|
1.
L. Genucio Ser. Cornelio consulibus ab externis ferme bellis otium fuit. Soram
atque Albam coloniae deductae. Albam in Aequos sex milia colonorum scripta: Sora
agri Volsci fuerat sed possederant Samnites; eo quattuor milia hominum missa.
Eodem anno Arpinatibus Trebulanisque civitas data. Frusinates tertia parte agri
damnati, quod Hernicos ab eis sollicitatos compertum, capitaque coniurationis
eius quaestione ab consulibus ex senatus consulto habita virgis caesi ac securi
percussi. Tamen ne prorsus imbellem agerent annum, parva expeditio in Umbria
facta est, quod nuntiabatur ex spelunca quadam excursiones armatorum in agros
fieri. In eam speluncam penetratum cum signis est et ex ea, loco obscuro, multa
volnera accepta maximeque lapidum ictu, donec altero specus eius ore -- nam
pervius erat -- invento utraeque fauces congestis lignis accensae. Ita intus fumo ac vapore ad duo milia armatorum,
ruentia novissime in ipsas flammas, dum evadere tendunt, absumpta. M. Livio
Dentre <M.> Aemilio consulibus redintegratum Aequicum bellum. Coloniam
aegre patientes velut arcem suis finibus impositam, summa vi expugnare adorti
ab ipsis colonis pelluntur. Ceterum tantum Romae terrorem fecere, quia vix
credibile erat tam adfectis rebus solos per se Aequos ad bellum coortos, ut
tumultus eius causa dictator diceretur C. Iunius Bubulcus. Cum M. Titinio
magistro equitum profectus primo congressu Aequos subegit ac die octavo
triumphans in urbem cum redisset aedem Salutis, quam consul voverat censor
locaverat, dictator dedicavit.
2.
Eodem anno classis Graecorum Cleonymo duce Lacedaemonio ad Italiae litora
adpulsa Thurias urbem in Sallentinis cepit. Adversus hunc hostem consul
Aemilius missus proelio uno fugatum compulit in naves; Thuriae redditae veteri
cultori Sallentinoque agro pax parta. -- Iunium Bubulcum dictatorem missum in
Sallentinos in quibusdam annalibus invenio et Cleonymum, priusquam confligendum
esset cum Romanis, Italia excessisse --. Circumvectus inde Brundisii
promunturium medioque sinu Hadriatico ventis latus, cum laeva importuosa
Italiae litora, dextra Illyrii Liburnique et Histri, gentes ferae et magna ex
parte latrociniis maritimis infames, terrerent, penitus ad litora Venetorum
pervenit. Expositis paucis qui loca explorarent, cum audisset tenue praetentum
litus esse, quod transgressis stagna ab tergo sint inrigua aestibus maritimis,
agros haud procul [proximos] campestres cerni, ulteriora colles videri; esse
ostium fluminis praealti quo circumagi naves in stationem tutam <possint>
[vidisse], -- Meduacus amnis erat --, eo invectam classem subire flumine
adverso iussit. Gravissimas navium non pertulit alveus fluminis; in leviora navigia
transgressa multitudo armatorum ad frequentes agros tribus maritimis
Patavinorum vicis colentibus eam oram pervenit. Ibi egressi praesidio levi
navibus relicto vicos expugnant, inflammant tecta, hominum pecudumque praedas
agunt, et dulcedine praedandi longius usque a navibus procedunt. Haec ubi
Patavium sunt nuntiata -- semper autem eos in armis accolae Galli habebant --
in duas partes iuventutem dividunt. Altera in regionem qua effusa populatio
nuntiabatur, altera, ne cui praedonum obvia fieret, altero itinere ad stationem
navium -- milia autem quattuordecim ab oppido aberat -- ducta. In naves ignaris
custodibus interemptis impetus factus territique nautae coguntur naves in
alteram ripam amnis traicere. Et in terra prosperum aeque in palatos praedatores
proelium fuerat refugientibusque ad stationem Graecis Veneti obsistunt; ita in
medio circumventi hostes caesique: pars capti classem indicant regemque
Cleonymum tria milia abesse. Inde captivis proximo vico in custodiam datis pars
fluviatiles naves, ad superanda vada stagnorum apte planis alveis fabricatas,
pars captiva navigia armatis complent profectique ad classem immobiles naves et
loca ignota plus quam hostem timentes circumvadunt; fugientesque in altum
acrius quam repugnantes usque ad ostium amnis persecuti captis quibusdam
incensisque navibus hostium, quas trepidatio in vada intulerat, victores
revertuntur. Cleonymus vix quinta parte navium incolumi, nulla regione maris
Hadriatici prospere adita discessit. Rostra navium spoliaque Laconum, in aede Iunonis
veteri fixa, multi supersunt qui viderunt Patavi. Monumentum navalis pugnae eo
die quo pugnatum est quotannis sollemni certamine navium in oppidi medio
exercetur.
3.
Eodem anno Romae cum Vestinis petentibus amicitiam ictum est foedus. Multiplex deinde exortus
terror. Etruriam rebellare ab Arretinorum seditionibus motu orto nuntiabatur,
ubi Cilnium genus praepotens divitiarum invidia pelli armis coeptum; simul Marsos
agrum vi tueri, in quem colonia est Carseoli deducta [erat] quattuor milibus
hominum scriptis. Itaque propter eos tumultus dictus M. Valerius Maximus
dictator magistrum equitum sibi legit M. Aemilium Paulum. -- id magis credo
quam Q. Fabium ea aetate atque eis honoribus Valerio subiectum; ceterum ex
Maximi cognomine ortum errorem haud abnuerim. -- profectus dictator cum
exercitu proelio uno Marsos fundit. Compulsis deinde in urbes munitas,
Milioniam, Plestinam, Fresiliam intra dies paucos cepit et parte agri multatis
Marsis foedus restituit. Tum in Etruscos versum bellum; et, cum dictator
auspiciorum repetendorum causa profectus Romam esset, magister equitum
pabulatum egressus ex insidiis circumvenitur signisque aliquot amissis foeda
militum caede ac fuga in castra est compulsus. -- qui terror non eo tantum a
Fabio abhorret quod, si qua alia arte cognomen suum aequavit, tum maxime
bellicis laudibus, sed etiam quod memor Papirianae saevitiae nunquam ut
dictatoris iniussu dimicaret adduci potuisset.
4.
Nuntiata ea clades Romam maiorem quam res erat terrorem excivit; nam ut
exercitu deleto ita iustitium indictum, custodiae in portis, vigiliae vicatim
exactae, arma, tela in muros congesta. Omnibus iunioribus sacramento adactis
dictator ad exercitum missus omnia spe tranquilliora et composita magistri
equitum cura, castra in tutiorem locum redacta, cohortes quae signa amiserant
extra vallum sine tentoriis destitutas invenit, exercitum avidum pugnae, quo
maturius ignominia aboleretur. Itaque
confestim castra inde in agrum Rusellanum promovit. Eo et hostes secuti,
quamquam ex bene gesta re summam et in aperto certamine virium spem habebant,
tamen insidiis quoque, quas feliciter experti erant, hostem temptant. Tecta
semiruta vici per vastationem agrorum deusti haud procul castris Romanorum
aberant. Ibi abditis armatis pecus in conspectu praesidii Romani, cui praeerat
Cn. Fulvius
legatus, propulsum. Ad quam inlecebram cum moveretur nemo ab Romana statione,
pastorum unus progressus sub ipsas munitiones inclamat alios, cunctanter ab
ruinis vici pecus propellentes, quid cessarent cum per media castra Romana tuto
agere possent. Haec cum legato Caerites quidam interpretarentur et per omnes
manipulos militum indignatio ingens esset nec tamen iniussu movere auderent,
iubet peritos linguae attendere animum, pastorum sermo agresti an urbano
propior esset. Cum referrent sonum linguae et corporum habitum et nitorem
cultiora quam pastoralia esse, "ite igitur, dicite" inquit, "detegant
nequiquam conditas insidias: omnia scire Romanum nec magis iam dolo capi quam
armis vinci posse." haec ubi audita sunt et ad eos qui consederant in
insidiis perlata, consurrectum repente ex latebris est et in patentem ad
conspectum undique campum prolata signa. visa legato maior acies quam quae ab
suo praesidio sustineri posset; itaque propere ad dictatorem auxilia accitum
mittit; interea ipse impetus hostium sustinet.
5.
Nuntio allato dictator signa ferri ac sequi iubet armatos; sed celeriora prope
omnia imperio erant; rapta extemplo signa armaque, et vix ab impetu et cursu
tenebantur. Cum ira ab accepta nuper clade stimulabat, tum concitatior accidens
clamor ab increscente certamine. urgent itaque alii alios hortanturque
signiferos ut ocius eant. Quo magis festinantes videt dictator, eo impensius
retentat agmen ac sensim incedere iubet. Etrusci contra, principio exciti
pugnae, omnibus copiis aderant; et super alios alii nuntiant dictatori omnes
legiones Etruscorum capessisse pugnam nec iam ab suis resisti posse, et ipse
cernit ex superiore loco in quanto discrimine praesidium esset. Ceterum satis
fretus esse etiam nunc tolerando certamini legatum nec se procul abesse
periculi vindicem, quam maxime volt fatigari hostem ut integris adoriatur
viribus fessos. Quamquam lente procedunt,
iam tamen ad impetum capiundum, equiti utique, modicum erat spatium. Prima
incedebant signa legionum, ne quid occultum aut repentinum hostis timeret; sed
reliquerat intervalla inter ordines peditum, qua satis laxo spatio equi
permitti possent. Pariter sustulit clamorem acies et emissus eques libero cursu
in hostem invehitur incompositisque adversus equestrem procellam subitum
pavorem offundit. Itaque, ut prope serum auxilium iam paene circumventis, ita
universa requies data est. Integri accepere pugnam nec ea ipsa longa aut anceps
fuit. Fusi hostes castra repetunt inferentibusque iam signa Romanis cedunt et
in ultimam castrorum partem conglobantur. Haerent fugientes in angustiis
portarum; pars magna aggerem vallumque conscendit, si aut ex superiore loco
tueri se aut superare aliqua et evadere posset. Forte quodam loco male densatus
agger pondere superstantium in fossam procubuit atque ea, cum deos pandere viam
fugae conclamassent, plures inermes quam armati evadunt. Hoc proelio fractae
iterum Etruscorum vires, et pacto annuo stipendio et duum mensum frumento
permissum ab dictatore ut de pace legatos mitterent Romam. Pax negata, indutiae
biennii datae. Dictator triumphans in urbem rediit. -- habeo auctores sine ullo
memorabili proelio pacatam ab dictatore Etruriam esse seditionibus tantum
Arretinorum compositis et Cilnio genere cum plebe in gratiam reducto. -- consul
ex dictatura factus M. Valerius. Non petentem atque adeo etiam absentem creatum
tradidere quidam et per interregem ea comitia facta; id unum non ambigitur
consulatum cum Apuleio Pansa gessisse.
6.
M. Valerio et Q. Apuleio consulibus satis pacatae foris res fuere: Etruscum
adversae belli res et indutiae quietum tenebant; Samnitem multorum annorum
cladibus domitum hauddum foederis novi paenitebat; Romae quoque plebem quietam
exonerata[m deducta] in colonias multitudo praestabat. Tamen ne undique tranquillae res
essent, certamen iniectum inter primores civitatis, patricios plebeiosque, ab
tribunis plebis Q. Et Cn. Ogulniis, qui undique criminandorum patrum apud
plebem occasionibus quaesitis, postquam alia frustra temptata erant, eam
actionem susceperunt qua non infimam plebem accenderent sed ipsa capita plebis,
consulares triumphalesque plebeios, quorum honoribus nihil praeter sacerdotia,
quae nondum promiscua erant, deesset. Rogationem ergo promulgarunt ut, cum
quattuor augures, quattuor pontifices ea tempestate essent placeretque augeri
sacerdotum numerum, quattuor pontifices, quinque augures, de plebe omnes,
adlegerentur. -- quemadmodum ad quattuor augurum numerum nisi morte duorum id
redigi collegium potuerit, non invenio, cum inter augures constet imparem
numerum debere esse, ut tres antiquae tribus, Ramnes, Titienses, Luceres, suum
quaeque augurem habeant aut, si pluribus sit opus, pari inter se numero
sacerdotes multiplicent; sicut multiplicati sunt cum ad quattuor quinque
adiecti novem numerum, ut terni in singulas essent, expleverunt. -- ceterum quia
de plebe adlegebantur, iuxta eam rem aegre passi patres quam cum consulatum
volgari viderent. Simulabant ad deos id magis quam ad se pertinere: ipsos
visuros ne sacra sua polluantur; id se optare tantum ne qua in rem publicam
clades veniat. Minus autem tetendere, adsueti iam in tali genere certaminum
vinci; et cernebant adversarios non, id quod olim vix speraverint, adfectantes
magnos honores sed omnia iam in quorum spem dubiam erat certatum adeptos,
multiplices consulatus censurasque et triumphos.
7.
Certatum tamen suadenda dissuadendaque lege inter Ap. Claudium maxime ferunt et
inter P. Decium Murem. Qui cum eadem ferme de iure patrum ac plebis quae pro
lege Licinia quondam contraque eam dicta erant cum plebeiis consulatus
rogabatur disservissent, rettulisse dicitur Decius parentis sui speciem, qualem
eum multi qui in contione erant viderant, incinctum Gabino cultu super telum
stantem, quo se habitu pro populo ac legionibus Romanis devovisset: tum P.
Decium consulem purum piumque deis immortalibus visum aeque ac si T. Manlius
collega eius devoveretur; eundem P. Decium qui sacra publica populi Romani
faceret legi rite non potuisse? id esse periculum ne suas preces minus audirent
di quam Ap. Claudi? castius eum sacra privata facere et religiosius deos colere
quam se? quem paenitere votorum quae pro re publica nuncupaverint tot consules
plebeii, tot dictatores, aut ad exercitus euntes aut inter ipsa bella?
numerarentur duces eorum annorum, quibus plebeiorum ductu et auspicio res geri
coeptae sint; numerarentur triumphi; iam ne nobilitatis quidem suae plebeios
paenitere. Pro certo habere, si quod
repens bellum oriatur, non plus spei fore senatui populoque Romano in patriciis
quam in plebeiis ducibus. "quod cum ita se habeat, cui deorum hominumve
indignum videri potest" inquit, "eos viros, quos vos sellis
curulibus, toga praetexta, tunica palmata, et toga picta et corona triumphali
laureaque honoraritis, quorum domos spoliis hostium adfixis insignes inter
alias feceritis, pontificalia atque auguralia insignia adicere? qui Iovis
optimi maximi ornatu decoratus, curru aurato per urbem vectus in Capitolium
ascenderit, is <non> conspiciatur cum capide ac lituo, <cum> capite
velato victimam caedet auguriumue ex arce capiet? cuius <in> imaginis
titulo consulatus censuraque et triumphus aequo animo legetur, si auguratum aut
pontificatum adieceritis, non sustinebunt legentium oculi? equidem -- pace
dixerim deum -- eos nos iam populi Romani beneficio esse spero, qui sacerdotiis
non minus reddamus dignatione nostra honoris quam acceperimus et deorum magis
quam nostra causa expetamus ut quos privatim colimus publice colamus.
8.
Quid autem ego sic adhuc egi, tamquam integra sit causa patriciorum de
sacerdotiis et non iam in possessione unius amplissimi simus sacerdotii?
decemviros sacris faciundis, carminum Sibyllae ac fatorum populi huius
interpretes, antistites eosdem Apollinaris sacri caerimoniarumque aliarum
plebeios videmus; nec aut tum patriciis ulla iniuria facta est, cum duumviris
sacris faciundis adiectus est propter plebeios numerus, et nunc tribunus, vir
fortis ac strenuus, quinque augurum loca, quattuor pontificum adiecit, in quae
plebeii nominentur, non ut vos, Appi, vestro loco pellant sed ut adiuvent vos
homines plebeii divinis quoque rebus procurandis, sicut in ceteris humanis pro
parte virili adiuvant. Noli erubescere, Appi, collegam in sacerdotio habere,
quem in censura, quem in consulatu collegam habere potuisti, cuius tam dictatoris
magister equitum quam magistri equitum dictator esse potes. Sabinum advenam,
principem nobilitati vestrae, seu Attium Clausum seu Ap. Claudium mavoltis,
illi antiqui patricii in suum numerum acceperunt: ne fastidieris nos in
sacerdotum numerum accipere. Multa nobiscum decora adferimus, immo omnia eadem
quae vos superbos fecerunt. L. Sextius primus de plebe consul est factus, C. Licinius
Stolo primus magister equitum, C. Marcius Rutulus primus et dictator et censor,
Q. Publilius Philo primus praetor. Semper ista audita sunt eadem penes vos
auspicia esse, vos solos gentem habere, vos solos iustum imperium et auspicium
domi militiaeque; aeque adhuc prosperum plebeium et patricium fuit porroque
erit. En unquam fando audistis patricios primo esse factos non de caelo
demissos sed qui patrem ciere possent, id est, nihil ultra quam ingenuos?
consulem iam patrem ciere possum avumque iam poterit filius meus. Nihil est
aliud in re, Quirites, nisi ut omnia negata adipiscamur; certamen tantum
patricii petunt nec curant quem eventum certaminum habeant. Ego hanc legem,
quod bonum faustum felixque sit vobis ac rei publicae, uti rogas, iubendam
censeo."
9a.
Vocare tribus extemplo populus iubebat apparebatque accipi legem; ille tamen
dies intercessione est sublatus. Postero die deterritis tribunis ingenti
consensu accepta est. Pontifices creantur suasor legis P. Decius Mus P.
Sempronius Sophus C. Marcius Rutulus M. Livius Denter; quinque augures item de
plebe, C. Genucius P. Aelius Paetus M. Minucius Faesus C. Marcius T. Publilius.
Ita
octo pontificum, novem augurum numerus factus.
|