae res victoriae obstaret: temperandum ingenium suum esse et severitatem
miscendam comitati. itaque adhibitis legatis ipse circuit saucios milites
inserens in tentoria caput, singulosque ut sese haberet rogitans curam eorum
nominatim legatis tribunisque et praefectis demandabat. rem per se popularem
ita dextere egit, ut medendis corporibus animi multo prius militum imperatori
reconciliarentur nec quicquam ad salubritatem efficacius fuerit quam quod grato
animo ea cura accepta est. refecto exercitu cum hoste congressus haud dubia spe
sua militumque ita fudit fugavitque Samnites ut ille ultimus eis dies
conferendi signa cum dictatore fuerit. incessit deinde qua duxit praedae spes
victor exercitus perlustravitque hostium agros, nulla arma, nullam vim nec
apertam nec insidiis expertus. addebat alacritatem quod dictator praedam omnem
edixerat militibus; nec ira magis publica quam privatum compendium in hostem
acuebat. his cladibus subacti Samnites pacem a dictatore petiere; cum quo pacti
ut singula vestimenta militibus et annuum stipendium darent, cum ire ad senatum
iussi essent, secuturos se dictatorem responderunt, unius eius fidei virtutique
causam suam commendantes. ita deductus ex Samnitibus exercitus.
37a.
Dictator triumphans urbem est ingressus; et cum se dictatura abdicare vellet,
iussu patrum priusquam abdicaret consules creavit C. Sulpicium Longum iterum Q.
Aemilium Cerretanum.
|