|
37b.
Samnites infecta pace quia de condicionibus agebatur indutias annuas ab urbe
rettulerunt; nec earum ipsarum sancta fides fuit; adeo, postquam Papirium
abisse magistratu nuntiatum est, arrecti ad bellandum animi sunt. C. Sulpicio
Q. Aemilio + Aulium quidam annales habent + consulibus ad defectionem Samnitium
Apulum novum bellum accessit. utroque exercitus missi. Sulpicio Samnites, Apuli
Aemilio sorte evenerunt. sunt qui non ipsis Apulis bellum inlatum sed socios
eius gentis populos ab Samnitium vi atque iniuriis defensos scribant; ceterum
fortuna Samnitium, vix a se ipsis eo tempore propulsantium bellum, propius ut
sit vero facit non Apulis ab Samnitibus arma inlata sed cum utraque simul gente
bellum Romanis fuisse. nec tamen res ulla memorabilis acta; ager Apulus
Samniumque evastatum; hostes nec hic nec illic inventi. Romae nocturnus terror
ita ex somno trepidam repente civitatem excivit ut Capitolium atque arx
moeniaque et portae plena armatorum fuerint; et cum concursatum clamatumque ad
arma omnibus locis esset, prima luce nec auctor nec causa terroris comparuit.
eodem anno de Tusculanis Flavia rogatione populi fuit iudicium. M. Flavius
tribunus plebis tulit ad populum ut in Tusculanos animadverteretur, quod eorum
ope ac consilio Veliterni Privernatesque populo Romano bellum fecissent.
populus Tusculanus cum coniugibus ac liberis Romam venit. ea multitudo veste
mutata et specie reorum tribus circuit genibus se omnium advolvens; plus itaque
misericordia ad poenae veniam impetrandam quam causa ad crimen purgandum
valuit. tribus omnes praeter Polliam antiquarunt legem: Polliae sententia fuit
puberes verberatos necari, coniuges liberosque sub corona lege belli venire.
memoriam eius irae Tusculanis in poenae tam atrocis auctores mansisse ad patrum
aetatem constat nec quemquam ferme ex Pollia tribu candidatum Papiriam ferre
solitum.
38.
Insequenti anno, Q. Fabio L. Fulvio consulibus, A. Cornelius Arvina dictator et
M. Fabius Ambustus magister equitum, metu gravioris in Samnio belli + conducta
enim pretio a finitimis iuventus dicebatur + intentiore dilectu habito egregium
exercitum adversus Samnites duxerunt. castra in hostico incuriose ita posita
tamquam procul abesset hostis, cum subito advenere Samnitium legiones tanta ferocia
ut vallum usque ad stationem Romanam inferrent. nox iam appetebat; id prohibuit
munimenta adoriri; nec dissimulabant orta luce postero die facturos. dictator
ubi propiorem spe dimicationem vidit, ne militum virtuti damno locus esset,
ignibus crebris relictis qui conspectum hostium frustrarentur, silentio
legiones educit; nec tamen fallere propter propinquitatem castrorum potuit.
eques extemplo insecutus ita institit agmini ut, donec lucesceret, proelio
abstineret; ne pedestres quidem copiae ante lucem castris egressae. eques luce
demum ausus incursare in hostem carpendo novissimos premendoque iniquis ad
transitum locis agmen detinuit. interim pedes equitem adsecutus et totis iam
copiis Samnis urgebat. tum dictator, postquam sine magno incommodo progredi non
poterat, eum ipsum in quo constiterat locum castris dimetari iussit. id vero
circumfuso undique equitatu + ut vallum peteretur opusque inciperet + fieri non
poterat. itaque ubi neque eundi neque manendi copiam esse videt, instruit aciem
impedimentis ex agmine remotis. instruunt contra et hostes et animis et viribus
pares. auxerat id maxime animos quod ignari loco iniquo, non hosti cessum,
velut fugientes ac territos terribiles ipsi secuti fuerant. id aliquamdiu
aequavit pugnam iam pridem desueto Samnite clamorem Romani exercitus pati; et
hercule illo die ab hora diei tertia ad octavam ita anceps dicitur certamen
stetisse ut neque clamor, ut primo semel concursu est sublatus, iteratus sit
neque signa promota loco retrove recepta neque recursum ab ulla sit parte. in
suo quisque gradu obnixi, urgentes scutis, sine respiratione ac respectu
pugnabant; fremitus aequalis tenorque idem pugnae in defatigationem ultimam aut
noctem spectabat. iam viris vires, iam ferro sua vis, iam consilia ducibus
deerant, cum subito Samnitium equites, cum turma una longius provecta
accepissent impedimenta Romanorum procul ab armatis sine praesidio, sine
munimento stare, aviditate praedae impetum faciunt. quod ubi dictatori trepidus
nuntius attulit, 'sine modo' inquit, 'sese praeda praepediant.' alii deinde
super alios diripi passim ferrique fortunas militum vociferabantur. tum
magistro equitum accito 'vides tu' inquit, 'M. Fabi, ab hostium equite omissam
pugnam? haerent impediti impedimentis nostris. adgredere, quod inter praedandum
omni multitudini evenit, dissipatos + raros equis insidentes, raros, quibus
ferrum in manu sit, invenies + equosque dum praeda onerant, caede inermes
cruentamque illis praedam redde. mihi legiones peditumque pugna curae erunt;
penes te equestre sit decus.'
39.
Equitum acies qualis quae esse instructissima potest invecta in dissipatos
impeditosque hostes caede omnia replet. inter sarcinas omissas repente,
obiacentes pedibus fugientium consternatorumque equorum, neque pugnae neque
fugae satis potentes caeduntur. tum deleto prope equitatu hostium M. Fabius
circumductis paululum alis ab tergo pedestrem aciem adoritur. clamor inde novus
accidens et Samnitium terruit animos et dictator, ubi respectantes hostium
antesignanos turbataque signa et fluctuantem aciem vidit, tum appellare, tum
adhortari milites, tribunos principesque ordinum nominatim ad iterandam secum
pugnam vocare. novato clamore signa inferuntur, et quidquid progrediebantur
magis magisque turbatos hostes cernebant. eques ipse iam primis erat in
conspectu et Cornelius respiciens ad manipulos militum, quod manu, quod voce
poterat, monstrabat vexilla se suorum parmasque cernere equitum. quod ubi
auditum simul visumque est, adeo repente laboris per diem paene totum tolerati
volnerumque obliti sunt, ut haud secus quam si tum integri e castris signum
pugnae accepissent concitaverint se in hostem. nec ultra Samnis tolerare
terrorem equitum peditumque vim potuit; partim in medio caesi, partim in fugam
dissipati sunt. pedes restantes ac circumventos cecidit: ab equite fugientium
strages est facta, inter quos et ipse imperator cecidit. hoc demum proelium
Samnitium res ita infregit, ut omnibus conciliis fremerent minime id quidem
mirum esse, si impio bello et contra foedus suscepto, infestioribus merito deis
quam hominibus nihil prospere agerent: expiandum id bellum magna mercede
luendumque esse; id referre tantum utrum supplicia noxio paucorum an omnium
innoxio praebeant sanguine; audebantque iam quidam nominare auctores armorum.
unum maxime nomen per consensum clamantium Brutuli Papi exaudiebatur; vir
nobilis potensque erat, haud dubie proximarum indutiarum ruptor. de eo coacti
referre praetores decretum fecerunt ut Brutulus Papius Romanis dederetur et cum
eo praeda omnis Romana captivique ut Romam mitterentur quaeque res per fetiales
ex foedere repetitae essent secundum ius fasque restituerentur. fetiales Romam,
ut censuerunt, missi et corpus Brutuli exanime; ipse morte voluntaria
ignominiae se ac supplicio subtraxit. placuit cum corpore bona quoque eius
dedi. nihil tamen earum rerum praeter captivos ac si qua cognita ex praeda sunt
acceptum est; ceterarum rerum inrita fuit deditio. dictator ex senatus consulto
triumphavit.
40.
Hoc bellum a consulibus bellatum quidam auctores sunt eosque de Samnitibus
triumphasse; Fabium etiam in Apuliam processisse atque inde magnas praedas
egisse. nec discrepat quin dictator eo anno A. Cornelius fuerit; id ambigitur
belline gerendi causa creatus sit an ut esset qui ludis Romanis, quia L.
Plautius praetor gravi morbo forte implicitus erat, signum mittendis quadrigis
daret functusque eo haud sane memorandi imperii ministerio se dictatura
abdicaret. nec facile est aut rem rei aut auctorem auctori praeferre. vitiatam
memoriam funebribus laudibus reor falsisque imaginum titulis, dum familiae ad
se quaeque famam rerum gestarum honorumque fallente mendacio trahunt; inde
certe et singulorum gesta et publica monumenta rerum confusa. nec quisquam
aequalis temporibus illis scriptor exstat quo satis certo auctore stetur.
|