|
16.
Sub idem fere tempus et legati qui redierant ab Carthagine Romam rettulerunt
omnia hostilia esse, et Sagunti excidium nuntiatum est; tantusque simul maeror
patres misericordiaque sociorum peremptorum indigne et pudor non lati auxilii
et ira in Carthaginienses metusque de summa rerum cepit, velut si iam ad portas
hostis esset, ut tot uno tempore motibus animi turbati trepidarent magis quam
consulerent: nam neque hostem acriorem bellicosioremque secum congressum nec
rem Romanam tam desidem unquam fuisse atque imbellem. Sardos Corsosque et
Histros atque Illyrios lacessisse magis quam exercuisse Romana arma et cum
Gallis tumultuatum verius quam belligeratum: Poenum hostem veteranum, trium et
viginti annorum militia durissima inter Hispanas gentes semper victorem, duci
acerrimo adsuetum, recentem ab excidio opulentissimae urbis, Hiberum transire;
trahere secum tot excitos Hispanorum populos; conciturum avidas semper armorum
Gallicas gentes; cum orbe terrarum bellum gerendum in Italia ac pro moenibus
Romanis esse.
17.
Nominatae iam antea consulibus provinciae erant; tum sortiri iussi. Cornelio
Hispania, Sempronio Africa cum Sicilia evenit. Sex in eum annum decretae
legiones et socium quantum ipsis videretur et classis quanta parari posset.
Quattuor et viginti peditum Romanorum milia scripta et mille octingenti
equites, sociorum quadraginta milia peditum, quattuor milia et quadringenti
equites; naves ducentae viginti quinqueremes, celoces viginti deducti. Latum
inde ad populum vellent iuberent populo Carthaginiensi bellum indici; eiusque
belli causa supplicatio per urbem habita atque adorati di, ut bene ac feliciter
eveniret quod bellum populus Romanus iussisset. Inter consules ita copiae
divisae: Sempronio datae legiones duae -- ea quaterna milia erant peditum et
treceni equites -- et sociorum sedecim milia peditum, equites mille octingenti;
naves longae centum sexaginta, celoces duodecim. Cum his terrestribus maritimisque
copiis Ti. Sempronius missus in Siciliam,
ita in Africam transmissurus si ad arcendum Italia Poenum consul alter satis
esset. Cornelio minus copiarum datum, quia L. Manlius praetor et ipse cum haud
invalido praesidio in Galliam mittebatur; navium maxime Cornelio numerus
deminutus; sexaginta quinqueremes datae -- neque enim mari venturum aut ea
parte belli dimicaturum hostem credebant -- et duae Romanae legiones cum suo
iusto equitatu et quattuordecim milibus sociorum peditum, equitibus mille
sescentis. Duas legiones Romanas et decem milia sociorum peditum, mille equites
socios, sescentos Romanos Gallia provincia eodem versa in Punicum bellum
habuit.
18.
His ita comparatis, ut omnia iusta ante bellum fierent, legatos maiores natu,
Q. Fabium M. Livium L. Aemilium C. Licinium Q. Baebium in Africam mittunt ad
percontandos Carthaginienses publicone consilio Hannibal Saguntum oppugnasset,
et si id quod facturi videbantur faterentur ac defenderent publico consilio
factum, ut indicerent populo Carthaginiensi bellum. Romani postquam Carthaginem
venerunt, cum senatus datus esset et Q. Fabius nihil ultra quam unum quod
mandatum erat percontatus esset, tum ex Carthaginiensibus unus: "Praeceps
vestra, Romani, et prior legatio fuit, cum Hannibalem tamquam suo consilio
Saguntum oppugnantem deposcebatis; ceterum haec legatio verbis adhuc lenior
est, re asperior. Tunc enim Hannibal et insimulabatur et deposcebatur; nunc ab nobis et
confessio culpae exprimitur et ut a confessis res extemplo repetuntur. Ego
autem non privato publicone consilio Saguntum oppugnatum sit quaerendum censeam
sed utrum iure an iniuria; nostra enim haec quaestio atque animadversio in
civem nostrum est quid nostro aut suo fecerit arbitrio: vobiscum una
disceptatio est licueritne per foedus fieri. Itaque quoniam discerni placet
quid publico consilio, quid sua sponte imperatores faciant, nobis vobiscum
foedus est a C. Lutatio consule ictum in quo, cum caveretur utrorumque sociis,
nihil de Saguntinis -- necdum enim erant socii vestri -- cautum est. At enim eo
foedere quod cum Hasdrubale ictum est Saguntini excipiuntur. Adversus quod ego
nihil dicturus sum nisi quod a vobis didici. Vos enim, quod C. Lutatius consul
primo nobiscum foedus icit, quia neque auctoritate patrum nec populi iussu
ictum erat, negastis vos eo teneri; itaque aliud de integro foedus publico
consilio ictum est. Si vos non tenent foedera vestra nisi ex auctoritate aut
iussu vestro icta, ne nos quidem Hasdrubalis foedus quod nobis insciis icit
obligare potuit. Proinde omittite Sagunti atque Hiberi mentionem facere et quod
diu parturit animus vester aliquando pariat." Tum Romanus sinu ex toga
facto, "hic" inquit, "vobis bellum et pacem portamus; utrum
placet sumite." Sub hanc vocem haud minus ferociter, daret utrum vellet,
succlamatum est; et cum is iterum sinu effuso bellum dare dixisset, accipere se
omnes responderunt et quibus acciperent animis iisdem se gesturos.
19.
Haec derecta percontatio ac denuntiatio belli magis ex dignitate populi Romani
visa est quam de foederum iure verbis disceptare, cum ante, tum maxime Sagunto
excisa. Nam si verborum disceptationis res esset, quid foedus Hasdrubalis cum
Lutati priore foedere, quod mutatum est, comparandum erat, cum in Lutati
foedere diserte additum esset ita id ratum fore si populus censuisset, in Hasdrubalis
foedere nec exceptum tale quicquam fuerit et tot annorum silentio ita vivo eo
comprobatum sit foedus ut ne mortuo quidem auctore quicquam mutaretur?
Quamquam, etsi priore foedere staretur, satis cautum erat Saguntinis sociis
utrorumque exceptis; nam neque additum erat "iis qui tunc essent" nec
"ne qui postea adsumerentur". Et cum adsumere novos liceret socios,
quis aequum censeret aut ob nulla quemquam merita in amicitiam recipi aut
receptos in fidem non defendi, tantum ne Carthaginiensium socii aut
sollicitarentur ad defectionem aut sua sponte desciscentes reciperentur? Legati
Romani ab Carthagine, sicut iis Romae imperatum erat, in Hispaniam ut adirent
civitates ut in societatem perlicerent aut averterent a Poenis traiecerunt. Ad
Bargusios primum venerunt, a quibus benigne excepti, quia taedebat imperii
Punici, multos trans Hiberum populos ad cupidinem novae fortunae erexerunt. Inde est ventum ad Volcianos, quorum celebre per
Hispaniam responsum ceteros populos ab societate Romana avertit. Ita enim
maximus natu ex iis in concilio respondit: "Quae verecundia est, Romani,
postulare vos uti vestram Carthaginiensium amicitiae praeponamus, cum qui id
fecerunt [Saguntini] crudelius quam Poenus hostis perdidit vos socii
prodideritis? Ibi quaeratis socios censeo ubi Saguntina clades ignota est;
Hispanis populis sicut lugubre, ita insigne documentum Sagunti ruinae erunt ne
quis fidei Romanae aut societati confidat." Inde extemplo abire finibus
Volcianorum iussi ab nullo deinde concilio Hispaniae benigniora verba tulere.
Ita nequiquam peragrata Hispania in Galliam transeunt.
20.
In iis nova terribilisque species visa est, quod armati -- ita mos gentis erat
-- in concilium venerunt. Cum verbis extollentes gloriam virtutemque populi
Romani ac magnitudinem imperii petissent ne Poeno bellum Italiae inferenti per
agros urbesque suas transitum darent, tantus cum fremitu risus dicitur ortus ut
vix a magistratibus maioribusque natu iuventus sedaretur; adeo stolida
impudensque postulatio visa est censere, ne in Italiam transmittant Galli
bellum, ipsos id avertere in se agrosque suos pro alienis populandos obicere.
Sedato tandem fremitu responsum legatis est neque Romanorum in se meritum esse
neque Carthaginiensium iniuriam ob quae aut pro Romanis aut adversus Poenos
sumant arma; contra ea audire sese gentis suae homines agro finibusque Italiae
pelli a populo Romano stipendiumque pendere et cetera indigna pati. Eadem ferme
in ceteris Galliae conciliis dicta auditaque, nec hospitale quicquam pacatumve
satis prius auditum quam Massiliam venere. Ibi omnia ab sociis inquisita cum
cura ac fide cognita: praeoccupatos iam ante ab Hannibale Gallorum animos esse;
sed ne illi quidem ipsi satis mitem gentem fore -- adeo ferocia atque indomita ingenia
esse -- ni subinde auro, cuius avidissima gens est, principum animi
concilientur. Ita peragratis Hispaniae et Galliae populis legati Romam redeunt
haud ita multo post quam consules in provincias profecti erant. Civitatem omnem
in exspectationem belli erectam invenerunt, satis constante fama iam Hiberum
Poenos tramisisse.
21.
Hannibal Sagunto capto Carthaginem Novam in hiberna concesserat, ibique auditis
quae Romae quaeque Carthagine acta decretaque forent, seque non ducem solum sed
etiam causam esse belli, partitis divenditisque reliquiis praedae nihil ultra
differendum ratus, Hispani generis milites convocat. "Credo ego vos"
inquit, "socii, et ipsos cernere pacatis omnibus Hispaniae populis aut
finiendam nobis militiam exercitusque dimittendos esse aut in alias terras
transferendum bellum; ita enim hae gentes non pacis solum sed etiam victoriae
bonis florebunt, si ex aliis gentibus praedam et gloriam quaeremus. itaque cum
longinqua ab domo instet militia incertumque sit quando domos vestras et quae
cuique ibi cara sunt visuri sitis, si quis vestrum suos invisere volt,
commeatum do. Primo vere edico adsitis, ut dis bene iuvantibus bellum ingentis
gloriae praedaeque futurum incipiamus." Omnibus fere visendi domos oblata
ultro potestas grata erat, et iam desiderantibus suos et longius in futurum
providentibus desiderium. Per totum tempus hiemis quies inter labores aut iam
exhaustos aut mox exhauriendos renovavit corpora animosque ad omnia de integro
patienda; vere primo ad edictum convenere. Hannibal cum recensuisset omnium
gentium auxilia, Gades profectus Herculi vota exsolvit novisque se obligat
votis, si cetera prospera evenissent. Inde partiens curas simul [in] inferendum
atque arcendum bellum, ne, dum ipse terrestri per Hispaniam Galliasque itinere
Italiam peteret, nuda apertaque Romanis Africa ab Sicilia esset, valido
praesidio firmare eam statuit; pro eo supplementum ipse ex Africa maxime
iaculatorum levium armis petiit, ut Afri in Hispania, in Africa Hispani, melior
procul ab domo futurus uterque miles, velut mutuis pigneribus obligati
stipendia facerent. Tredecim milia octingentos quinquaginta pedites caetratos
misit in Africam et funditores Baliares octingentos septuaginta, equites mixtos
ex multis gentibus mille ducentos. Has
copias partim Carthagini praesidio esse, partim distribui per Africam iubet.
Simul conquisitoribus in civitates missis quattuor milia conscripta delectae
iuventutis, praesidium eosdem et obsides, duci Carthaginem iubet.
22.
Neque Hispaniam neglegendam ratus, atque id eo minus quod haud ignarus erat
circumitam ab Romanis eam legatis ad sollicitandos principum animos, Hasdrubali
fratri, viro impigro, eam provinciam destinat firmatque eum Africis maxime
praesidiis, peditum Afrorum undecim milibus octingentis quinquaginta, Liguribus
trecentis, Baliaribus [quingentis]. Ad haec peditum auxilia additi equites
Libyphoenices, mixtum Punicum Afris genus, quadringenti [quinquaginta] et
Numidae Maurique accolae Oceani ad mille octingenti et parva Ilergetum manus ex
Hispania, ducenti equites, et, ne quod terrestris deesset auxilii genus,
elephanti viginti unus. Classis praeterea data tuendae maritimae orae, quia qua
parte belli vicerant ea tum quoque rem gesturos Romanos credi poterat,
quinquaginta quinqueremes, quadriremes duae, triremes quinque; sed aptae
instructaeque remigio triginta et duae quinqueremes erant et triremes quinque.
Ab Gadibus Carthaginem ad hiberna exercitus rediit; atque inde profectus praeter
Onussam urbem ad Hiberum maritima ora ducit. Ibi fama est in quiete visum ab eo
iuvenem divina specie qui se ab Iove diceret ducem in Italiam Hannibali missum;
proinde sequeretur neque usquam a se deflecteret oculos. Pavidum primo, nusquam
circumspicientem aut respicientem, secutum; deinde cura ingenii humani cum,
quidnam id esset quod respicere vetitus esset, agitaret animo, temperare oculis
nequivisse; tum vidisse post sese serpentem mira magnitudine cum ingenti
arborum ac virgultorum strage ferri ac post insequi cum fragore caeli nimbum.
Tum quae moles ea quidve prodigii esset quaerentem, audisse vastitatem Italiae
esse; pergeret porro ire nec ultra inquireret sineretque fata in occulto esse.
23.
Hoc visu laetus tripertito Hiberum copias traiecit, praemissis qui Gallorum
animos, qua traducendus exercitus erat, donis conciliarent Alpiumque transitus
specularentur. Nonaginta milia peditum, duodecim milia equitum Hiberum
traduxit. Ilergetes inde Bargusiosque et Ausetanos et Lacetaniam, quae subiecta
Pyrenaeis montibus est, subegit oraeque huic omni praefecit Hannonem, ut fauces
quae Hispanias Galliis iungunt in potestate essent. Decem milia peditum Hannoni
ad praesidium obtinendae regionis data et mille equites. Postquam per Pyrenaeum
saltum traduci exercitus est coeptus rumorque per barbaros manavit certior de
bello Romano, tria milia inde Carpetanorum peditum iter averterunt. Constabat
non tam bello motos quam longinquitate viae insuperabilique Alpium transitu.
Hannibal quia revocare aut vi retinere eos anceps erat, ne ceterorum etiam
feroces animi inritarentur, supra septem milia hominum domos remisit, quos et
ipse gravari militia senserat, Carpetanos quoque ab se dimissos simulans.
24.
Inde, ne mora atque otium animos sollicitaret, cum reliquis copiis Pyrenaeum
transgreditur et ad oppidum Iliberrim castra locat. Galli quamquam Italiae
bellum inferri audiebant, tamen, quia vi subactos trans Pyrenaeum Hispanos fama
erat praesidiaque valida imposita, metu servitutis ad arma consternati
Ruscinonem aliquot populi conveniunt. Quod ubi Hannibali nuntiatum est, moram
magis quam bellum metuens, oratores ad regulos eorum misit, conloqui semet
ipsum cum iis velle; et vel illi propius Iliberrim accederent vel se Ruscinonem
processurum, ut ex propinquo congressus facilior esset; nam et accepturum eos
in castra sua se laetum nec cunctanter se ipsum ad eos venturum; hospitem enim
se Galliae non hostem advenisse, nec stricturum ante gladium, si per Gallos
liceat, quam in Italiam venisset. Et per nuntios quidem haec; ut vero reguli
Gallorum castris ad Iliberrim extemplo motis haud gravate ad Poenum venerunt,
capti donis cum bona pace exercitum per fines suos praeter Ruscinonem oppidum
transmiserunt.
|