|
17.
Nihil minus quaesitum a principio huius operis videri potest quam ut plus iusto
ab rerum ordine declinarem varietatibusque distinguendo opere et legentibus
velut deverticula amoena et requiem animo meo quaererem; tamen tanti regis ac
ducis mentio, quibus saepe tacitus cogitationibus volutavi animum, eas evocat
in medium, ut quaerere libeat quinam eventus Romanis rebus, si cum Alexandro
foret bellatum, futurus fuerit. Plurimum in bello pollere videntur militum
copia et virtus, ingenia imperatorum, fortuna per omnia humana maxime in res
bellicas potens; ea et singula intuenti et universa sicut ab aliis regibus
gentibusque, ita ab hoc quoque facile praestant invictum Romanum imperium. Iam
primum, ut ordiar ab ducibus comparandis, haud equidem abnuo egregium ducem
fuisse Alexandrum; sed clariorem tamen eum facit quod unus fuit, quod
adulescens in incremento rerum, nondum alteram fortunam expertus, decessit. Ut
alios reges claros ducesque omittam, magna exempla casuum humanorum, Cyrum,
quem maxime Graeci laudibus celebrant, quid nisi longa vita, sicut Magnum modo
Pompeium, vertenti praebuit fortunae? recenseam duces Romanos, nec omnes omnium
aetatium sed ipsos eos cum quibus consulibus aut dictatoribus Alexandro fuit
bellandum, M. Valerium Corvum, C. Marcium Rutulum, C. Sulpicium, T. Manlium
Torquatum, Q. Publilium Philonem, L. Papirium Cursorem, Q. Fabium Maximum, duos
Decios, L. Volumnium, M". Curium?
deinceps ingentes sequuntur viri, si Punicum Romano praevertisset bellum seniorque
in Italiam traiecisset. Horum in quolibet cum indoles eadem quae in Alexandro
erat animi ingeniique, tum disciplina militaris, iam inde ab initiis urbis
tradita per manus, in artis perpetuis praeceptis ordinatae modum venerat. Ita
reges gesserant bella, ita deinde exactores regum Iunii Valeriique, ita
deinceps Fabii, Quinctii, Cornelii, ita Furius Camillus, quem iuvenes ii quibus
cum Alexandro dimicandum erat senem viderant. Militaris opera pugnando obeunti
Alexandro -- nam ea quoque haud minus clarum eum faciunt -- cessisset videlicet
in acie oblatus par Manlius Torquatus aut Valerius Corvus, insignes ante
milites quam duces, cessissent Decii, devotis corporibus in hostem ruentes,
cessisset Papirius Cursor illo corporis robore, illo animi. Victus esset consiliis
iuvenis unius, ne singulos nominem, senatus ille, quem qui ex regibus constare
dixit unus veram speciem Romani senatus cepit. Id vero erat periculum, ne
sollertius quam quilibet unus ex his quos nominavi castris locum caperet,
commeatus expediret, ab insidiis praecaveret, tempus pugnae deligeret, aciem
instrueret, subsidiis firmaret. Non cum Dareo rem esse dixisset, quem mulierum
ac spadonum agmen trahentem inter purpuram atque aurum oneratum fortunae
apparatibus suae, praedam verius quam hostem, nihil aliud quam bene ausus vana
contemnere, incruentus devicit. Longe alius Italiae quam Indiae, per quam
temulento agmine comisabundus incessit, visus illi habitus esset, saltus
Apuliae ac montes Lucanos cernenti et vestigia recentia domesticae cladis, ubi
avunculus eius nuper, Epiri rex Alexander, absumptus erat.
18.
Et loquimur de Alexandro nondum merso secundis rebus, quarum nemo intolerantior
fuit. Qui si ex habitu novae fortunae novique, ut ita dicam, ingenii quod sibi
victor induerat spectetur, Dareo magis similis quam Alexandro in Italiam
venisset et exercitum Macedoniae oblitum degenerantemque iam in Persarum mores
adduxisset. Referre in tanto rege piget superbam mutationem vestis et
desideratas humi iacentium adulationes, etiam victis Macedonibus graves nedum
victoribus, et foeda supplicia et inter vinum et epulas caedes amicorum et
vanitatem ementiendae stirpis. Quid si vini amor in dies fieret acrior? quid si
trux ac praefervida ira? -- nec quicquam dubium inter scriptores refero --
nullane haec damna imperatoriis virtutibus ducimus? id vero periculum erat,
quod levissimi ex Graecis qui Parthorum quoque contra nomen Romanum gloriae
favent dictitare solent, ne maiestatem nominis Alexandri, quem ne fama quidem
illis notum arbitror fuisse, sustinere non potuerit populus Romanus; et
adversus quem Athenis, in civitate fracta Macedonum armis, cernente tum maxime
prope fumantes Thebarum ruinas, contionari libere ausi sunt homines, id quod ex
monumentis orationum patet, adversus eum nemo ex tot proceribus Romanis vocem
liberam missurus fuerit. Quantalibet magnitudo hominis concipiatur animo; unius
tamen ea magnitudo hominis erit collecta paulo plus decem annorum felicitate;
quam qui eo extollunt quod populus Romanus etsi nullo bello multis tamen
proeliis victus sit, Alexandro nullius pugnae non secunda fortuna fuerit, non
intellegunt se hominis res gestas, et eius iuvenis, cum populi iam
octingentesimum bellantis annum rebus conferre. Miremur si, cum ex hac parte saecula
plura numerentur quam ex illa anni, plus in tam longo spatio quam in aetate
tredecim annorum fortuna variaverit? quin tu homines cum homine, [et] duces cum
duce, fortunam cum fortuna confers? quot Romanos duces nominem quibus nunquam
adversa fortuna pugnae fuit? paginas in annalibus magistratuumque fastis
percurrere licet consulum dictatorumque quorum nec virtutis nec fortunae ullo
die populum Romanum paenituit. Et quo sint mirabiliores quam Alexander aut
quisquam rex, denos vicenosque dies quidam dictaturam, nemo plus quam annum
consulatum gessit; ab tribunis plebis dilectus impediti sunt; post tempus ad
bella ierunt, ante tempus comitiorum causa revocati sunt; in ipso conatu rerum
circumegit se annus; collegae nunc temeritas, nunc pravitas impedimento aut
damno fuit; male gestis rebus alterius successum est; tironem aut mala
disciplina institutum exercitum acceperunt. At hercule reges non liberi solum
impedimentis omnibus sed domini rerum temporumque trahunt consiliis cuncta, non
sequuntur. Invictus ergo Alexander cum invictis ducibus bella gessisset et
eadem fortunae pignora in discrimen detulisset; immo etiam eo plus periculi
subisset quod Macedones unum Alexandrum habuissent, multis casibus non solum
obnoxium sed etiam offerentem se, Romani multi fuissent Alexandro vel gloria
vel rerum magnitudine pares, quorum suo quisque fato sine publico discrimine
viveret morereturque.
19.
Restat ut copiae copiis comparentur vel numero vel militum genere vel
multitudine auxiliorum. Censebantur eius aetatis lustris ducena quinquagena
milia capitum. Itaque in omni defectione sociorum Latini nominis urbano prope
dilectu decem scribebantur legiones; quaterni quinique exercitus saepe per eos
annos in Etruria, in Umbria Gallis hostibus adiunctis, in Samnio, in Lucanis
gerebat bellum. Latium deinde omne cum Sabinis et Volscis et Aequis et omni
Campania et parte Umbriae Etruriaeque et Picentibus et Marsis Paelignisque ac
Vestinis atque Apulis, adiuncta omni ora Graecorum inferi maris a Thuriis
Neapolim et Cumas et inde Antio atque Ostiis tenus Samnites aut socios validos
Romanis aut fractos bello invenisset hostes. Ipse traiecisset mare cum
veteranis Macedonibus non plus triginta milibus hominum et quattuor milibus
equitum, maxime Thessalorum; hoc enim roboris erat. Persas Indos aliasque si
adiunxisset gentes, impedimentum maius quam auxilium traheret. Adde quod
Romanis ad manum domi supplementum esset, Alexandro, quod postea Hannibali
accidit, alieno in agro bellanti exercitus consenuisset. Arma clupeus
sarisaeque illis; Romano scutum, maius corpori tegumentum, et pilum, haud paulo
quam hasta vehementius ictu missuque telum. Statarius uterque miles, ordines
servans; sed illa phalanx immobilis et unius generis, Romana acies distinctior,
ex pluribus partibus constans, facilis partienti, quacumque opus esset, facilis
iungenti. Iam in opere quis par Romano miles? quis ad tolerandum laborem
melior? uno proelio victus Alexander bello victus esset: Romanum, quem Caudium,
quem Cannae non fregerunt, quae fregisset acies? ne ille saepe, etiamsi prima
prospere evenissent, Persas et Indos et imbellem Asiam quaesisset et cum
feminis sibi bellum fuisse dixisset, quod Epiri regem Alexandrum mortifero
volnere ictum dixisse ferunt, sortem bellorum in Asia gestorum ab hoc ipso
iuvene cum sua conferentem. Equidem cum per annos quattuor et viginti primo
Punico bello classibus certatum cum Poenis recordor, vix aetatem Alexandri
suffecturam fuisse reor ad unum bellum. Et forsitan, cum et foederibus vetustis
iuncta res Punica Romanae esset et timor par adversus communem hostem duas
potentissimas armis virisque urbes armaret, [et] simul Punico Romanoque obrutus
bello esset. Non quidem Alexandro duce nec integris Macedonum rebus sed experti
tamen sunt Romani Macedonem hostem adversus Antiochum Philippum Persen non modo
cum clade ulla sed ne cum periculo quidem suo. Absit invidia verbo et civilia
bella sileant: nunquam ab equite hoste, nunquam a pedite, nunquam aperta acie,
nunquam aequis, utique nunquam nostris locis laboravimus: equitem, sagittas,
saltus impeditos, avia commeatibus loca gravis armis miles timere potest. Mille
acies graviores quam Macedonum atque Alexandri avertit avertetque, modo sit
perpetuus huius qua vivimus pacis amor et civilis cura concordiae. --
|