|
38.
Dum haec in Etruria geruntur, consul alter C. Marcius Rutulus Allifas de
Samnitibus vi cepit. Multa alia castella
vicique aut deleta hostiliter aut integra in potestatem venere. Per idem tempus
et classis Romana a P. Cornelio, quem senatus maritimae orae praefecerat, in
Campaniam acta cum adpulsa Pompeios esset, socii inde navales ad depopulandum
agrum Nucerinum profecti, proximis raptim vastatis unde reditus tutus ad naves
esset, dulcedine, ut fit, praedae longius progressi excivere hostes. Palatis per
agros nemo obvius fuit, cum occidione occidi possent; redeuntes agmine incauto
haud procul navibus adsecuti agrestes exuerunt praeda, partem etiam occiderunt;
quae superfuit caedi trepida multitudo ad naves compulsa est. Profectio Q. Fabi
trans Ciminiam silvam quantum Romae terrorem fecerat, tam laetam famam in
Samnium ad hostes tulerat interclusum Romanum exercitum obsideri; cladisque
imaginem Furculas Caudinas memorabant: eadem temeritate avidam ulteriorum
semper gentem in saltus invios deductam, saeptam non hostium magis armis quam
locorum iniquitatibus esse. Iam gaudium invidia quadam miscebatur, quod belli
Romani decus ab Samnitibus fortuna ad Etruscos avertisset. Itaque armis
virisque ad obterendum C. Marcium consulem concurrunt, protinus inde Etruriam
per Marsos ac Sabinos petituri, si Marcius dimicandi potestatem non faciat.
Obvius iis consul fuit. Dimicatum proelio utrimque atroci atque incerto eventu
est et, cum anceps caedes fuisset, adversae tamen rei fama in Romanos vertit ob
amissos quosdam equestris ordinis tribunosque militum atque unum legatum et,
quod insigne maxime fuit, consulis ipsius volnus. Ob haec etiam aucta fama, ut
solet, ingens terror patres invasit dictatoremque dici placebat; nec, quin
Cursor Papirius diceretur, in quo tum summa rei bellicae ponebatur, dubium
cuiquam erat. Sed nec in Samnium nuntium perferri omnibus infestis tuto posse
nec vivere Marcium consulem satis fidebant. Alter consul Fabius infestus
privatim Papirio erat; quae ne ira obstaret bono publico, legatos ex consularium
numero mittendos ad eum senatus censuit, qui sua quoque eum, non publica solum
auctoritate moverent ut memoriam simultatium patriae remitteret. Profecti
legati ad Fabium cum senatus consultum tradidissent adiecissentque orationem
convenientem mandatis, consul demissis in terram oculis tacitus ab incertis
quidnam acturus esset legatis recessit; nocte deinde silentio, ut mos est, L.
Papirium dictatorem dixit. Cui cum ob animum egregie victum legati gratias
agerent, obstinatum silentium obtinuit ac sine responso ac mentione facti sui
legatos dimisit, ut appareret insignem dolorem ingenti comprimi animo. Papirius
C. Iunium Bubulcum magistrum equitum dixit; atque ei legem curiatam de imperio
ferenti triste omen diem diffidit, quod Faucia curia fuit principium, duabus
insignis cladibus, captae urbis et Caudinae pacis, quod utroque anno eiusdem
curiae fuerat principium. Macer Licinius tertia etiam clade, quae ad Cremeram
accepta est, abominandam eam curiam facit.
39.
Dictator postero die auspiciis repetitis pertulit legem; et profectus cum
legionibus ad terrorem traducti silvam Ciminiam exercitus nuper scriptis ad
Longu lam pervenit acceptisque a Marcio consule veteribus militibus in aciem
copias eduxit. Nec hostes detractare visi pugnam. Instructos deinde armatosque, cum
ab neutris proelium inciperet, nox oppressit. Quieti aliquamdiu nec quis
diffidentes viribus nec hostem spernentes, stativa in propinquo habuere. Nam et
cum Umbrorum exercitu acie depugnatum est; fusi tamen magis quam caesi hostes,
quia coeptam acriter non tolerarunt pugnam; et ad Vadimonis lacum Etrusci lege
sacrata coacto exercitu, cum vir virum legisset, quantis nunquam alias ante
simul copiis simul animis dimicarunt; tantoque irarum certamine gesta res est
ut ab neutra parte emissa sint tela. Gladiis pugna coepit et acerrime commissa
ipso certamine, quod aliquamdiu anceps fuit, accensa est, ut non cum Etruscis
totiens victis sed cum aliqua nova gente videretur dimicatio esse. Nihil ab ulla parte movetur fugae; cadunt antesignani
et, ne nudentur propugnatoribus signa, fit ex secunda prima acies. Ab ultimis
deinde subsidiis cietur miles; adeoque ad ultimum laboris ac periculi ventum
est ut equites Romani omissis equis ad primos ordines peditum per arma, per
corpora evaserint. Ea velut nova inter fessos exorta acies turbavit signa
Etruscorum; secuta deinde impetum eorum, utcumque adfecta erat, cetera
multitudo tandem perrumpit ordines hostium. Tunc vinci pertinacia coepta et
averti manipuli quidam; et, ut semel dedere hi terga, etiam <ceteri>
certiorem capessere fugam. Ille primum dies fortuna vetere abundantes
Etruscorum fregit opes; caesum in acie quod roboris fuit: castra eo impetu
capta direptaque.
40.
Pari subinde periculo gloriaeque eventu bellum in Samnitibus erat, qui, praeter
ceteros belli apparatus, ut acies sua fulgeret novis armorum insignibus
fecerunt. Duo exercitus erant; scuta alterius auro, alterius argento
caelaverunt; forma erat scuti: summum latius, qua pectus atque umeri teguntur,
fastigio aequali; ad imum cuneatior mobilitatis causa. Spongia pectori
tegumentum et sinistrum crus ocrea tectum. Galeae cristatae, quae speciem
magnitudini corporum adderent. Tunicae auratis militibus versicolores, argentatis
linteae candidae. His dextrum cornu
datum: illi in sinistro consistunt. Notus iam Romanis apparatus insignium
armorum fuerat doctique a ducibus erant horridum militem esse debere, non
caelatum auro et argento sed ferro et animis fretum: quippe illa praedam verius
quam arma esse, nitentia ante rem, deformia inter sanguinem et volnera. Virtutem esse militis
decus: et omnia illa victoriam sequi et ditem hostem quamvis pauperis victoris
praemium esse. His Cursor vocibus instinctos milites in proelium ducit. Dextro
ipse cornu consistit, sinistro praefecit magistrum equitum. Simul est
concursum, ingens fuit cum hoste certamen, non segnius inter dictatorem et
magistrum equitum ab utra parte victoria inciperet. Prior forte Iunius commovit
hostem, laevo dextrum cornu, sacratos more Samnitium milites eoque candida
veste et paribus candore armis insignes; eos se Orco mactare Iunius dictitans,
cum intulisset signa, turbavit ordines et haud dubie impulit aciem. Quod ubi
sensit dictator, "ab laevone cornu victoria incipiet" inquit "et
dextrum cornu, dictatoris acies, alienam pugnam sequetur, non partem maximam
victoriae trahet?" concitat milites; nec peditum virtuti equites aut
legatorum studia ducibus cedunt. M. Valerius a dextro, P. Decius ab laevo cornu, ambo
consulares, ad equites in cornibus positos evehuntur adhortatique eos, ut
partem secum capesserent decoris, in transversa latera hostium incurrunt. Is
novus additus terror cum ex parte utraque circumvasisset aciem et ad terrorem
hostium legiones Romanae redintegrato clamore intulissent gradum, tum fuga ab
Samnitibus coepta. Iam strage hominum armorumque insignium campi repleri; ac
primo pavidos Samnites castra sua accepere, deinde ne ea quidem retenta; captis
direptisque ante noctem iniectus ignis. Dictator ex senatus consulto
triumphavit, cuius triumpho longe maximam speciem captiva arma praebuere. Tantum magnificentiae visum in his, ut aurata scuta
dominis argentariarum ad forum ornandum dividerentur. Inde natum initium
dicitur fori ornandi ab aedilibus cum tensae ducerentur. Et Romani quidem ad
honorem deum insignibus armis hostium usi sunt: Campani ad superbiam et odio
Samnitium gladiatores, quod spectaculum inter epulas erat, eo ornatu armarunt
Samnitiumque nomine compellarunt. Eodem anno cum reliquiis Etruscorum ad
Perusiam, quae et ipsa indutiarum fidem ruperat, Fabius consul nec dubia nec
difficili victoria dimicat. Ipsum oppidum -- nam ad moenia victor accessit --
cepisset, ni legati dedentes urbem exissent. Praesidio Perusiae imposito,
legationibus Etruriae amicitiam petentibus prae se Romam ad senatum missis
consul praestantiore etiam quam dictator victoria triumphans urbem est
invectus; quin etiam devictorum Samnitium decus magna ex parte ad legatos, P.
Decium et M. Valerium, est versum, quos populos proximis comitiis ingenti
consensu consulem alterum, alterum praetorem declaravit.
41.
Fabio ob egregie perdomitam Etruriam continuatur consulatus; Decio collega
datur. Valerius
praetor quartum creatus. Consules partiti
provincias; Etruria Decio, Samnium Fabio evenit. Profectus ad Nuceriam
Alfaternam, cum pacem petentes, quod uti ea cum daretur noluissent, aspernatus
esset, oppugnando ad deditionem subegit. Cum Samnitibus acie dimicatum. Haud
magno certamine hostes victi; neque eius pugnae memoria tradita foret, ni Marsi
eo primum proelio cum Romanis bellassent. Secuti Marsorum defectionem Paeligni
eandem fortunam habuerunt. Decio quoque, alteri consuli, secunda belli fortuna
erat. Tarquiniensem metu subegerat frumentum exercitui praebere atque indutias
in quadraginta annos petere. Volsiniensium castella aliquot vi cepit; quaedam
ex his diruit ne receptaculo hostibus essent; circumferendoque passim bello
tantum terrorem sui fecit ut nomen omne Etruscum foedus ab consule peteret. Ac
de eo quidem nihil impetratum; indutiae annuae datae. Stipendium exercitu
Romano ab hoste in eum annum pensum et binae tunicae in militem exactae; ea
merces indutiarum fuit. Tranquillas res iam Etruscis turbavit repentina
defectio Umbrorum, gentis integrae a cladibus belli, nisi quod transitum
exercitus ager senserat. Ii concitata omni iuventute sua et magna parte
Etruscorum ad rebellionem compulsa tantum exercitum fecerant ut relicto post se
in Etruria Decio ad oppugnandam inde Romam ituros, magnifice de se ac
contemptim de Romanis loquentes, iactarent. Quod inceptum eorum ubi ad Decium
consulem perlatum est, ad urbem ex Etruria magnis itineribus pergit et in agro
Pupiniensi ad famam intentus hostium consedit. Nec Romae spernebatur Umbrorum
bellum; et ipsae minae metum fecerant expertis Gallica clade quam intutam urbem
incolerent. Itaque legati ad Fabium consulem missi sunt, ut, si quid laxamenti
a bello Samnitium esset, in Umbriam propere exercitum duceret. Dicto paruit
consul magnisque itineribus ad Mevaniam, ubi tum copiae Umbrorum erant,
perrexit. Repens adventus consulis, quem procul Umbria in Samnio bello alio
occupatum crediderant, ita exterruit Umbros ut alii recedendum ad urbes
munitas, quidam omittendum bellum censerent; plaga una -- Materinam ipsi
appellant -- non continuit modo ceteros in armis sed confestim ad certamen
egit. Castra vallantem Fabium adorti sunt. Quos ubi effusos ruere in munimenta
consul vidit, revocatos milites ab opere, prout loci natura tempusque
patiebatur, ita instruxit; cohortatusque praedicatione vera qua in Tuscis, qua
in Samnio partorum decorum, exiguam appendicem Etrusci belli conficere iubet et
vocis impiae poenas expetere, qua se urbem Romanam oppugnaturos minati sunt.
Haec tanta sunt alacritate militum audita ut clamor sua sponte ortus loquentem
interpellaverit ducem. Ante imperium deinde concentu tubarum ac cornuum cursu
effuso in hostem feruntur. Non tamquam in viros aut armatos incurrunt;
mirabilia dictu, signa primo eripi coepta signiferis, deinde ipsi signiferi
trahi ad consulem armatique milites ex acie in aciem transferri et, sicubi est
certamen, scutis magis quam gladiis geritur res; umbonibus incussaque ala
sternuntur hostes. Plus capitur hominum quam caeditur atque una vox ponere arma
iubentium per totam fertur aciem. Itaque inter ipsum certamen facta deditio est
a primis auctoribus belli. Postero insequentibusque diebus et ceteri Umbrorum
populi deduntur: Ocriculani sponsione in amicitiam accepti.
42.
Fabius, alienae sortis victor belli, in suam provinciam exercitum reduxit.
Itaque ei ob res tam feliciter gestas, sicut priore anno populus continuaverat
consulatum, ita senatus in insequentem annum, quo Ap. Claudius L. Volumnius
consules fuerunt, prorogavit maxime Appio adversante imperium. Appium censorem
petisse consulatum comitiaque eius ab L. Furio tribuno plebis interpellata,
donec se censura abdicarit, in quibusdam annalibus invenio. Creatus consul, cum
collegae novum bellum, Sallentini hostes decernerentur, Romae mansit ut urbanis
artibus opes augeret quando belli decus penes alios esset. Volumnium provinciae
haud paenituit. Multa secunda proelia fecit; aliquot urbes hostium vi cepit. Praedae erat largitor et
benignitatem per se gratam comitate adiuvabat militemque his artibus fecerat et
periculi et laboris avidum. Q. Fabius pro consule ad urbem Allifas cum
Samnitium exercitu signis conlatis confligit. Minime ambigua res fuit; fusi
hostes atque in castra compulsi; nec castra forent retenta, ni exiguum superfuisset
diei; ante noctem tamen sunt circumsessa et nocte custodita ne quis elabi
posset. Postero die vixdum luce certa deditio fieri coepta et pacti qui
Samnitium forent ut cum singulis vestimentis emitterentur; ii omnes sub iugum
missi. Sociis Samnitium nihil cautum; ad
septem milia sub corona veniere. Qui se civem Hernicum dixerat seorsus in
custodia habitus; eos omnes Fabius Romam ad senatum misit; et cum quaesitum
esset dilectu an voluntarii pro Samnitibus adversus Romanos bellassent, per
Latinos populos custodiendi dantur, iussique eam integram rem novi consules P.
Cornelius Arvina Q. Marcius Tremulus -- hi enim iam creati erant -- ad senatum
referre. Id aegre passi Hernici; concilium populorum omnium habentibus
Anagninis in circo quem Maritimum vocant, praeter Aletrinatem Ferentinatemque
et Verulanum omnes Hernici nominis populo Romano bellum indixerunt.
43.
In Samnio quoque, quia decesserat inde Fabius, novi motus exorti. Calatia et
Sora praesidiaque quae in his Romana erant expugnata et in captivorum corpora
militum foede saevitum. Itaque eo P. Cornelius cum exercitu missus. Marcio novi
hostes -- iam enim Anagninis Hernicisque aliis bellum iussum erat --
decernuntur. Primo ita omnia opportuna loca hostes inter consulum castra inter
ceperunt ut pervadere expeditus nuntius non posset et per aliquot dies incerti
rerum omnium suspensique de statu alterius uterque consul ageret, Romamque is
metus manaret, adeo ut omnes iuniores sacramento adigerentur atque ad subita rerum
duo iusti scriberentur exercitus. Ceterum Hernicum bellum nequaquam pro
praesenti terrore ac vetusta gentis gloria fuit: nihil usquam dictu dignum
ausi, trinis castris intra paucos dies exuti, triginta dierum indutias ita ut
ad senatum Romam legatos mitterent pacti sunt bimestri stipendio frumentoque et
singulis in militem tunicis. Ab senatu ad Marcium reiecti, cui senatus consulto
permissum de Hernicis erat; isque eam gentem in deditionem accepit. Et in
Samnio alter consul superior viribus, locis impeditior erat. Omnia itinera
obsaepserant hostes saltusque pervios ceperant ne qua subvehi commeatus
possent; neque eos, cum cottidie signa in aciem consul proferret, elicere ad
certamen poterat, satisque apparebat neque Samnitem certamen praesens nec
Romanum dilationem belli laturum. Adventus Marci, qui Hernicis subactis
maturavit collegae venire auxilio, moram certaminis hosti exemit. Nam ut qui ne
alteri quidem exercitui se ad certamen credidissent pares, coniungi utique
passi duos consulares exercitus nihil crederent superesse spei, advenientem
incomposito agmine Marcium adgrediuntur. Raptim conlatae sarcinae in medium et,
prout tempus patiebatur, instructa acies. Clamor primum in stativa perlatus,
dein conspectus procul pulvis tumultum apud alterum consulem in castris fecit;
isque confestim arma capere iussis raptimque eductis in aciem militibus
transversam hostium aciem atque alio certamine occupatam invadit, clamitans
summum flagitium fore, si alterum exercitum utriusque victoriae compotem
sinerent fieri nec ad se sui belli vindicarent decus. Qua impetum dederat, perrumpit aciemque per mediam in
castra hostium tendit et vacua defensoribus capit atque incendit. Quae ubi
flagrantia Marcianus miles conspexit et hostes respexere, tum passim fuga
coepta Samnitium fieri; sed omnia obtinet caedes nec in ullam partem tutum
perfugium est. Iam triginta milibus hostium caesis signum receptui consules
dederant colligebantque in unum copias invicem inter se gratantes, cum repente
visae procul hostium novae cohortes, quae in supplementum scriptae fuerant,
integravere caedem. In quas nec iussu consulum nec signo accepto victores
vadunt, malo tirocinio imbuendum Samnitem clamitantes. Indulgent consules
legionum ardori, ut qui probe scirent novum militem hostium inter perculsos
fuga veteranos ne temptando quidem satis certamini fore. Nec eos opinio
fefellit: omnes Samnitium copiae, veteres novaeque, montes proximos fuga
capiunt. Eo et Romana erigitur acies, nec quicquam satis tuti loci victis est
et de iugis, quae ceperant, funduntur; iamque una voce omnes pacem petebant.
Tum trium mensum frumento imperato et annuo stipendio ac singulis in militem
tunicis ad senatum pacis oratores missi. Cornelius in Samnio relictus: Marcius
de Hernicis triumphans in urbem rediit statuaque equestris in foro decreta est,
quae ante templum Castoris posita est. Hernicorum tribus populis, Aletrinati
Verulano Ferentinati, quia maluerunt quam civitatem, suae leges redditae
conubiumque inter ipsos, quod aliquamdiu soli Hernicorum habuerunt, permissum.
Anagninis quique arma Romanis intulerant civitas sine suffragii latione data:
concilia conubiaque adempta et magistratibus praeter quam sacrorum curatione
interdictum. Eodem anno aedes Salutis a C. Iunio Bubulco censore locata est,
quam consul bello Samnitium voverat. Ab eodem collegaque eius M. Valerio Maximo
viae per agros publica impensa factae. Et cum Carthaginiensibus eodem anno
foedus tertio renovatum legatisque eorum, qui ad id venerant, comiter munera
missa.
44.
Dictatorem idem annus habuit P. Cornelium Scipionem cum magistro equitum P.
Decio Mure. Ab his, propter quae creati
erant, comitia consularia habita, quia neuter consulum potuerat bello abesse.
Creati consules L. Postumius Ti. Minucius. Hos consules Piso Q. Fabio et P.
Decio suggerit biennio exempto, quo Claudium Volumniumque et Cornelium cum
Marcio consules factos tradidimus. Memoriane fugerit in annalibus digerendis an
consulto binos consules, falsos ratus, transcenderit, incertum est. Eodem anno
in campum Stellatem agri Campani Samnitium incursiones factae. Itaque ambo
consules in Samnium missi cum diversas regiones, Tifernum Postumius, Bovianum
Minucius petisset, Postumi prius ductu ad Tifernum pugnatum. Alii haud dubie
Samnites victos ac viginti milia hominum capta tradunt, alii Marte aequo
discessum et Postumium metum simulantem nocturno itinere clam in montes copias
abduxisse, hostes secutos duo milia inde locis munitis et ipsos consedisse.
Consul ut stativa tuta copiosaque -- et ita erant -- petisse videretur,
postquam et munimentis castra firmavit et omni apparatu rerum utilium
instruxit, relicto firmo praesidio de vigilia tertia, qua duci proxime potest,
expeditas legiones ad collegam, et ipsum adversus alios sedentem, ducit. Ibi
auctore Postumio Minucius cum hostibus signa confert; et cum anceps proelium in
multum diei processisset, tum Postumius integris legionibus defessam iam aciem
hostium improviso invadit. Itaque cum lassitudo ac volnera fugam quoque
praepedissent, occidione occisi hostes, signa unum et viginti capta, atque inde
ad castra Postumi perrectum. Ibi duo victores exercitus perculsum iam fama
hostem adorti fundunt fugantque; signa militaria sex et viginti capta et
imperator Samnitium Statius Gellius multique alii mortales et castra utraque
capta. Et Bovianum urbs postero die coepta oppugnari brevi capitur magnaque
gloria rerum gestarum consules triumpharunt. Minucium consulem, cum volnere
gravi relatum in castra, mortuum quidam auctores sunt, et M. Fulvium in locum
eius consulem suffectum et ab eo, cum ad exercitum Minuci missus esset,
Bovianum captum. Eo anno Sora Arpinum Cesennia recepta ab Samnitibus; Herculis
magnum simulacrum in Capitolio positum dedicatumque.
45.
P. Sulpicio Saverrione P. Sempronio Sopho consulibus Samnites, seu finem seu
dilationem belli quaerentes, legatos de pace Romam misere. Quibus suppliciter
agentibus responsum est, nisi saepe bellum parantes pacem petissent Samnites,
oratione ultro citro habita de pace transigi potuisse: nunc, quando verba vana
ad id locorum fuerint, rebus standum esse. P. Sempronium consulem cum exercitu
brevi in Samnio fore; eum, ad bellum pacemne inclinent animi, falli non posse;
comperta omnia senatui relaturum; decedentem ex Samnio consulem legati
sequerentur. Eo anno cum pacatum Samnium exercitus Romanus benigne praebito
commeatu peragrasset, foedus antiquum Samnitibus redditum. Ad Aequos inde,
veteres hostes, ceterum per multos annos sub specie infidae pacis quietos,
versa arma Romana, quod incolumi Hernico nomine missitaverant simul cum iis
Samniti auxilia et post Hernicos subactos universa prope gens sine
dissimulatione consilii publici ad hostes desciverat; et postquam icto Romae
cum Samnitibus foedere fetiales venerant res repetitum, temptationem aiebant
esse ut terrore incusso belli Romanos se fieri paterentur; quod quanto opere
optandum foret, Hernicos docuisse, cum quibus licuerit suas leges Romanae
civitati praeoptaverint; quibus legendi quid mallent copia non fuerit, pro
poena necessariam civitatem fore. Ob haec volgo in conciliis iactata populus
Romanus bellum fieri Aequis iussit; consulesque ambo ad novum profecti bellum
quattuor milia a castris hostium consederunt. Aequorum exercitus, ut qui suo
nomine permultos annos imbelles egissent, tumultuario similis sine ducibus
certis, sine imperio trepidare. Alius exeundum in aciem, alii castra tuenda
censent: movet plerosque vastatio futura agrorum ac deinceps cum levibus
praesidiis urbium relictarum excidia. Itaque postquam inter multas sententias
una, quae omissa cura communium ad respectum suarum quemque rerum vertit, est
audita, ut prima vigilia diversi e castris ad deportanda omnia tuendosque
moenibus in urbes abirent, cuncti eam sententiam ingenti adsensu accepere.
Palatis hostibus per agros prima luce Romani signis prolatis in acie consistunt
et, ubi nemo obvius ibat, pleno gradu ad castra hostium tendunt; ceterum
postquam ibi neque stationes pro portis nec quemquam in vallo nec fremitum
consuetum castrorum animadverterunt, insolito silentio moti metu insidiarum
subsistunt. Transgressi deinde vallum cum deserta omnia invenissent pergunt
hostem vestigiis sequi; sed vestigia in omnes aeque ferentia partes, ut in
dilapsis passim, primo errorem faciebant. Post per exploratores compertis hostium
consiliis, ad singulas urbes circumferendo bello unum et triginta oppida intra
dies quinquaginta, omnia oppugnando, ceperunt; quorum pleraque diruta atque
incensa nomenque Aequorum prope ad internecionem deletum. De Aequis
triumphatum; exemploque eorum clades fuit, ut Marrucini Marsi Paeligni Frentani
mitterent Romam oratores pacis petendae amicitiaeque. His populis foedus petentibus
datum.
46.
Eodem anno Cn. Flavius Cn. Filius scriba, patre libertino humili fortuna ortus, ceterum
callidus vir et facundus, aedilis curulis fuit. Invenio in quibusdam annalibus,
cum appareret aedilibus fierique se pro tribu aedilem videret neque accipi
nomen quia scriptum faceret, tabulam posuisse et iurasse se scriptum non
facturum; quem aliquanto ante desisse scriptum facere arguit Macer Licinius
tribunatu ante gesto triumviratibusque, nocturno altero, altero coloniae
deducendae. Ceterum, id quod haud discrepat, contumacia adversus contemnentes
humilitatem suam nobiles certavit; civile ius, repositum in penetralibus
pontificum, evolgavit fastosque circa forum in albo proposuit, ut quando lege
agi posset sciretur; aedem Concordiae in area Volcani summa invidia nobilium
dedicavit; coactusque consensu populi Cornelius Barbatus pontifex maximus verba
praeire, cum more maiorum negaret nisi consulem aut imperatorem posse templum
dedicare. Itaque ex auctoritate senatus latum ad populum est ne quis templum
aramve iniussu senatus aut tribunorum plebei partis maioris dedicaret. -- haud
memorabilem rem per se, nisi documentum sit adversus superbiam nobilium
plebeiae libertatis, referam. Ad collegam aegrum visendi causa Flavius cum
venisset consensuque nobilium adulescentium, qui ibi adsidebant, adsurrectum ei
non esset, curulem adferri sellam eo iussit ac sede honoris sui anxios invidia
inimicos spectavit. -- ceterum Flavium dixerat aedilem forensis factio, Ap.
Claudi censura vires nacta, qui senatum primus libertinorum filiis lectis
inquinaverat et, posteaquam eam lectionem nemo ratam habuit nec in curia
adeptus erat quas petierat opes urbanas, humilibus per omnes tribus divisis
forum et campum corrupit; tantumque Flavi comitia indignitatis habuerunt ut
plerique nobilium anulos aureos et phaleras deponerent. Ex eo tempore in duas
partes discessit civitas; aliud integer populus, fautor et cultor bonorum,
aliud forensis factio tenebat, donec Q. Fabius et P. Decius censores facti et
Fabius simul concordiae causa, simul ne humillimorum in manu comitia essent,
omnem forensem turbam excretam in quattuor tribus coniecit urbanasque eas
appellavit. Adeoque eam rem acceptam gratis animis ferunt ut Maximi cognomen,
quod tot victoriis non pepererat hac ordinum temperatione pareret. Ab eodem
institutum dicitur ut equites idibus Quinctilibus transveherentur.
|