|
1.
In parte operis mei licet mihi praefari, quod in principio summae totius professi
plerique sunt rerum scriptores, bellum maxime omnium memorabile quae unquam
gesta sint me scripturum, quod Hannibale duce Carthaginienses cum populo Romano
gessere. Nam neque validiores opibus ullae inter se civitates gentesque
contulerunt arma neque his ipsis tantum unquam virium aut roboris fuit; et haud
ignotas belli artes inter sese sed expertas primo Punico conferebant bello, et
adeo varia fortuna belli ancepsque Mars fuit ut propius periculum fuerint qui
vicerunt. Odiis etiam prope maioribus certarunt quam viribus, Romanis
indignantibus quod victoribus victi ultro inferrent arma, Poenis quod superbe
avareque crederent imperitatum victis esse. Fama est etiam Hannibalem annorum
ferme novem, pueriliter blandientem patri Hamilcari ut duceretur in Hispaniam,
cum perfecto Africo bello exercitum eo traiecturus sacrificaret, altaribus
admotum tactis sacris iure iurando adactum se cum primum posset hostem fore
populo Romano. Angebant ingentis spiritus virum Sicilia Sardiniaque amissae:
nam et Siciliam nimis celeri desperatione rerum concessam et Sardiniam inter
motum Africae fraude Romanorum, stipendio etiam insuper imposito, interceptam.
2.
His anxius curis ita se Africo bello quod fuit sub recentem Romanam pacem per
quinque annos, ita deinde novem annis in Hispania augendo Punico imperio gessit
ut appareret maius eum quam quod gereret agitare in animo bellum et, si diutius
vixisset, Hamilcare duce Poenos arma Italiae inlaturos fuisse quae Hannibalis
ductu intulerunt. Mors Hamilcaris peropportuna et pueritia Hannibalis
distulerunt bellum. Medius Hasdrubal inter patrem ac filium octo ferme annos
imperium obtinuit, flore aetatis, uti ferunt, primo Hamilcari conciliatus,
gener inde ob aliam indolem profecto animi adscitus et, quia gener erat,
factionis Barcinae opibus, quae apud milites plebemque plus quam modicae erant,
haud sane voluntate principum, in imperio positus. Is plura consilio quam vi
gerens, hospitiis magis regulorum conciliandisque per amicitiam principum novis
gentibus quam bello aut armis rem Carthaginiensem auxit. Ceterum nihilo ei pax
tutior fuit; barbarus eum quidam palam ob iram interfecti ab eo domini
obtruncavit; comprensusque ab circumstantibus haud alio quam si evasisset
voltu, tormentis quoque cum laceraretur, eo fuit habitu oris ut superante
laetitia dolores ridentis etiam speciem praebuerit. Cum hoc Hasdrubale, quia
mirae artis in sollicitandis gentibus imperioque suo iungendis fuerat, foedus
renovaverat populus Romanus ut finis utriusque imperii esset amnis Hiberus
Saguntinisque mediis inter imperia duorum populorum libertas servaretur.
3.
In Hasdrubalis locum haud dubia res fuit quin[am successurus esset;]
praerogativam militarem qua extemplo iuvenis Hannibal in praetorium delatus
imperatorque ingenti omnium clamore atque adsensu appellatus [erat, a senatu
comprobaretur. Favor] etiam plebis sequebatur. Hunc vixdum puberem Hasdrubal
litteris ad se accersierat, actaque res etiam in senatu fuerat. Barcinis nitentibus
ut adsuesceret militiae Hannibal atque in paternas succederet opes Hanno,
alterius factionis princeps, "et aequum postulare videtur" inquit,
"Hasdrubal, et ego tamen non censeo quod petit tribuendum." Cum
admiratione tam ancipitis sententiae in se omnes convertisset, "florem
aetatis" inquit, "Hasdrubal, quem ipse patri Hannibalis fruendum
praebuit, iusto iure eum a filio repeti censet; nos tamen minime decet
iuventutem nostram pro militari rudimento adsuefacere libidini praetorum. An
hoc timemus ne Hamilcaris filius nimis sero imperia immodica et regni paterni
speciem videat et, cuius regis genero hereditarii sint relicti exercitus
nostri, eius filio parum mature serviamus? Ego istum iuvenem domi tenendum sub
legibus, sub magistratibus, docendum vivere aequo iure cum ceteris censeo, ne
quandoque parvus hic ignis incendium ingens exsuscitet."
4.
Pauci ac ferme optimus quisque Hannoni adsentiebantur; sed, ut plerumque fit,
maior pars meliorem vicit. Missus Hannibal in Hispaniam primo statim adventu
omnem exercitum in se convertit; Hamilcarem iuvenem redditum sibi veteres
milites credere; eundem vigorem in voltu vimque in oculis, habitum oris
lineamentaque intueri. Dein brevi effecit
ut pater in se minimum momentum ad favorem conciliandum esset. Nunquam ingenium
idem ad res diversissimas, parendum atque imparandum, habilius fuit. Itaque
haud facile discerneres utrum imperatori an exercitui carior esset; neque
Hasdrubal alium quemquam praeficere malle ubi quid fortiter ac strenue agendum
esset, neque milites alio duce plus confidere aut audere. Plurimum audaciae ad
pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat. Nullo labore
aut corpus fatigari aut animus vinci poterat. Caloris ac frigoris patientia
par; cibi potionisque desiderio naturali, non voluptate modus finitus;
vigiliarum somnique nec die nec nocte discriminata tempora; id quod gerendis
rebus superesset quieti datum; ea neque molli strato neque silentio accersita;
multi saepe militari sagulo opertum humi iacentem inter custodias stationesque
militum conspexerunt. Vestitus nihil inter aequales excellens: arma atque equi
conspiciebantur. Equitum peditumque idem longe primus erat; princeps in
proelium ibat, ultimus conserto proelio excedebat. Has tantas viri virtutes
ingentia vitia aequabant, inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil
veri, nihil sancti, nullus deum metus, nullum ius iurandum, nulla religio. Cum
hac indole virtutum atque vitiorum triennio sub Hasdrubale imperatore meruit,
nulla re quae agenda videndaque magno futuro duci esset praetermissa.
5.
Ceterum ex quo die dux est declaratus, velut Italia ei provincia decreta
bellumque Romanum mandatum esset, nihil prolatandum ratus ne se quoque, ut
patrem Hamilcarem, deinde Hasdrubalem, cunctantem casus aliquis opprimeret,
Saguntinis inferre bellum statuit. Quibus oppugnandis quia haud dubie Romana
arma movebantur, in Olcadum prius fines -- ultra Hiberum ea gens in parte magis
quam in dicione Carthaginiensium erat -- induxit exercitum, ut non petisse
Saguntinos sed rerum serie finitimis domitis gentibus iungendoque tractus ad id
bellum videri posset. Cartalam, urbem opulentam, caput gentis eius, expugnat
diripitque; quo metu perculsae minores civitates stipendio imposito imperium
accepere. Victor exercitus opulentusque praeda Carthaginem Novam in hiberna est
deductus. Ibi large partiendo praedam stipendioque praeterito cum fide
exsolvendo cunctis civium sociorumque animis in se firmatis vere primo in
Vaccaeos promotum bellum. Hermandica et Arbocala, eorum urbes, vi captae.
Arbocala et virtute et multitudine oppidanorum diu defensa; ab Hermandica
profugi exsulibus Olcadum, priore aestate domitae gentis, cum se iunxissent,
concitant Carpetanos adortique Hannibalem regressum ex Vaccaeis haud procul
Tago flumine agmen grave praeda turbavere. Hannibal proelio abstinuit
castrisque super ripam positis, cum prima quies silentiumque ab hostibus fuit,
amnem vado traiecit valloque ita praeducto ut locum ad transgrediendum hostes
haberent invadere eos transeuntes statuit. Equitibus praecepit ut, cum
ingressos aquam viderent, adorirentur impeditum agmen; in ripa elephantos --
quadraginta autem erant -- disponit. Carpetanorum cum appendicibus Olcadum
Vaccaeorumque centum milia fuere, invicta acies si aequo dimicaretur campo.
Itaque et ingenio feroces et multitudine freti et, quod metu cessisse credebant
hostem, id morari victoriam rati quod interesset amnis, clamore sublato passim
sine ullius imperio qua cuique proximum est in amnem ruunt. Et ex parte altera
ripae vis ingens equitum in flumen immissa, medioque alveo haudquaquam pari
certamine concursum, quippe ubi pedes instabilis ac vix vado fidens vel ab
inermi equite, equo temere acto, perverti posset, eques corpore armisque liber,
equo vel per medios gurgites stabili, comminus eminusque rem gereret. Pars
magna flumine absumpta; quidam verticoso amni delati in hostes ab elephantis
obtriti sunt. Postremi, quibus regressus in suam ripam tutior fuit, ex varia trepidatione
cum in unum colligerentur, priusquam a tanto pavore reciperent animos, Hannibal
agmine quadrato amnem ingressus fugam ex ripa fecit vastatisque agris intra
paucos dies Carpetanos quoque in deditionem accepit; et iam omnia trans Hiberum
praeter Saguntinos Carthaginiensium erant.
6.
Cum Saguntinis bellum nondum erat; ceterum iam belli causa certamina cum
finitimis serebantur, maxime Turdetanis. Quibus cum adesset idem qui litis erat
sator, nec certamen iuris sed vim quaeri appareret, legati a Saguntinis Romam
missi auxilium ad bellum iam haud dubie imminens orantes. Consules tunc Romae
erant P. Cornelius Scipio et Ti. Sempronius Longus. Qui cum legatis in senatum
introductis de re publica rettulissent placuissetque mitti legatos in Hispaniam
ad res sociorum inspiciendas, quibus si videretur digna causa, et Hannibali
denuntiarent ut ab Saguntinis, sociis populi Romani, abstineret et Carthaginem
in Africam traicerent ac sociorum populi Romani querimonias deferrent -- hac
legatione decreta necdum missa, omnium spe celerius Saguntum oppugnari allatum
est. Tunc relata de integro res ad senatum est; alii provincias consulibus
Hispaniam atque Africam decernentes terra marique rem gerendam censebant, alii
totum in Hispaniam Hannibalemque intenderant bellum; erant qui non temere
movendam rem tantam exspectandosque ex Hispania legatos censerent. Haec
sententia, quae tutissima videbatur, vicit; legatique eo maturius missi, P.
Valerius Flaccus et Q. Baebius Tamphilus, Saguntum ad Hannibalem atque inde
Carthaginem si non absisteretur bello ad ducem ipsum in poenam foederis rupti
deposcendum.
7.
Dum ea Romani parant consultantque, iam Saguntum summa vi oppugnabatur. Civitas
ea longe opulentissima ultra Hiberum fuit, sita passus mille ferme a mari.
Oriundi a Zacyntho insula dicuntur mixtique etiam ab Ardea Rutulorum quidam
generis; ceterum in tantas brevi creverant opes seu maritimis seu terrestribus
fructibus seu multitudinis incremento seu disciplinae sanctitate qua fidem
socialem usque ad perniciem suam coluerunt. Hannibal infesto exercitu ingressus
fines, pervastatis passim agris urbem tripertito adgreditur. Angulus muri erat
in planiorem patentioremque quam cetera circa vallem vergens; adversus eum
vineas agere instituit per quas aries moenibus admoveri posset. Sed ut locus
procul muro satis aequus agendis vineis fuit, ita haudquaquam prospere,
postquam ad effectum operis ventum est, coeptis succedebat. Et turris ingens
imminebat et murus, ut in suspecto loco, supra ceterae modum altitudinis
emunitus erat, et iuventus delecta ubi plurimum periculi ac timoris
ostendebatur ibi vi maiore obsistebant. Ac primo missilibus summovere hostem
nec quicquam satis tutum munientibus pati; deinde iam non pro moenibus modo
atque turri tela micare, sed ad erumpendum etiam in stationes operaque hostium
animus erat; quibus tumultuariis certaminibus haud ferme plures Saguntini
cadebant quam Poeni. Ut vero Hannibal ipse, dum murum incautius subit, adversum
femur tragula graviter ictus cecidit, tanta circa fuga ac trepidatio fuit ut
non multum abesset quin opera ac vineae desererentur.
8.
Obsidio deinde per paucos dies magis quam oppugnatio fuit dum volnus ducis curaretur;
per quod tempus ut quies certaminum erat ita ab apparatu operum ac munitionum
nihil cessatum. Itaque acrius de integro coortum est bellum pluribusque
partibus, vix accipientibus quibusdam opera locis, vineae coeptae agi
admoverique aries. Abundabat multitudine hominum Poenus; ad centum enim
quinquaginta milia habuisse in armis satis creditur; oppidani ad omnia tuenda
atque obeunda multifariam distineri coepti non sufficiebant. Itaque iam
feriebantur arietibus muri quassataeque multae partes erant; una continentibus
ruinis nudaverat urbem; tres deinceps turres quantumque inter eas muri erat cum
fragore ingenti prociderunt. Captum oppidum ea ruina crediderant Poeni, qua,
velut si pariter utrosque murus texisset, ita utrimque in pugnam procursum est.
Nihil tumultuariae pugnae simile erat, quales in oppugnationibus urbium per
occasionem partis alterius conseri solent, sed iustae acies, velut patenti
campo, inter ruinas muri tectaque urbis modico distantia intervallo
constiterant. Hinc spes, hinc desperatio animos inritat, Poeno cepisse iam se
urbem si paulum adnitatur credente, Saguntinis pro nudata moenibus patria
corpora opponentibus nec ullo pedem referente ne in relictum a se locum hostem
immitteret. Itaque quo acrius et confertim magis utrimque pugnabatur, eo plures
volnerabantur nullo inter arma corporaque vano intercidente telo. Phalarica
erat Saguntinis missile telum hastili abiegno et cetera tereti praeterquam ad
extremum unde ferrum exstabat; id, sicut in pilo, quadratum stuppa
circumligabant linebantque pice; ferrum autem tres longum habebat pedes ut cum
armis transfigere corpus posset. Sed id maxime, etiamsi haesisset in scuto nec
penetrasset in corpus, pavorem faciebat quod, cum medium accensum mitteretur
conceptumque ipso motu multo maiorem ignem ferret, arma omitti cogebat nudumque
militem ad insequentes ictus praebebat.
9.
Cum diu anceps fuisset certamen et Saguntinis quia praeter spem resisterent
crevissent animi, Poenus quia non vicisset pro victo esset, clamorem repente
oppidani tollunt hostemque in ruinas muri expellunt, inde impeditum
trepidantemque exturbant, postremo fusum fugatumque in castra redigunt. Interim
ab Roma legatos venisse nuntiatum est; quibus obviam ad mare missi ab Hannibale
qui dicerent nec tuto eos adituros inter tot tam effrenatarum gentium arma nec
Hannibali in tanto discrimine rerum operae esse legationes audire. Apparebat non admissos
protinus Carthaginem ituros. Litteras igitur nuntiosque ad principes factionis
Barcinae praemittit ut praepararent suorum animos ne quid pars altera
gratificari populo Romano posset.
10.
Itaque, praeterquam quod admissi auditique sunt, ea quoque vana atque inrita
legatio fuit. Hanno unus adversus senatum causam foederis magno silentio
propter auctoritatem suam, non cum adsensu audientium egit, per deos foederum
arbitros ac testes obtestans ne Romanum cum Saguntino suscitarent bellum;
monuisse, praedixisse se ne Hamilcaris progeniem ad exercitum mitterent; non
manes, non stirpem eius conquiescere viri, nec unquam donec sanguinis
nominisque Barcini quisquam supersit quietura Romana foedera. "Iuvenem
flagrantem cupidine regni viamque unam ad id cernentem si ex bellis bella
serendo succinctus armis legionibusque vivat, velut materiam igni praebentes,
ad exercitus misistis. Aluistis ergo hoc incendium quo nunc ardetis. Saguntum
vestri circumsedent exercitus unde arcentur foedere; mox Carthaginem
circumsedebunt Romanae legiones ducibus iisdem dis per quos priore bello rupta
foedera sunt ulti. Utrum hostem an vos an fortunam utriusque populi ignoratis?
Legatos ab sociis et pro sociis venientes bonus imperator vester in castra non
admisit; ius gentium sustulit; hi tamen, unde ne hostium quidem legati
arcentur, pulsi, ad vos venerunt. Res ex foedere repetuntur; publica fraus
absit: auctorem culpae et reum criminis deposcunt. Quo lenius agunt, segnius
incipiunt, eo cum coeperint vereor ne perseverantius saeviant. Aegates insulas
Erycemque ante oculos proponite, quae terra marique per quattuor et viginti
annos passi sitis. Nec puer hic dux erat sed pater ipse Hamilcar, Mars alter,
ut isti volunt. Sed Tarento, id est Italia, non abstinueramus ex foedere, sicut
nunc Sagunto non abstinemus; vicerunt ergo di hominesque et, id de quo verbis
ambigebatur uter populus foedus rupisset, eventus belli velut aequus iudex,
unde ius stabat, ei victoriam dedit. Carthagini nunc Hannibal vineas turresque
admovet: Carthaginis moenia quatit ariete. Sagunti ruinae -- falsus utinam
vates sim -- nostris capitibus incident, susceptumque cum Saguntinis bellum
habendum cum Romanis est. dedemus ergo Hannibalem? Dicet aliquis. Scio meam
levem esse in eo auctoritatem propter paternas inimicitias; sed et Hamilcarem
eo perisse laetatus sum quod, si ille viveret, bellum iam haberemus cum
Romanis, et hunc iuvenem tamquam furiam facemque huius belli odi ac detestor;
nec dedendum solum id piaculum rupti foederis, sed si nemo deposcit, devehendum
in ultimas maris terrarumque oras, ablegandum eo unde nec ad nos nomen famaque
eius accedere neque ille sollicitare quietae civitatis statum possit, ego ita
censeo. Legatos extemplo Romam mittendos qui senatui satisfaciant, alios qui
Hannibali nuntient ut exercitum ab Sagunto abducat ipsumque Hannibalem ex
foedere Romanis dedant, tertiam legationem ad res Saguntinis reddendas
decerno."
11.
Cum Hanno perorasset, nemini omnium certare oratione cum eo necesse fuit; adeo
prope omnis senatus Hannibalis erat, infestiusque locutum arguebant Hannonem
quam Flaccum Valerium, legatum Romanum. Responsum inde legatis Romanis est
bellum ortum ab Saguntinis, non ab Hannibale esse; populum Romanum iniuste
facere, si Saguntinos vetustissimae Carthaginiensium societati praeponat. Dum
Romani tempus terunt legationibus mittendis, Hannibal, quia fessum militem
proeliis operibusque habebat, paucorum iis dierum quietem dedit stationibus ad
custodiam vinearum aliorumque operum dispositis. Interim animos eorum nunc ira
in hostes stimulando, nunc spe praemiorum accendit; ut vero pro contione
praedam captae urbis edixit militum fore, adeo accensi omnes sunt ut, si
extemplo signum datum esset, nulla vi resisti videretur posse. Saguntini ut a
proeliis quietem habuerant nec lacessentes nec lacessiti per aliquot dies, ita
non nocte, non die unquam cessaverant ab opere, ut novum murum ab ea parte qua
patefactum oppidum ruinis erat reficerent. Inde oppugnatio eos aliquanto
atrocior quam ante adorta est, nec qua primum aut potissimum parte ferrent
opem, cum omnia variis clamoribus streperent, satis scire poterant. Ipse Hannibal qua turris mobilis, omnia munimenta
urbis superans altitudine, agebatur hortator aderat. Quae cum admota catapultis
ballistisque per omnia tabulata dispositis muros defensoribus nudasset, tum Hannibal
occasionem ratus, quingentos ferme Afros cum dolabris ad subruendum ab imo
murum mittit; nec erat difficile opus, quod caementa non calce durata erant sed
interlita luto, structurae antiquae genere. Itaque latius quam qua caederetur
ruebat perque patentia ruinis agmina armatorum in urbem vadebant. Locum quoque
editum capiunt, conlatisque eo catapultis ballistisque ut castellum in ipsa
urbe velut arcem imminentem haberent muro circumdant; et Saguntini murum
interiorem ab nondum capta parte urbis ducunt. Utrimque summa vi et muniunt et
pugnant; sed interiora tuendo minorem in dies urbem Saguntini faciunt. Simul
crescit inopia omnium longa obsidione et minuitur exspectatio externae opis,
cum tam procul Romani, unica spes, circa omnia hostium essent. Paulisper tamen
adfectos animos recreavit repentina profectio Hannibalis in Oretanos
Carpetanosque, qui duo populi, dilectus acerbitate consternati, retentis
conquisitoribus metum defectionis cum praebuissent, oppressi celeritate
Hannibalis omiserunt mota arma.
12.
Nec Sagunti oppugnatio segnior erat Maharbale Himilconis filio -- eum
praefecerat Hannibal -- ita impigre rem agente ut ducem abesse nec cives nec
hostes sentirent. Is et proelia aliquot secunda fecit et tribus arietibus
aliquantum muri discussit strataque omnia recentibus ruinis advenienti
Hannibali ostendit. Itaque ad ipsam arcem extemplo ductus exercitus atroxque
proelium cum multorum utrimque caede initum et pars arcis capta est. Temptata deinde per duos est
exigua pacis spes, Alconem Saguntinum et Alorcum Hispanum. Alco insciis
Saguntinis, precibus aliquid moturum ratus, cum ad Hannibalem noctu transisset,
postquam nihil lacrimae movebant condicionesque tristes, ut ab irato victore,
ferebantur, transfuga ex oratore factus apud hostem mansit, moriturum adfirmans
qui sub condicionibus iis de pace ageret. Postulabatur autem, redderent res
Turdetanis traditoque omni auro atque argento egressi urbe cum singulis
vestimentis ibi habitarent ubi Poenus iussisset. Has pacis leges abnuente
Alcone accepturos Saguntinos, Alorcus, vinci animos ubi alia vincantur
adfirmans, se pacis eius interpretem fore pollicetur; erat autem tum miles
Hannibalis, ceterum publice Saguntinis amicus atque hospes. Traditio palam telo
custodibus hostium transgressus munimenta ad praetorem Saguntinum -- et ipse
ita iubebat -- est deductus. Quo cum extemplo concursus omnis generis hominum
esset factus, submota cetera multitudine senatus Alorco datus est, cuius talis
oratio fuit:
13.
"Si civis vester Alco, sicut ad pacem petendam ad Hannibalem venit, ita
pacis condiciones ab Hannibale ad vos rettulisset, supervacaneum hoc mihi
fuisset iter, quo nec orator Hannibalis nec transfuga ad vos veni; sed cum ille
aut vestra aut sua culpa manserit apud hostem -- sua, si metum simulavit:
vestra, si periculum est apud vos vera referentibus -- ego, ne ignoraretis esse
et salutis aliquas et pacis vobis condiciones, pro vetusto hospitio quod mihi
vobiscum est ad vos veni. Vestra autem causa me nec ullius alterius loqui quae
loquor apud vos vel ea fides sit quod neque dum vestris viribus restitistis
neque dum auxilia ab Romanis sperastis pacis unquam apud vos mentionem feci.
Postquam nec ab Romanis vobis ulla est spes nec vestra vos iam aut arma aut
moenia satis defendunt, pacem adfero ad vos magis necessariam quam aequam.
Cuius ita aliqua spes est, si eam, quemadmodum ut victor fert Hannibal, sic vos
ut victi audiatis; si non id quod amittitur in damno, cum omnia victoris sint,
sed quidquid relinquitur pro munere habituri estis. Vrbem vobis, quam ex magna
parte dirutam, captam fere totam habet, adimit: agros relinquit, locum
adsignaturus in quo novum oppidum aedificetis. Aurum et argentum omne, publicum
privatumque, ad se iubet deferri: corpora vestra coniugum ac liberorum
vestrorum servat inviolata, si inermes cum binis vestimentis velitis ab Sagunto
exire. Haec victor hostis imperat; haec quamquam sunt gravia atque acerba,
fortuna vestra vobis suadet. Equidem haud despero, cum omnium potestas ei facta
sit, aliquid ex his rebus remissurum; sed vel haec patienda censeo potius quam
trucidari corpora vestra, rapi trahique ante ora vestra coniuges ac liberos
belli iure sinatis."
14.
Ad haec audienda cum circumfusa paulatim multitudine permixtum senatui esset
populi concilium, repente primores secessione facta priusquam responsum daretur
argentum aurumque omne ex publico privatoque in forum conlatum in ignem ad id
raptim factum conicientes eodem plerique semet ipsi praecipitaverunt. Cum ex eo
pavor ac trepidatio totam urbem pervasisset, alius insuper tumultus ex arce
auditur. Turris diu quassata prociderat, perque ruinam eius cohors Poenorum
impetu facto cum signum imperatori dedisset nudatam stationibus custodiisque
solitis hostium esse urbem, non cunctandum in tali occasione ratus Hannibal,
totis viribus adgressus urbem momento cepit, signo dato ut omnes puberes
interficerentur. Quod imperium crudele, ceterum prope necessarium cognitum ipso
eventu est; cui enim parci potuit ex iis qui aut inclusi cum coniugibus ac
liberis domos super se ipsos concremaverunt aut armati nullum ante finem pugnae
quam morientes fecerunt?
15.
Captum oppidum est cum ingenti praeda. Quamquam pleraque ab dominis de
industria corrupta erant et in caedibus vix ullum discrimen aetatis ira fecerat
et captivi militum praeda fuerant, tamen et ex pretio rerum venditarum
aliquantum pecuniae redactum esse constat et multam pretiosam supellectilem
vestemque missam Carthaginem. Octavo mense quam coeptum oppugnari captum
Saguntum quidam scripsere; inde Carthaginem Novam in hiberna Hannibalem
concessisse; quinto deinde mense quam ab Carthagine profectus sit in Italiam
pervenisse. Quae si ita sunt, fieri non
potuit ut P. Cornelius Ti. Sempronius consules fuerint, ad quos et principio
oppugnationis legati Saguntini missi sint et qui in suo magistratu cum
Hannibale, alter ad Ticinum amnem, ambo aliquanto post ad Trebiam pugnaverint.
Aut omnia breviora aliquanto fuere aut Saguntum principio anni, quo P.
Cornelius Ti. Sempronius consules fuerunt, non coeptum oppugnari est sed captum. Nam excessisse pugna ad Trebiam in annum Cn. Servili
et C. Flamini non potest, quia C. Flaminius Arimini consulatum iniit, creatus a
Ti. Sempronio consule, qui post pugnam ad Trebiam ad creandos consules Romam
cum venisset comitiis perfectis ad exercitum in hiberna rediit.
|