|
12b.
Inter haec Satricani ad Samnites defecerunt, et Fregellae colonia necopinato
adventu Samnitium -- fuisse et Satricanos cum iis satis constat -- nocte
occupata est. Timor inde mutuus utrosque usque ad lucem quietos tenuit; lux
pugnae initium fuit, quam aliquamdiu aequam -- et quia pro aris ac focis
dimicabatur et quia ex tectis adiuvabat imbellis multitudo -- tamen Fregellani
sustinuerunt; fraus deinde rem inclinavit, quod vocem audiri praeconis passi
sunt incolumem abiturum qui arma posuisset. Ea spes remisit a certamine animos
et passim arma iactari coepta. Pertinacior pars armata per aversam portam
erupit tutiorque eis audacia fuit quam incautus ad credendum ceteris pavor,
quos circumdatos igni nequiquam deos fidemque invocantes Samnites
concremaverunt. Consules inter se partiti provincias, Papirius in Apuliam ad
Luceriam pergit, ubi equites Romani obsides ad Caudium dati custodiebantur,
Publilius in Samnio substitit adversus Caudinas legiones. Distendit ea res
Samnitium animos, quod nec ad Luceriam ire, ne ab tergo instaret hostis, nec
manere, ne Luceria interim amitteretur, satis audebant. Optimum visum est committere
rem fortunae et transigere cum Publilio certamen; itaque in aciem copias
educunt.
13.
Adversus quos Publilius consul cum dimicaturus esset, prius adloquendos milites
ratus contionem advocari iussit; ceterum sicut ingenti alacritate ad praetorium
concursum est, ita prae clamore poscentium pugnam nulla adhortatio imperatoris
audita est; suus cuique animus memor ignominiae adhortator aderat. Vadunt
igitur in proelium urgentes signiferos et, ne mora in concursu pilis emittendis
stringendisque inde gladiis esset, pila velut dato ad id signo abiciunt
strictisque gladiis cursu in hostem feruntur. Nihil illic imperatoriae artis
ordinibus aut subsidiis locandis fuit; omnia ira militaris prope vesano impetu
egit. Itaque non fusi modo hostes sunt sed ne castris quidem suis fugam
impedire ausi Apuliam dissipati petiere; Luceriam tamen coacto rursus in unum
agmine est perventum. Romanos ira eadem, quae per mediam aciem hostium tulerat,
et in castra pertulit. Ibi plus quam in acie sanguinis ad caedis factum
praedaeque pars maior ira corrupta. Exercitus alter cum Papirio consule locis
maritimis pervenerat Arpos per omnia pacata Samnitium magis iniuriis et odio
quam beneficio ullo populi Romani; nam Samnites, ea tempestate in montibus
vicatim habitantes, campestria et maritima loca contempto cultorum molliore
atque, ut evenit fere, locis simili genere ipsi montani atque agrestes
depopulabantur. Quae regio si fida Samnitibus fuisset, aut pervenire Arpos
exercitus Romanus nequisset aut interiecta [inter Romam et Arpos] penuria rerum
omnium exclusos a commeatibus absumpsisset. Tum quoque profectos inde ad
Luceriam iuxta obsidentes obsessosque inopia vexavit: omnia ab Arpis Romanis
suppeditabantur, ceterum adeo exigue ut militi occupato stationibus vigiliisque
et opere eques folliculis in castra ab Arpis frumentum veheret, interdum
occursu hostium cogeretur abiecto ex equo frumento pugnare: obsessis priusquam
alter consul victore exercitu advenit, et commeatus ex montibus Samnitium invecti
erant et auxilia intromissa. Artiora
omnia adventus Publili fecit, qui obsidione delegata in curam collegae vacuus
per agros cuncta infesta commeatibus hostium fecerat. Itaque cum spes nulla
esset diutius obsessos inopiam laturos, coacti Samnites, qui ad Luceriam castra
habebant, undique contractis viribus signa cum Papirio conferre.
14.
Per id tempus parantibus utrisque se ad proelium legati Tarentini interveniunt,
denuntiantes Samnitibus Romanisque ut bellum omitterent: per utros stetisset
quo minus discederetur ab armis, adversus eos se pro alteris pugnaturos. Ea
legatione Papirius audita perinde ac motus dictis eorum cum collega se
communicaturum respondit; accitoque eo, cum tempus omne in apparatu pugnae consumpsisset
conlocutus de re haud dubia, signum pugnae proposuit. Agentibus divina
humanaque, quae adsolent cum acie dimicandum est, consulibus Tarentini legati
occursare responsum exspectantes; quibus Papirius ait: "auspicia secunda
esse, Tarentini, pullarius nuntiat; litatum praeterea est egregie; auctoribus
dis, ut videtis, ad rem gerendam proficiscimur". Signa inde ferre iussit
et copias eduxit vanissimam increpans gentem, quae, suarum impotens rerum prae
domesticis seditionibus discordiisque, aliis modum pacis ac belli facere aequum
censeret. Samnites ex parte altera, cum omnem curam belli remisissent, quia aut
pacem vere cupiebant aut expediebat simulare ut Tarentinos sibi conciliarent,
cum instructos repente ad pugnam Romanos conspexissent, vociferari se in
auctoritate Tarentinorum manere nec descendere in aciem nec extra vallum arma
ferre; deceptos potius quodcumque casus ferat passuros quam ut sprevisse pacis
auctores Tarentinos videantur. Accipere se omen consules aiunt et eam precari
mentem hostibus ut ne vallum quidem defendant. Ipsi inter se partitis copiis
succedunt hostium munimentis et simul undique adorti, cum pars fossas
explerent, pars vellerent vallum atque in fossas proruerent, nec virtus modo
insita sed ira etiam exulceratos ignominia stimularet animos, castra invasere;
et pro se quisque non haec Furculas nec Caudium nec saltus invios esse, ubi
errorem fraus superbe vicisset, sed Romanam virtutem, quam nec vallum nec
fossae arcerent, memorantes caedunt pariter resistentes fusosque, inermes atque
armatos, servos liberos, puberes impubes, homines iumentaque; nec ullum
superfuisset animal, ni consules receptui signum dedissent avidosque caedis
milites e castris hostium imperio ac minis expulissent. Itaque apud infensos ob
interpellatam dulcedinem irae confestim oratio habita est, ut doceretur miles
minime cuiquam militum consules odio in hostes cessisse aut cessuros; quin
duces sicut belli ita insatiabilis supplicii futuros fuisse, ni respectus
equitum sescentorum qui Luceriae obsides tenerentur praepedisset animos, ne
desperata venia hostes caecos in supplicia eorum ageret perdere prius quam
perire optantes. Laudare ea milites laetarique obviam itum irae suae esse ac
fateri omnia patienda potius quam proderetur salus tot principum Romanae iuventutis.
15.
Dimissa contione consilium habitum omnibusne copiis Luceriam premerent an
altero exercitu et duce Apuli circa, gens dubiae ad id voluntatis,
temptarentur. Publilius consul ad peragrandam profectus Apuliam aliquot
expeditione una populos aut vi subegit aut condicionibus in societatem accepit.
Papirio quoque, qui obsessor Luceriae restiterat, brevi ad spem eventus
respondit; nam insessis omnibus viis per quas commeatus ex Samnio
subvehebantur, fame domiti Samnites qui Luceriae in praesidio erant legatos
misere ad consulem Romanum, ut receptis equitibus qui causa belli essent
absisteret obsidione. Iis Papirius ita respondit debuisse eos Pontium Herenni
filium, quo auctore Romanos sub iugum misissent, consulere quid victis
patiendum censeret; ceterum quoniam ab hostibus in se aequa statui quam in se
ipsi ferre maluerint, nuntiare Luceriam iussit arma, sarcinas, iumenta,
multitudinem omnem imbellem intra moenia relinquerent; militem se cum singulis
vestimentis sub iugum missurum, ulciscentem inlatam, non novam inferentem
ignominiam. Nihil recusatum. Septem milia militum sub iugum missa praedaque
ingens Luceriae capta, receptis omnibus signis armisque quae ad Caudium amissa
erant et, quod omnia superabat gaudia, equitibus reciperatis quos pignora pacis
custodiendos Luceriam Samnites dederant. Haud ferme alia mutatione subita rerum
clarior victoria populi Romani est, si quidem etiam, quod quibusdam in
annalibus invenio, Pontius Herenni filius, Samnitium imperator, ut expiaret
consulum ignominiam, sub iugum cum ceteris est missus. Ceterum id minus miror
obscurum esse de hostium duce dedito missoque; id magis mirabile est ambigi
Luciusne Cornelius dictator cum L. Papirio Cursore magistro equitum eas res ad
Caudium atque inde Luceriam gesserit ultorque unicus Romanae ignominiae haud
sciam an iustissimo triumpho ad eam aetatem secundum Furium Camillum
triumphaverit an consulum -- Papirique praecipuum -- id decus sit. Sequitur
hunc errorem alius error Cursorne Papirius proximis comitiis cum Q. Aulio
Cerretano iterum ob rem bene gestam Luceriae continuato magistratu consul
tertium creatus sit an L. Papirius Mugillanus et in cognomine erratum sit.
16.
Convenit iam inde per consules reliqua belli perfecta. Aulius cum Ferentanis
uno secundo proelio debellavit urbemque ipsam, quo se fusa contulerat acies,
obsidibus imperatis in deditionem accepit. Pari fortuna consul alter cum
Satricanis, qui cives Romani post Caudinam cladem ad Samnites defecerant
praesidiumque eorum in urbem acceperant, rem gessit. Nam cum ad moenia Satrici
admotus esset exercitus legatisque missis ad pacem cum precibus petendam triste
responsum ab consule redditum esset, nisi praesidio Samnitium interfecto aut
tradito ne ad se remearent, plus ea voce quam armis inlatis terroris colonis
iniectum. Itaque subinde exsequentes quaerendo a consule legati quonam se pacto
paucos et infirmos crederet praesidio tam valido et armato vim allaturos, ab
iisdem consilium petere iussi quibus auctoribus praesidium in urbem
accepissent, discedunt aegreque impetrato ut de ea re consuli senatum
responsaque ad se referri sineret ad suos redeunt. Duae factiones senatum
distinebant, una cuius principes erant defectionis a populo Romano auctores, altera
fidelium civium; certatum ab utrisque tamen est ut ad reconciliandam pacem
consuli opera navaretur. Pars altera, cum praesidium Samnitium, quia nihil
satis praeparati erat ad obsidionem tolerandam, excessurum proxima nocte esset,
enuntiare consuli satis habuit qua noctis hora quaque porta et quam in viam
egressurus hostis foret; altera, quibus invitis descitum ad Samnites erat,
eadem nocte portam etiam consuli aperuerunt armatosque clam hoste in urbem
acceperunt. Ita duplici proditione et praesidium Samnitium insessis circa viam
silvestribus locis necopinato oppressum est, et ab urbe plena hostium clamor
sublatus momentoque unius horae caesus Samnis, Satricanus captus, et omnia in
potestate consulis erant; qui quaestione habita quorum opera defectio esset
facta, quos sontes comperit, virgis caesos securi percussit praesidioque valido
imposito arma Satricanis ademit. Inde ad triumphum decessisse Romam Papirium
Cursorem scribunt, qui eo duce Luceriam receptam Samnitesque sub iugum missos
auctores sunt. Et fuit vir haud dubie dignus omni bellica laude, non animi solum vigore
sed etiam corporis viribus excellens. Praecipua pedum pernicitas inerat, quae
cognomen etiam dedit; victoremque cursu omnium aetatis suae fuisse ferunt [et]
seu virium vi seu exercitatione multa, cibi vinique eundem capacissimum; nec
cum ullo asperiorem, quia ipse invicti ad laborem corporis esset, fuisse
militiam pediti pariter equitique; equites etiam aliquando ausos ab eo petere
ut sibi pro re bene gesta laxaret aliquid laboris; quibus ille "ne nihil
remissum dicatis, remitto" inquit, "ne utique dorsum demulceatis cum
ex equis descendetis". Et vis erat in eo viro imperii ingens pariter in
socios civesque. Praenestinus praetor per timorem segnius ex subsidiis suos
duxerat in primam aciem; quem cum inambulans ante tabernaculum vocari
iussisset, lictorem expedire securem iussit. Ad quam vocem exanimi stante
Praenestino, "agedum, lictor, excide radicem hanc" inquit
"incommodam ambulantibus", perfusumque ultimi supplicii metu multa
dicta dimisit. Haud dubie illa aetate,
qua nulla virtutum feracior fuit, nemo unus erat vir quo magis innixa res
Romana staret. Quin eum parem destinant animis magno Alexandro ducem, si arma
Asia perdomita in Europam vertisset. --
|