|
27.
Earum fama rerum, magis tamen spes Campanae defectionis, in quam coniuratum
erat, Samnites in Apuliam versos rursus ad Caudium revocavit, ut inde ex
propinquo, si qui motus occasionem aperiret, Capuam Romanis eriperent. Eo
consules cum valido exercitu venerunt. Et primo circa saltus, cum utrimque ad
hostem iniqua via esset, cunctati sunt; deinde Samnites per aperta loca brevi
circuitu in loca plana [Campanos campos] agmen demittunt ibique primum castra
in conspectum hostibus data, deinde levibus proeliis equitum saepius quam
peditum utrimque periculum factum; nec aut eventus eorum Romanum aut morae, qua
trahebant bellum, paenitebat. Samnitium contra ducibus et carpi parvis cottidie damnis
et senescere dilatione belli vires suae videbantur. Itaque in aciem procedunt
equitibus in cornua divisis, quibus praeceptum erat intentiores ad respectum
castrorum, ne qua eo vis fieret, quam ad proelium starent: aciem pedite tutam
fore. Consulum Sulpicius in dextro,
Poetelius in laevo cornu consistunt. Dextra pars, qua et Samnites raris
ordinibus aut ad circumeundos hostes aut ne ipsi circumirentur constiterant,
latius patefacta stetit; sinistris, praeterquam quod confertiores steterant,
repentino consilio Poeteli consulis additae vires, qui subsidiarias cohortes,
quae integrae ad longioris pugnae casus reservabantur, in primam aciem extemplo
emisit universique hostem primo impetu viribus impulit. Commota pedestri acie
Samnitium eques in pugnam succedit. In hunc transverso agmine inter duas acies
se inferentem Romanus equitatus concitat equos signaque et ordines peditum
atque equitum confundit, donec universam ab ea parte avertit aciem. In eo cornu
non Poetelius solus sed Sulpicius etiam hortator adfuerat, avectus ab suis
nondum conserentibus manus ad clamorem a sinistra parte prius exortum. Unde
haud dubiam victoriam cernens cum ad suum cornu tenderet cum mille ducentis
viris, dissimilem ibi fortunam invenit, Romanos loco pulsos, victorem hostem
signa in perculsos inferentem. Ceterum omnia mutavit repente consulis adventus;
nam et conspectu ducis refectus militum est animus, et maius quam pro numero
auxilium advenerat fortes viri, et partis alterius victoria audita mox visa
etiam proelium restituit. Tota deinde iam vincere acie Romanus et omisso
certamine caedi capique Samnites, nisi qui Maleventum, cui nunc urbi Beneventum
nomen est, perfugerunt. Ad triginta milia caesa aut capta Samnitium proditum
memoriae est.
28.
Consules egregia victoria parta protinus inde ad Bovianum oppugnandum legiones
ducunt; ibique hiberna egerunt, donec ab novis consulibus, L. Papirio Cursore
quintum C. Iunio Bubulco iterum nominatus dictator C. Poetelius cum M. Folio
magistro equitum exercitum accepit. Is, cum audisset arcem Fregellanam ab
Samnitibus captam, omisso Boviano ad Fregellas pergit; unde nocturna Samnitium
fuga sine certamine receptis Fregellis praesidioque valido imposito in
Campaniam reditum maxime ad Nolam armis repetendam. Eo se intra moenia sub adventum
dictatoris et Samnitium omnis multitudo et Nolana agrestis contulerat. Dictator
urbis situ circumspecto, quo apertior aditus ad moenia esset, omnia aedificia
-- et frequenter ibi habitabatur -- circumiecta muris incendit; nec ita multo
post sive a Poetelio dictatore sive ab C. Iunio consule -- nam utrumque
traditur -- Nola est capta. Qui captae decus Nolae ad consulem trahunt,
adiciunt Atinam et Calatiam ab eodem captas, Poetelium autem pestilentia orta
clavi figendi causa dictatorem dictum. Suessa
et Pontiae eodem anno coloniae deductae sunt. Suessa Auruncorum fuerat; Volsci
Pontias, insulam sitam in conspectu litoris sui, incoluerant. Et Interamnam
Sucasinam ut deduceretur colonia, senatus consultum factum est; sed triumviros
creavere ac misere colonorum quattuor milia insequentes consules M. Valerius P.
Decius.
29.
[M. Valerio P. Decio coss.] profligato fere Samnitium bello, priusquam ea cura
decederet patribus Romanis, Etrusci belli fama exorta est; nec erat ea
tempestate gens alia, cuius secundum Gallicos tumultus arma terribiliora essent
cum propinquitate agri tum multitudine hominum. Itaque altero consule in Samnio
reliquias belli persequente P. Decius, qui graviter aeger Romae restiterat,
auctore senatu dictatorem C. Iunium Bubulcum dixit. Is, prout rei magnitudo
postulabat, omnes iuniores sacramento adigit, arma quaeque alia res poscit
summa industria parat; nec tantis apparatibus elatus de inferendo bello agitat,
quieturus haud dubie, nisi ultro arma Etrusci inferrent. Eadem in comparando
cohibendoque bello consilia et apud Etruscos fuere; neutri finibus egressi. Et
censura clara eo anno Ap. Claudi et C. Plauti fuit; memoriae tamen felicioris
ad posteros nomen Appi, quod viam munivit et aquam in urbem duxit; eaque unus
perfecit quia ob infamem atque invidiosam senatus lectionem verecundia victus
collega magistratu se abdicaverat, Appius iam inde antiquitus insitam
pertinaciam familiae gerendo solus censuram obtinuit. Eodem Appio auctore
Potitia gens, cuius ad Aram Maximam Herculis familiare sacerdotium fuerat,
servos publicos ministerii delegandi causa sollemnia eius sacri docuerat.
Traditur inde, dictu mirabile et quod dimovendis statu suo sacris religionem
facere posset, cum duodecim familiae ea tempestate Potitiorum essent, puberes
ad triginta, omnes intra annum cum stirpe exstinctos; nec nomen tantum
Potitiorum interisse sed censorem etiam [Appium] memori deum ira post aliquot
annos luminibus captum.
30.
Itaque consules, qui eum annum secuti sunt, C. Iunius Bubulcus tertium et Q.
Aemilius Barbula iterum, initio anni questi apud populum deformatum ordinem
prava lectione senatus, qua potiores aliquot lectis praeteriti essent,
negaverunt eam lectionem se, quae sine recti pravique discrimine ad gratiam ac
libidinem facta esset, observaturos et senatum extemplo citaverunt eo ordine
qui ante censores Ap. Claudium et C. Plautium fuerat. Et duo imperia eo anno dari coepta per
populum, utraque pertinentia ad rem militarem: unum, ut tribuni militum seni
deni in quattuor legiones a populo crearentur, quae antea perquam paucis
suffragio populi relictis locis dictatorum et consulum ferme fuerant beneficia
-- tulere eam rogationem tribuni plebei L. Atilius C. Marcius --: alterum, ut
duumviros navales classis ornandae reficiendaeque causa idem populus iuberet;
lator huius plebi sciti fuit M. Decius tribunus plebis. Eiusdem anni rem dictu parvam praeterirem, ni ad
religionem visa esset pertinere. Tibicines, quia prohibiti a proximis
censoribus erant in aede Iovis vesci quod traditum antiquitus erat, aegre passi
Tibur uno agmine abierunt, adeo ut nemo in urbe esset qui sacrificiis praecineret.
Eius rei religio tenuit senatum legatosque Tibur miserunt: [ut] darent operam
ut ii homines Romanis restituerentur. Tiburtini benigne polliciti primum
accitos eos in curiam hortati sunt uti reverterentur Romam; postquam perpelli
nequibant, consilio haud abhorrente ab ingeniis hominum eos adgrediuntur. Die
festo alii alios per speciem celebrandarum cantu epularum [causa] invitant, et
vino, cuius avidum ferme id genus est, oneratos sopiunt atque ita in plaustra
somno vinctos coniciunt ac Romam deportant; nec prius sensere quam plaustris in
foro relictis plenos crapulae eos lux oppressit. Tunc concursus populi factus,
impetratoque ut manerent, datum ut triduum quotannis ornati cum cantu atque hac
quae nunc sollemnis est licentia per urbem vagarentur, restitutumque in aede
vescendi ius iis qui sacris praecinerent. Haec inter duorum ingentium
bellorum curam gerebantur.
31.
Consules inter se provincias partiti: Iunio Samnites, Aemilio novum bellum
Etruria sorte obvenit. In Samnio Cluviarum praesidium Romanum, quia nequiverat
vi capi, obsessum fame in deditionem acceperant Samnites verberibusque foedum
in modum laceratos occiderant deditos. Huic infensus crudelitati Iunius, nihil
antiquius oppugnatione Cluviana ratus, quo die adgressus est moenia, vi cepit
atque omnes puberes interfecit. Inde victor exercitus Bovianum ductus; caput hoc erat
Pentrorum Samnitium, longe ditissimum atque opulentissimum armis virisque. Ibi, quia haud tantum irarum erat, spe praedae milites
accensi oppido potiuntur. Minus itaque saevitum in hostes est, praedae plus
paene quam ex omni Samnio unquam egestum benigneque omnis militi concessa. Et
postquam praepotentem armis Romanum nec acies subsistere ullae nec castra nec
urbes poterant, omnium principum in Samnio eo curae sunt intentae ut insidiis
quaereretur locus, si qua licentia populando effusus exercitus excipi ac
circumveniri posset. Transfugae agrestes et captivi quidam, pars forte, pars
consilio oblati, congruentia ad consulem adferentes -- quae et vera erant --
pecoris vim ingentem in saltum avium compulsam esse, perpulerunt ut praedatum
eo expeditae ducerentur legiones. Ibi ingens hostium exercitus itinera occultus insederat
et, postquam intrasse Romanos vidit saltum, repente exortus cum clamore ac
tumultu incautos invadit. Et primo nova res trepidationem fecit, dum arma
capiunt, sarcinas congerunt in medium; dein postquam, ut quisque liberaverat se
onere aptaveratque armis, ad signa undique coibant et, notis ordinibus in
vetere disciplina militiae iam sine praecepto ullius sua sponte struebatur
acies, consul ad ancipitem maxime pugnam advectus desilit ex equo et Iovem
Martemque atque alios testatur deos se nullam suam gloriam inde sed praedam
militi quaerentem in eum locum devenisse neque in se aliud quam nimiam ditandi
ex hoste militis curam reprehendi posse; ab eo se dedecore nullam rem aliam
quam virtutem militum vindicaturam. Coniterentur modo uno animo omnes invadere
hostem victum acie, castris exutum, nudatum urbibus, ultimam spem furto insidiarum
temptantem et loco non armis fretum. Sed
quem esse iam virtuti Romanae inexpugnabilem locum? Fregellana arx Soranaque et
ubicumque iniquo successum erat loco memorabantur. His accensus miles, omnium
immemor difficultatium, vadit adversus imminentem hostium aciem. Ibi paulum
laboris fuit, dum in adversum clivum erigitur agmen; ceterum postquam prima
signa planitiem summam ceperunt sensitque acies aequo se iam institisse loco,
versus extemplo est terror in insidiatores easdemque latebras, quibus se paulo
ante texerant, palati atque inermes fuga repetebant. Sed loca difficilia hosti quaesita ipsos tum sua
fraude impediebant. Itaque ergo perpaucis effugium patuit; caesa ad viginti
milia hominum; victorque Romanus ad oblatam ab hoste praedam pecorum discurrit.
|