|
1.
Sequitur hunc annum nobilis clade Romana Caudina pax T. Veturio Calvino Sp.
Postumio consulibus. Samnites eo anno imperatorem C. Pontium Herenni filium
habuerunt, patre longe prudentissimo natum, primum ipsum bellatorem ducemque.
Is, ubi legati qui ad dedendas res missi erant pace infecta redierunt, "ne
nihil actum" inquit "hac legatione censeatis, expiatum est quidquid
ex foedere rupto irarum in nos caelestium fuit. Satis scio, quibuscumque dis
cordi fuit subigi nos ad necessitatem dedendi res quae ab nobis ex foedere
repetitae fuerant, iis non fuisse cordi tam superbe ab Romanis foederis expiationem
spretam. Quid enim ultra fieri ad placandos deos mitigandosque homines potuit
quam quod nos fecimus? res hostium in praeda captas, quae belli iure nostrae
videbantur, remisimus; auctores belli, quia vivos non potuimus, perfunctos iam
fato dedidimus; bona eorum, ne quid ex contagione noxae remaneret penes nos,
Romam portavimus. Quid ultra tibi, Romane, quid foederi, quid dis arbitris
foederis debeo? quem tibi tuarum irarum, quem meorum suppliciorum iudicem
feram? neminem, neque populum neque privatum, fugio. Quod si nihil cum
potentiore iuris humani relinquitur inopi, at ego ad deos vindices intolerandae
superbiae confugiam et precabor, ut iras suas vertant in eos quibus non suae
redditae res, non alienae accumulatae satis sint; quorum saevitiam non mors
noxiorum, non deditio exanimatorum corporum, non bona sequentia domini
deditionem exsatient, [placari nequeant] nisi hauriendum sanguinem laniandaque
viscera nostra praebuerimus. Iustum est bellum, Samnites, quibus necessarium,
et pia arma, quibus nulla nisi in armis relinquitur spes. Proinde, cum rerum
humanarum maximum momentum sit quam propitiis rem, quam adversis agant dis, pro
certo habete priora bella adversus deos magis quam homines gessisse, hoc quod
instat ducibus ipsis dis gesturos."
2.
Haec non laeta magis quam vera vaticinatus, exercitu educto circa Caudium
castra quam potest occultissime locat. Inde ad Calatiam, ubi iam consules
Romanos castraque esse audiebat, milites decem pastorum habitu mittit pecoraque
diversos alium alibi haud procul Romanis pascere iubet praesidiis; ubi
inciderint in praedatores, ut idem omnibus sermo constet legiones Samnitium in
Apulia esse, Luceriam omnibus copiis circumsedere, nec procul abesse quin vi
capiant. Iam is rumor ante de industria volgatus venerat ad Romanos, sed fidem
auxere captivi eo maxime quod sermo inter omnes congruebat. Haud erat dubium
quin Lucernis opem Romanus ferret, bonis ac fidelibus sociis, simul ne Apulia
omnis ad praesentem terrorem deficeret: ea modo, qua irent, consultatio fuit.
Duae ad Luceriam ferebant viae, altera praeter oram superi maris, patens
apertaque sed quanto tutior tanto fere longior, altera per Furculas Caudinas,
brevior; sed ita natus locus est: saltus duo alti angusti silvosique sunt
montibus circa perpetuis inter se iuncti. Iacet inter eos satis patens clausus
in medio campus herbidus aquosusque, per quem medium iter est; sed antequam
venias ad eum, intrandae primae angustiae sunt et aut eadem qua te insinuaveris
retro via repetenda aut, si ire porro pergas, per alium saltum artiorem
impeditioremque evadendum. In eum campum via alia per cavam rupem Romani
demisso agmine cum ad alias angustias protinus pergerent, saeptas deiectu
arborum saxorumque ingentium obiacente mole invenere. Cum fraus hostilis
apparvisset, praesidium etiam in summo saltu conspicitur. Citati inde retro,
qua venerant, pergunt repetere viam; eam quoque clausam sua obice armisque
inveniunt. Sistunt inde gradum sine ullius imperio stuporque omnium animos ac
velut torpor quidam insolitus membra tenet, intuentesque alii alios, cum
alterum quisque compotem magis mentis ac consilii ducerent, diu immobiles
silent; deinde, ubi praetoria consulum erigi videre et expedire quosdam utilia
operi, quamquam ludibrio fore munientes perditis rebus ac spe omni adempta
cernebant, tamen, ne culpam malis adderent, pro se quisque nec hortante ullo
nec imperante ad muniendum versi castra propter aquam vallo circumdant, sua
ipsi opera laboremque inritum, praeterquam quod hostes superbe increpabant, cum
miserabili confessione eludentes. Ad consules maestos, ne advocantes quidem in
consilium, quando nec consilio nec auxilio locus esset, sua sponte legati ac
tribuni conveniunt militesque ad praetorium versi opem, quam vix di immortales
ferre poterant, ab ducibus exposcunt.
3.
Querentes magis quam consultantes nox oppressit, cum pro ingenio quisque
fremerent, [alius] "per obices viarum," alius, "per adversa
montium, per silvas, qua ferri arma poterunt, eamus; modo ad hostem pervenire
liceat quem per annos iam prope triginta vincimus: omnia aequa et plana erunt
Romano in perfidum Samnitem pugnanti"; alius: "quo aut qua eamus? num
montes moliri sede sua paramus? dum haec imminebunt iuga, qua tu ad hostem
venies? armati, inermes, fortes, ignavi, pariter omnes capti atque victi sumus;
ne ferrum quidem ad bene moriendum oblaturus est hostis; sedens bellum
conficiet." his in vicem sermonibus qua cibi qua quietis immemor nox
traducta est. Ne Samnitibus quidem consilium in tam laetis suppetebat rebus;
itaque universi Herennium Pontium, patrem imperatoris, per litteras consulendum
censent. Iam is gravis annis non militaribus solum sed civilibus quoque
abscesserat muneribus; in corpore tamen adfecto vigebat vis animi consiliique.
Is ubi accepit ad Furculas Caudinas inter duos saltus clausos esse exercitus
Romanos, consultus ab nuntio filii censuit omnes inde quam primum inviolatos
dimittendos. Quae ubi spreta sententia est iterumque eodem remeante nuntio
consulebatur, censuit ad unum omnes interficiendos. Quae ubi tam discordia
inter se velut ex ancipiti oraculo responsa data sunt, quamquam filius ipse in
primis iam animum quoque patris consenuisse in adfecto corpore rebatur, tamen
consensu omnium victus est ut ipsum in consilium acciret. Nec gravatus senex
plaustro in castra dicitur advectus vocatusque in consilium ita ferme locutus
esse, ut nihil sententiae suae mutaret, causas tantum adiceret: priore se
consilio, quod optimum duceret, cum potentissimo populo per ingens beneficium
perpetuam firmare pacem amicitiamque; altero consilio in multas aetates, quibus
amissis duobus exercitibus haud facile receptura vires Romana res esset, bellum
differre; tertium nullum consilium esse. Cum filius aliique principes percontando
exsequerentur, quid si media via consilii caperetur, ut et dimitterentur
incolumes et leges iis iure belli victis imponerentur, "ista quidem
sententia" inquit "ea est, quae neque amicos parat nec inimicos
tollit. Servate modo quos ignominia
inritaveritis; ea est Romana gens, quae victa quiescere nesciat. Vivet semper
in pectoribus illorum quidquid istuc praesens necessitas inusserit neque eos
ante multiplices poenas expetitas a vobis quiescere sinet." neutra
sententia accepta Herennius domum e castris est avectus.
4.
Et in castris Romanis cum frustra multi conatus ad erumpendum capti essent et
iam omnium rerum inopia esset, victi necessitate legatos mittunt, qui primum
pacem aequam peterent; si pacem non impetrarent, uti provocarent ad pugnam. Tum
Pontius debellatum esse respondit; et, quoniam ne victi quidem ac capti
fortunam fateri scirent, inermes cum singulis vestimentis sub iugum missurum;
alias condiciones pacis aequas victis ac victoribus fore: si agro Samnitium
decederetur, coloniae abducerentur, suis inde legibus Romanum ac Samnitem aequo
foedere victurum; his condicionibus paratum se esse foedus cum consulibus
ferire; si quid eorum displiceat, legatos redire ad se vetuit. Haec cum legatio
renuntiaretur, tantus gemitus omnium subito exortus est tantaque maestitia
incessit ut non gravius accepturi viderentur, si nuntiaretur omnibus eo loco
mortem oppetendam esse. Cum diu silentium fuisset nec consules aut pro foedere
tam turpi aut contra foedus tam necessarium hiscere possent, L. Lentulus, qui
tum princeps legatorum virtute atque honoribus erat, "patrem meum"
inquit, "consules, saepe audivi memorantem se in Capitolio unum non fuisse
auctorem senatui redimendae auro a Gallis civitatis, quando nec fossa valloque ab
ignavissimo ad opera ac muniendum hoste clausi essent et erumpere, si non sine
magno periculo, tamen sine certa pernicie possent. Quod si, illis ut decurrere
ex Capitolio armatis in hostem licuit, quo saepe modo obsessi in obsidentes
eruperunt, ita nobis aequo aut iniquo loco dimicandi tantummodo cum hoste copia
esset, non mihi paterni animi indoles in consilio dando deesset. Equidem mortem
pro patria praeclaram esse fateor et me vel devovere pro populo Romano
legionibusque vel in medios me immittere hostes paratus sum; sed hic patriam
video, hic quidquid Romanarum legionum est; quae nisi pro se ipsis ad mortem
ruere volunt, quid habent quod morte sua servent? tecta urbis, dicat aliquis,
et moenia et eam turbam a qua urbs incolitur. Immo hercule produntur ea omnia
deleto hoc exercitu, non servantur. Quis enim ea tuebitur? imbellis videlicet atque inermis
multitudo. Tam hercule quam a Gallorum impetu defendit. An a Veiis exercitum
Camillumque ducem implorabunt? hic omnes spes opesque sunt, quas servando patriam
servamus, dedendo ad necem patriam deserimus [ac prodimus]. At foeda atque ignominiosa deditio est. Sed ea caritas
patriae est ut tam ignominia eam quam morte nostra, si opus sit, servemus.
Subeatur ergo ista, quantacumque est, indignitas et pareatur necessitati, quam
ne di quidem superant. Ite, consules, redimite armis civitatem, quam auro
maiores vestri redemerunt."
5.
Consules profecti ad Pontium in conloquium, cum de foedere victor agitaret,
negarunt iniussu populi foedus fieri posse nec sine fetialibus caerimoniaque
alia sollemni. Itaque non, ut volgo credunt Claudiusque etiam scribit, foedere
pax Caudina sed per sponsionem facta est. Quid enim aut sponsoribus in foedere
opus esset aut obsidibus, ubi precatione res transigitur, per quem populum fiat
quo minus legibus dictis stetur, ut eum ita Iuppiter feriat quemadmodum a
fetialibus porcus feriatur? spoponderunt consules, legati, quaestores, tribuni
militum, nominaque omnium qui spoponderunt exstant, ubi, si ex foedere acta res
esset, praeterquam duorum fetialium non exstarent; et propter necessariam
foederis dilationem obsides etiam sescenti equites imperati, qui capite
luerent, si pacto non staretur. Tempus inde statutum tradendis obsidibus
exercituque inermi mittendo. Redintegravit luctum in castris consulum adventus,
ut vix ab iis abstinerent manus, quorum temeritate in eum locum deducti essent,
quorum ignavia foedius inde quam venissent abituri: illis non ducem locorum,
non exploratorem fuisse; beluarum modo caecos in foveam missos. Alii alios
intueri; contemplari arma mox tradenda et inermes futuras dextras obnoxiaque
corpora hosti; proponere sibimet ipsi ante oculos iugum hostile et ludibria
victoris et voltus superbos et per armatos inermium iter, inde foedi agminis
miserabilem viam per sociorum urbes, reditum in patriam ad parentes, quo saepe
ipsi maioresque eorum triumphantes venissent: se solos sine volnere, sine
ferro, sine acie victos; sibi non stringere licuisse gladios, non manum cum
hoste conferre; sibi nequiquam arma, nequiquam vires, nequiquam animos datos.
Haec frementibus hora fatalis ignominiae advenit, omnia tristiora experiundo
factura quam quae praeceperant animis. Iam primum cum singulis vestimentis
inermes extra vallum exire iussi; et primi traditi obsides atque in custodiam
abducti. Tum a consulibus abire lictores iussi paludamentaque detracta; tantam
<id> inter eos qui paulo ante [eos] exsecrantes dedendos lacerandosque
censuerant miserationem fecit, ut suae quisque condicionis oblitus ab illa
deformatione tantae maiestatis velut ab nefando spectaculo averteret oculos.
6.
Primi consules prope seminudi sub iugum missi; tum ut quisque gradu proximus
erat, ita ignominiae obiectus; tum deinceps singulae legiones. Circumstabant
armati hostes, exprobrantes eludentesque; gladii etiam plerisque intentati, et
volnerati quidam necatique, si voltus eorum indignitate rerum acrior victorem
offendisset. Ita traducti sub iugum et quod paene gravius erat per hostium
oculos, cum e saltu evasissent, etsi velut ab inferis extracti tum primum lucem
aspicere visi sunt, tamen ipsa lux ita deforme intuentibus agmen omni morte
tristior fuit. Itaque cum ante noctem Capuam pervenire possent, incerti de fide
sociorum et quod pudor praepediebat circa viam haud procul Capua omnium egena
corpora humi prostraverunt. Quod ubi est Capuam nuntiatum, evicit miseratio
iusta sociorum superbiam ingenitam Campanis. Confestim insignia sua consulibus,
[fasces, lictores,] arma, equos, vestimenta, commeatus militibus benigne
mittunt; et venientibus Capuam cunctus senatus populusque obviam egressus
iustis omnibus hospitalibus privatisque et publicis fungitur officiis. Neque
illis sociorum comitas voltusque benigni et adloquia non modo sermonem elicere
sed ne ut oculos quidem attollerent aut consolantes amicos contra intuerentur
efficere poterant; adeo super maerorem pudor quidam fugere conloquia et coetus
hominum cogebat. Postero die cum iuvenes nobiles missi a Capua ut pro
ficiscentes ad finem Campanum prosequerentur revertissent vocatique in curiam
percontantibus maioribus natu multo sibi maestiores et abiectiores animi visos
referrent: adeo silens ac prope mutum agmen incessisse; iacere indolem illam
Romanam ablatosque cum armis animos; non reddere salutem, [non salutantibus
dare responsum,] non hiscere quemquam prae metu potuisse, tamquam ferentibus
adhuc cervicibus iugum sub quod missi essent; habere Samnites victoriam non
praeclaram solum sed etiam perpetuam; cepisse enim eos non Romam, sicut ante
Gallos, sed, quod multo bellicosius fuerit, Romanam virtutem ferociamque, --
7a.
Cum haec dicerentur audirenturque et deploratum paene Romanum nomen in concilio
sociorum fidelium esset, dicitur [Ofillius] A. Calavius Ovi filius, clarus
genere factisque, tum etiam aetate verendus, longe aliter se habere rem
dixisse: silentium illud obstinatum fixosque in terram oculos et surdas ad
omnia solacia aures et pudorem intuendae lucis ingentem molem irarum ex alto animo
cientis indicia esse; aut Romana se ignorare ingenia aut silentium illud
Samnitibus flebiles brevi clamores gemitusque excitaturum, Caudinaeque pacis
aliquanto Samnitibus quam Romanis tristiorem memoriam fore; quippe suos quemque
eorum animos habiturum, ubicumque congressuri sint; saltus Caudinos non ubique
Samnitibus fore.
|