|
20.
Dum ambo consules omnisque Romana vis in Etruscum bellum magis inclinat, in
Samnio novi exercitus exorti ad populandos imperii Romani fines per Vescinos in
Campaniam Falernumque agrum transcendunt ingentesque praedas faciunt. Volumnium
magnis itineribus in Samnium redeuntem -- iam enim Fabio Decioque prorogati
imperii finis aderat -- fama de Samnitium exercitu populationibusque Campani
agri ad tuendos socios convertit. ut in Calenum [agrum] venit, et ipse cernit
recentia cladis vestigia et Caleni narrant tantum iam praedae hostes trahere ut
vix explicare agmen possint; itaque iam propalam duces loqui extemplo eundum in
Samnium esse, ut relicta ibi praeda in expeditionem redeant nec tam oneratum
agmen dimicationibus committant. Ea quamquam similia veris erant, certius tamen
exploranda ratus dimittit equites, qui vagos praedatores in agro palantes
intercipiant; ex quibus inquirendo cognoscit ad Volturnum flumen sedere hostem,
inde tertia vigilia moturum; iter in Samnium esse. His satis exploratis
profectus tanto intervallo ab hostibus consedit ut nec adventus suus
propinquitate nimia nosci posset et egredientem e castris hostem opprimeret. Aliquanto ante lucem ad castra accessit gnarosque
Oscae linguae exploratum quid agatur mittit. Intermixti hostibus, quod facile
erat in nocturna trepidatione, cognoscunt infrequentia armatis signa egressa,
praedam praedaeque custodes exire, immobile agmen et sua quemque molientem
nullo [inter alios] consensu nec satis certo imperio. Tempus adgrediendi aptissimum
visum est; et iam lux appetebat; itaque signa canere iussit agmenque hostium
adgreditur. Samnites praeda impediti, infrequentes armati, pars addere gradum
ac prae se agere praedam, pars stare incerti utrum progredi an regredi in
castra tutius foret; inter cunctationem opprimuntur et Romani iam
transcenderant vallum caedesque ac tumultus erat in castris. Samnitium agmen,
praeterquam hostili tumultu, captivorum etiam repentina defectione turbatum
erat, qui partim ipsi soluti vinctos solvebant, partim arma in sarcinis
deligata rapiebant tumultumque proelio ipso terribiliorem intermixti agmini
praebebant. Memorandum deinde edidere facinus; nam Staium Minatium ducem
adeuntem ordines hortantemque invadunt; dissipatis inde equitibus qui cum eo
aderant ipsum circumsistunt insidentemque equo captum ad consulem Romanum
rapiunt. Revocata eo tumultu prima signa Samnitium proeliumque iam profligatum
integratum est; nec diutius sustineri potuit. Caesa ad sex milia hominum, duo
milia et quingenti capti -- in eis tribuni militum quattuor -- signa militaria
triginta, et, quod laetissimum victoribus fuit, captivorum recepta septem milia
et quadringenti, praeda ingens sociorum; accitique edicto domini ad res suas
noscendas recipiendasque praestituta die. Quarum rerum non exstitit dominus,
militi concessae; coactique vendere praedam ne alibi quam in armis animum
haberent.
21.
Magnum ea populatio Campani agri tumultum Romae praebuerat; et per eos forte
dies ex Etruria allatum erat post deductum inde Volumnianum exercitum Etruriam
concitam in arma et Gellium Egnatium, Samnitium ducem, et Umbros ad defectionem
vocari et Gallos pretio ingenti sollicitari. His nuntiis senatus conterritus
iustitium indici, dilectum omnis generis hominum haberi iussit. Nec ingenui
modo aut iuniores sacramento adacti sunt sed seniorum etiam cohortes factae
libertinique centuriati; et defendendae urbis consilia agitabantur summaeque
rerum praetor P. Sempronius praeerat. Ceterum parte curae exonerarunt senatum
L. Volumni consulis litterae, quibus caesos fusosque populatores Campaniae
cognitum est. Itaque et supplicationes ob rem bene gestam consulis nomine decernunt et
iustitium remittitur quod fuerat dies duodeviginti; supplicatioque perlaeta
fuit. Tum de praesidio regionis depopulatae ab Samnitibus agitari coeptum;
itaque placuit ut duae coloniae circa Vescinum et Falernum agrum deducerentur,
una ad ostium Liris fluvii, quae Minturnae appellata, altera in saltu Vescino,
Falernum contingente agrum, ubi Sinope dicitur Graeca urbs fuisse, Sinuessa
deinde ab colonis Romanis appellata. Tribunis plebis negotium datum est, ut
plebei scito iuberetur P. Sempronius praetor triumviros in ea loca colonis
deducendis creare; nec qui nomina darent facile inveniebantur, quia in stationem
se prope perpetuam infestae regionis, non in agros mitti rebantur. Avertit ab
eis curis senatum Etruriae ingravescens bellum et crebrae litterae Appi
monentis ne regionis eius motum neglegerent: quattuor gentes conferre arma,
Etruscos, Samnites, Umbros, Gallos; iam castra bifariam facta esse, quia unus
locus capere tantam multitudinem non possit. Ob haec et -- iam appetebat tempus
-- comitiorum causa L. Volumnius consul Romam revocatus; qui priusquam ad
suffragium centurias vocaret, in contionem advocato populo multa de magnitudine
belli Etrusci disseruit: iam tum, cum ipse ibi cum collega rem pariter
gesserit, fuisse tantum bellum ut nec duce uno nec exercitu geri potuerit;
accessisse postea dici Umbros et ingentem exercitum Gallorum; adversus quattuor
populos duces consules illo die deligi meminissent. Se, nisi confideret eum
consensu populi Romani consulem declaratum iri qui haud dubie tum primus omnium
ductor habeatur, dictatorem fuisse extemplo dicturum.
22.
Nemini dubium erat quin Fabius quintum omnium consensu destinaretur; eumque et
praerogativae et primo vocatae omnes centuriae consulem cum L. Volumnio
dicebant. Fabi oratio fuit, qualis
biennio ante; deinde, ut vincebatur consensu, versa postremo ad collegam P.
Decium poscendum: id senectuti suae adminiculum fore. Censura duobusque
consulatibus simul gestis expertum se nihil concordi collegio firmius ad rem
publicam tuendam esse. Novo imperii socio vix iam adsuescere senilem animum
posse; cum moribus notis facilius se communicaturum consilia. Subscripsit
orationi eius consul cum meritis P. Deci laudibus, tum quae ex concordia
consultum bona quaeque ex discordia mala in administratione rerum militarium
evenirent memorando, quam prope ultimum discrimen suis et collegae certaminibus
nuper ventum foret admonendo: Decium Fabiumque qui uno animo, una mente
viverent esse praeterea viros natos militiae, factis magnos, ad verborum
linguaeque certamina rudes. Ea ingenia consularia esse: callidos sollertesque,
iuris atque eloquentiae consultos, qualis Ap. Claudius esset, urbi ac foro
praesides habendos praetoresque ad reddenda iura creandos esse. His agendis dies est
consumptus. Postridie ad praescriptum consulis et consularia et praetoria
comitia habita. Consules creati Q. Fabius et P. Decius, Ap. Claudius praetor,
omnes absentes; et L. Volumnio ex senatus consulto et scito plebis prorogatum
in annum imperium est.
23.
Eo anno prodigia multa fuerunt, quorum averruncandorum causa supplicationes in
biduum senatus decrevit; publice vinum ac tus praebitum; supplicatum iere
frequentes viri feminaeque. Insignem
supplicationem fecit certamen in sacello Pudicitiae Patriciae, quae in foro
bovario est ad aedem rotundam Herculis, inter matronas ortum. Verginiam Auli
filiam, patriciam plebeio nuptam, L. Volumnio consuli, matronae quod e patribus
enupsisset sacris arcuerant. Brevis altercatio inde ex iracundia muliebri in
contentionem animorum exarsit, cum se Verginia et patriciam et pudicam in
Patriciae Pudicitiae templum ingressam, ut uni nuptam ad quem virgo deducta
sit, nec se viri honorumve eius ac rerum gestarum paenitere vero gloriaretur.
Facto deinde egregio magnifica verba adauxit. In vico Longo ubi habitabat, ex
parte aedium quod satis esset loci modico sacello exclusit aramque ibi posuit
et convocatis plebeiis matronis conquesta iniuriam patriciarum, "hanc ego
aram" inquit "Pudicitiae Plebeiae dedico; vosque hortor ut, quod
certamen virtutis viros in hac civitate tenet, hoc pudicitiae inter matronas
sit detisque operam ut haec ara quam illa, si quid potest, sanctius et a
castioribus coli dicatur." eodem ferme ritu et haec ara quo illa antiquior
culta est, ut nulla nisi spectatae pudicitiae matrona et quae uni viro nupta
fuisset ius sacrificandi haberet; volgata dein religio a pollutis, nec matronis
solum sed omnis ordinis feminis, postremo in oblivionem venit. Eodem anno Cn.
Et Q. Ogulnii aediles curules aliquot feneratoribus diem dixerunt; quorum bonis
multatis ex eo quod in publicum redactum est aenea in Capitolio limina et trium
mensarum argentea vasa in cella Iovis Iovemque in culmine cum quadrigis et ad
ficum Ruminalem simulacra infantium conditorum urbis sub uberibus lupae
posuerunt semitamque saxo quadrato a Capena porta ad Martis straverunt. Et ab
aedilibus plebeiis L. Aelio Paeto et C. Fulvio Curvo ex multaticia item
pecunia, quam exegerunt pecuariis damnatis, ludi facti pateraeque aureae ad
Cereris positae.
24.
Q. Inde Fabius quintum et P. Decius quartum consulatum ineunt, tribus
consulatibus censuraque collegae, nec gloria magis rerum, quae ingens erat,
quam concordia inter se clari. Quae ne perpetua esset, ordinum magis quam
ipsorum inter se certamen intervenisse reor, patriciis tendentibus ut Fabius in
Etruriam extra ordinem provinciam haberet, plebeiis auctoribus Decio ut ad
sortem rem vocaret. Fuit certe contentio in senatu et, postquam ibi Fabius plus poterat,
revocata res ad populum est. In contione, ut inter militares viros et factis
potius quam dictis fretos, pauca verba habita. Fabius, quam arborem
consevisset, sub ea legere alium fructum indignum esse dicere; se aperuisse
Ciminiam silvam viamque per devios saltus Romano bello fecisse. Quid se id
aetatis sollicitassent, si alio duce gesturi bellum essent? nimirum adversarium
se, non socium imperii legisse -- sensim exprobrat -- et invidisse Decium
concordibus collegis tribus. Postremo se
tendere nihil ultra quam ut, si dignum provincia ducerent, in eam mitterent; in
senatus arbitrio se fuisse et in potestate populi futurum. P. Decius senatus
iniuriam querebatur: quoad potuerint, patres adnisos ne plebeiis aditus ad
magnos honores esset; postquam ipsa virtus pervicerit ne in ullo genere hominum
inhonorata esset, quaeri quemadmodum inrita sint non suffragia modo populi sed
arbitria etiam fortunae et in paucorum potestatem vertantur. Omnes ante se
consules sortitos provincias esse: nunc extra sortem Fabio senatum provinciam
dare, -- si honoris eius causa, ita eum de se deque re publica meritum esse ut
faveat Q. Fabi gloriae quae modo non sua contumelia splendeat. Cui autem dubium
esse, ubi unum bellum sit asperum ac difficile, cum id alteri extra sortem
mandetur, quin alter consul pro supervacaneo atque inutili habeatur? gloriari
Fabium rebus in Etruria gestis; velle et P. Decium gloriari; et forsitan, quem
ille obrutum ignem reliquerit, ita ut totiens novum ex improviso incendium
daret, eum se exstincturum. Postremo se collegae honores praemiaque concessurum
verecundia aetatis eius maiestatisque; cum periculum, cum dimicatio proposita
sit, neque cedere sua sponte neque cessurum. Et si nihil aliud ex eo certamine
tulerit, illud certe laturum ut quod populi sit populus iubeat potius quam
patres gratificentur. Iovem optimum
maximum deosque immortales se precari, ut ita sortem aequam sibi cum collega
dent si eandem virtutem felicitatemque in bello administrando daturi sint.
Certe et id natura aequum et exemplo utile esse et ad famam populi Romani
pertinere, eos consules esse quorum utrolibet duce bellum Etruscum geri recte
possit. Fabius nihil aliud precatus populum Romanum quam ut, priusquam intro
vocarentur ad suffragium tribus, Ap. Claudi praetoris allatas ex Etruria
litteras audirent, comitio abiit. Nec minore populi consensu quam senatus provincia
Etruria extra sortem Fabio decreta est.
25.
Concursus inde ad consulem factus omnium ferme iuniorum et pro se quisque
nomina dabant; tanta cupido erat sub eo duce stipendia faciendi. Qua
circumfusus turba "quattuor milia" inquit, "peditum et sescentos
equites dumtaxat scribere in animo est; hodierno et crastino die qui nomina
dederitis mecum ducam. Maiori mihi curae est ut omnes locupletes reducam quam
ut multis rem geram militi bus." profectus apto exercitu et eo plus
fiduciae ac spei gerente quod non desiderata multitudo erat, ad oppidum
Aharnam, unde haud procul hostes erant, ad castra Appi praetoris pergit. Paucis
citra milibus lignatores ei cum praesidio occurrunt; qui ut lictores praegredi
viderunt Fabiumque esse consulem accepere, laeti atque alacres dis populoque
Romano grates agunt quod eum sibi imperatorem misissent. Circumfusi deinde cum
consulem salutarent, quaerit Fabius quo pergerent, respondentibusque lignatum
se ire, "ain tandem?" inquit, "num castra vallata non
habetis?" ad hoc cum succlamatum esset duplici quidem vallo et fossa et
tamen in ingenti metu esse, "habetis igitur" inquit, "adfatim
lignorum; redite et vellite vallum". Redeunt in castra terroremque ibi
vellentes vallum et iis qui in castris remanserant militibus et ipsi Appio
fecerunt; tum pro se quisque alii aliis dicere consulis se Q. Fabi facere
iussu. Postero inde die castra mota et Appius praetor Romam dimissus. Inde
nusquam stativa Romanis fuere. Negabat utile esse uno loco sedere exercitum;
itineribus ac mutatione locorum mobiliorem ac salubriorem esse; fiebant autem
itinera quanta fieri sinebat hiemps hauddum exacta. vere inde primo relicta
secunda legione ad Clusium, quod Camars olim appellabant, praepositoque castris
L. Scipione pro praetore Romam ipse ad consultandum de bello rediit, sive ipse
sponte sua, quia bellum ei maius in conspectu erat quam quantum esse famae
crediderat sive senatus consulto accitus; nam in utrumque auctores sunt. Ab Ap.
Claudio praetore retractum quidam videri volunt, cum in senatu et apud populum,
id quod per litteras adsidue fecerat, terrorem belli Etrusci augeret: non
suffecturum ducem unum nec exercitum unum adversus quattuor populos; periculum
esse, sive iuncti unum premant sive diversi gerant bellum, ne ad omnia simul
obire unus non possit. Duas se ibi legiones Romanas reliquisse et minus quinque
milia peditum equitumque cum Fabio venisse. Sibi placere P. Decium consulem
primo quoque tempore in Etruriam ad collegam proficisci, L. Volumnio Samnium provinciam
dari; si consul malit in suam provinciam ire, Volumnium in Etruriam ad consulem
cum exercitu iusto consulari proficisci. Cum magnam partem moveret oratio
praetoris, P. Decium censuisse ferunt, ut omnia integra ac libera Q. Fabio
servarentur, donec vel ipse, si per commodum rei publicae posset, Romam
venisset vel aliquem ex legatis misisset, a quo disceret senatus quantum in
Etruria belli esset quantisque administrandum copiis et quot per duces esset.
26.
Fabius, ut Romam rediit, et in senatu et productus ad populum mediam orationem
habuit, ut nec augere nec minuere videretur belli famam magisque in altero
adsumendo duce aliorum indulgere timori quam suo aut rei publicae periculo
consulere: ceterum si sibi adiutorem belli sociumque imperii darent, quonam
modo se oblivisci P. Deci consulis per tot collegia experti posse? neminem
omnium secum coniungi malle; et copiarum satis sibi cum P. Decio et nunquam
nimium hostium fore. Sin collega quid aliud malit, at sibi L. Volumnium darent
adiutorem. Omnium rerum arbitrium et a populo et a senatu et ab ipso collega
Fabio permissum est; et cum P. Decius se in Samnium vel in Etruriam proficisci
paratum esse ostendisset, tanta laetitia ac gratulatio fuit ut praeciperetur victoria
animis triumphusque non bellum decretum consulibus videretur. Invenio apud
quosdam extemplo consulatu inito profectos in Etruriam Fabium Deciumque sine
ulla mentione sortis provinciarum certaminumque inter collegas quae exposui.
Sunt <qui>, quibus ne haec quidem <certamina> exponere satis
fuerit, adiecerint et Appi criminationes de Fabio absente ad populum et
pertinaciam adversus praesentem consulem praetoris contentionemque aliam inter
collegas tendente Decio ut suae quisque provinciae sortem tueretur. Constare
res incipit ex eo tempore quo profecti ambo consules ad bellum sunt. Ceterum
antequam consules in Etruriam pervenirent, Senones Galli multitudine ingenti ad
Clusium venerunt legionem Romanam castraque oppugnaturi. Scipio, qui castris
praeerat, loco adiuvandam paucitatem suorum militum ratus, in collem, qui inter
urbem et castra erat, aciem erexit; sed, ut in re subita, parum explorato
itinere ad iugum perrexit, quod hostes ceperant parte alia adgressi. Ita caesa
ab tergo legio atque in medio, cum hostis undique urgeret, circumventa. Deletam
quoque ibi legionem, ita ut nuntius non superesset, quidam auctores sunt, nec
ante ad consules, qui iam haud procul a Clusio aberant, famam eius cladis
perlatam quam in conspectu fuere Gallorum equites, pectoribus equorum suspensa
gestantes capita et lanceis infixa ovantesque moris sui carmine. -- sunt qui
Umbros fuisse non Gallos tradant, nec tantum cladis acceptum et circumventis
pabulatoribus cum L. Manlio Torquato legato Scipionem propraetorem subsidium e
castris tulisse victoresque Umbros redintegrato proelio victos esse captivosque
eis ac praedam ademptam. Similius vero est a Gallo hoste quam Umbro eam cladem
acceptam, quod cum saepe alias tum eo anno Gallici tumultus praecipuus terror
civitatem tenuit. -- itaque praeterquam quod ambo consules profecti ad bellum
erant cum quattuor legionibus et magno equitatu Romano Campanisque mille
equitibus delectis, ad id bellum missis, et sociorum nominisque Latini maiore
exercitu quam Romano, alii duo exercitus haud procul urbe Etruriae oppositi,
unus in Falisco, alter in Vaticano agro. Cn. Fulvius et L. Postumius Megellus,
propraetores ambo, stativa in eis locis habere iussi.
27.
Consules ad hostes transgresso Appennino in agrum Sentinatem pervenerunt; ibi
quattuor milium ferme intervallo castra posita. Inter hostes deinde
consultationes habitae atque ita convenit ne unis castris miscerentur omnes
neve in aciem descenderet simul; Samnitibus Galli, Etruscis Umbri adiecti. Dies indicta pugnae; Samniti Gallisque delegata pugna;
inter ipsum certamen Etrusci Umbrique iussi castra Romana oppugnare. Haec
consilia turbarunt transfugae Clusini tres clam nocte ad Fabium consulem
transgressi, qui editis hostium consiliis dimissi cum donis, ut subinde ut
quaeque res nova decreta esset exploratum perferrent. Consules Fulvio ut ex
Falisco, Postumio ut ex Vaticano exercitum ad Clusium admoveant summaque vi
fines hostium depopulentur, scribunt. Huius populationis fama Etruscos ex agro Sentinate
ad suos fines tuendos movit. Instare inde consules, ut absentibus iis
pugnaretur. Per biduum lacessiere proelio hostem; biduo nihil dignum dictu
actum; pauci utrimque cecidere, magisque inritati sunt ad iustum certamen animi
quam ad discrimen summa rerum adducta. Tertio die descensum in campum omnibus
copiis est. Cum instructae acies starent, cerva fugiens lupum e montibus exacta
per campos inter duas acies decurrit; inde diversae ferae, cerva ad Gallos,
lupus ad Romanos cursum deflexit. Lupo
data inter ordines via; cervam Galli confixere. Tum ex antesignanis Romanus
miles "illac fuga" inquit "et caedes vertit, ubi sacram Dianae
feram iacentem videtis; hinc victor Martius lupus, integer et intactus, gentis
nos Martiae et conditoris nostri admonuit." dextro cornu Galli, sinistro
Samnites constiterunt. Adversus Samnites Q. Fabius primam ac tertiam legionem
pro dextro cornu, adversus Gallos pro sinistro Decius quintam et sextam
instruxit; secunda et quarta cum L. Volumnio proconsule in Samnio gerebant
bellum. Primo
concursu adeo aequis viribus gesta res est ut, si adfuissent Etrusci et Umbri
aut in acie aut in castris, quocumque se inclinassent, accipienda clades
fuerit.
28.
Ceterum quamquam communis adhuc Mars belli erat necdum discrimen fortuna
fecerat qua datura vires esset, haudquaquam similis pugna in dextro laevoque
cornu erat. Romani apud Fabium arcebant magis quam inferebant pugnam
extrahebaturque in quam maxime serum diei certamen, quia ita persuasum erat
duci et Samnites et Gallos primo impetu feroces esse, quos sustinere satis sit;
longiore certamine sensim residere Samnitium animos, Gallorum quidem etiam
corpora intolerantissima laboris atque aestus fluere, primaque eorum proelia
plus quam virorum, postrema minus quam feminarum esse. In id tempus igitur, quo
vinci solebat hostis, quam integerrimas vires militi servabat. Ferocior Decius
et aetate et vigore animi, quantumcumque virium habuit certamine primo effudit.
Et quia lentior videbatur pedestris pugna, equitatum in pugnam concitat et ipse
fortissimae iuvenum turmae immixtus orat proceres iuventutis, in hostem ut
secum impetum faciant: duplicem illorum gloriam fore, si ab laevo cornu et ab
equite victoria incipiat. Bis avertere Gallicum equitatum; iterum longius
evectos et iam inter media peditum agmina proelium cientes novum pugnae
conterruit genus; essedis carrisque superstans armatus hostis ingenti sonitu
equorum rotarumque advenit et insolitos eius tumultus Romanorum conterruit
equos. Ita victorem equitatum velut lymphaticus pavor dissipat; sternit inde
ruentes equos virosque improvida fuga. Turbata hinc etiam signa legionum
multique impetu equorum ac vehiculorum raptorum per agmen obtriti antesignani;
et insecuta, simul territos hostes vidit, Gallica acies nullum spatium
respirandi recipiendique se dedit. vociferari Decius quo fugerent quamve in
fuga spem haberent; obsistere cedentibus ac revocare fusos; deinde, ut nulla vi
perculsos sustinere poterat, patrem P. Decium nomine compellans, "quid
ultra moror" inquit "familiare fatum? datum hoc nostro generi est ut
luendis periculis publicis piacula simus. Iam ego mecum hostium legiones
mactandas Telluri ac Dis Manibus dabo." haec locutus M. Livium pontificem,
quem descendens in aciem digredi vetuerat ab se, praeire iussit verba quibus se
legionesque hostium pro exercitu populi Romani Quiritium devoveret. Devotus
inde eadem precatione eodemque habitu quo pater P. Decius ad Veserim bello
Latino se iusserat devoveri, cum secundum sollemnes precationes adiecisset prae
se agere sese formidinem ac fugam caedemque ac cruorem, caelestium inferorum
iras, contacturum funebribus diris signa tela arma hostium, locumque eundem
suae pestis ac Gallorum ac Samnitium fore, -- haec exsecratus in se hostesque,
qua confertissimam cernebat Gallorum aciem, concitat equum inferensque se ipse
infestis telis est interfectus.
29.
Vix humanae inde opis videri pugna potuit. Romani duce amisso, quae res terrori
alias esse solet, sistere fugam ac novam de integro velle instaurare pugnam;
Galli et maxime globus circumstans consulis corpus velut alienata mente vana in
cassum iactare tela; torpere quidam et nec pugnae meminisse nec fugae. At ex
parte altera pontifex Livius, cui lictores Decius tradiderat iusseratque pro
praetore esse, vociferari vicisse Romanos defunctos consulis fato; Gallos
Samnitesque Telluris Matris ac Deorum Manium esse; rapere ad se ac vocare
Decium devotam secum aciem furiarumque ac formidinis plena omnia ad hostes
esse. Superveniunt deinde his restituentibus pugnam L. Cornelius Scipio et C.
Marcius, cum subsidiis ex novissima acie iussu Q. Fabi consulis ad praesidium
collegae missi. Ibi auditur P. Deci
eventus, ingens hortamen ad omnia pro re publica audenda. Itaque cum Galli
structis ante se scutis conferti starent nec facilis pede conlato videretur
pugna, iussu legatorum collecta humi pila, quae strata inter duas acies
iacebant, atque in testudinem hostium coniecta; quibus plerisque in scuta verutisque
raris in corpora ipsa fixis sternitur cuneus ita ut magna pars integris
corporibus attoniti conciderent. Haec in sinistro cornu Romanorum fortuna
variaverat. Fabius in dextro primo, ut ante dictum est, cunctando extraxerat
diem; dein, postquam nec clamor hostium nec impetus nec tela missa eandem vim
habere visa, praefectis equitum iussis ad latus Samnitium circumducere alas, ut
signo dato in transversos quanto maximo possent impetu incurrerent, sensim suos
signa inferre iussit et commovere hostem. Postquam non resisti vidit et haud
dubiam lassitudinem esse, tum collectis omnibus subsidiis, quae ad id tempus
reservaverat, et legiones concitavit et signum ad invadendos hostes equitibus
dedit. Nec sustinuerunt Samnites impetum praeterque aciem ipsam Gallorum
relictis in dimicatione sociis ad castra effuso cursu ferebantur: Galli
testudine facta conferti stabant. Tum Fabius audita morte collegae Campanorum
alam, quingentos fere equites, excedere acie iubet et circumvectos ab tergo
Gallicam invadere aciem; tertiae deinde legionis subsequi principes et, qua
turbatum agmen hostium viderent impetu equitum, instare ac territos caedere.
Ipse aedem Iovi Victori spoliaque hostium cum vovisset, ad castra Samnitium
perrexit, quo multitudo omnis consternata agebatur. Sub ipso vallo, quia tantam
multitudinem portae non recepere, temptata ab exclusis turba suorum pugna est;
ibi Gellius Egnatius, imperator Samnitium, cecidit; compulsi deinde intra
vallum Samnites parvoque certamine capta castra et Galli ab tergo circumventi.
Caesa eo die hostium viginti quinque milia, octo capta; nec incruenta victoria
fuit; nam ex P. Deci exercitu caesa septem milia, ex Fabi mille septingenti.
Fabius dimissis ad quaerendum collegae corpus spolia hostium coniecta in
acervum Iovi Victori cremavit. Consulis corpus eo die, quia obrutum
superstratis Gallorum cumulis erat, inveniri non potuit; postero die inventum
relatumque est cum multis militum lacrimis. Intermissa inde omnium aliarum
rerum cura Fabius collegae funus omni honore laudibusque meritis celebrat.
30.
Et in Etruria per eosdem dies ab Cn. Fulvio propraetore res ex sententia gesta
et praeter ingentem inlatam populationibus agrorum hosti cladem pugnatum etiam
egregie est Perusinorumque et Clusinorum caesa amplius milia tria et signa
militaria ad viginti capta. Samnitium agmen cum per Paelignum agrum fugeret,
circumventum a Paelignis est; ex milibus quinque ad mille caesi. Magna eius
diei, quo in Sentinati agro bellatum, fama est etiam vero stanti; sed
superiecere quidam augendo fidem, qui in hostium exercitu peditum sexiens
centena milia, equitum sex et quadraginta milia, mille carpentorum scripsere
fuisse, scilicet cum Umbris Tuscisque, quos et ipsos pugnae adfuisse; et ut
Romanorum quoque augerent copias, L. Volumnium pro consule ducem consulibus
exercitumque eius legionibus consulum adiciunt. In pluribus annalibus duorum ea
consulum propria victoria est, Volumnius in Samnio interim res gerit
Samnitiumque exercitum in Tifernum montem compulsum, non deterritus iniquitate
loci, fundit fugatque. Q. Fabius Deciano exercitu relicto in Etruriae
praesidio, suis legionibus deductis ad urbem de Gallis Etruscisque ac
Samnitibus triumphavit. Milites triumphantem secuti sunt. Celebrata inconditis
militaribus non magis victoria Q. Fabi quam mors praeclara P. Deci est
excitataque memoria parentis, aequata eventu publico privatoque, filii
laudibus. Data ex praeda militibus aeris
octogeni bini sagaque et tunicae, praemia illa tempestate militiae haudquaquam
spernenda.
|