|
1.
Iam primum omnium satis constat Troia capta in ceteros saevitum esse Troianos,
duobus, Aeneae Antenorique, et vetusti iure hospitii et quia pacis reddendaeque
Helenae semper auctores fuerant, omne ius belli Achivos abstinuisse; casibus
deinde variis Antenorem cum multitudine Enetum, qui seditione ex Paphlagonia
pulsi et sedes et ducem rege Pylaemene ad Troiam amisso quaerebant, venisse in
intimum maris Hadriatici sinum, Euganeisque qui inter mare Alpesque incolebant
pulsis Enetos Troianosque eas tenuisse terras. Et in quem primo egressi sunt
locum Troia vocatur pagoque inde Troiano nomen est: gens universa Veneti
appellati. Aeneam ab simili clade domo profugum sed ad maiora rerum initia
ducentibus fatis, primo in Macedoniam venisse, inde in Siciliam quaerentem
sedes delatum, ab Sicilia classe ad Laurentem agrum tenuisse. Troia et huic loco nomen
est. Ibi egressi Troiani, ut quibus ab immenso prope errore nihil praeter arma
et naves superesset, cum praedam ex agris agerent, Latinus rex Aboriginesque
qui tum ea tenebant loca ad arcendam vim advenarum armati ex urbe atque agris
concurrunt. Duplex inde fama est. Alii proelio victum Latinum pacem cum Aenea,
deinde adfinitatem iunxisse tradunt: alii, cum instructae acies constitissent,
priusquam signa canerent processisse Latinum inter primores ducemque advenarum
evocasse ad conloquium; percontatum deinde qui mortales essent, unde aut quo
casu profecti domo quidve quaerentes in agrum Laurentinum exissent, postquam
audierit multitudinem Troianos esse, ducem Aeneam filium Anchisae et Veneris,
cremata patria domo profugos, sedem condendaeque urbi locum quaerere, et
nobilitatem admiratum gentis virique et animum vel bello vel paci paratum,
dextra data fidem futurae amicitiae sanxisse. Inde foedus ictum inter duces,
inter exercitus salutationem factam. Aeneam apud Latinum fuisse in hospitio;
ibi Latinum apud penates deos domesticum publico adiunxisse foedus filia Aeneae
in matrimonium data.
Ea res utique Troianis spem adfirmat tandem stabili certaque sede finiendi
erroris. Oppidum condunt; Aeneas ab nomine uxoris Lavinium appellat. Brevi stirpis quoque virilis ex novo matrimonio fuit,
cui Ascanium parentes dixere nomen.
2.
Bello deinde Aborigines Troianique simul petiti. Turnus rex Rutulorum, cui
pacta Lavinia ante adventum Aeneae fuerat, praelatum sibi advenam aegre patiens
simul Aeneae Latinoque bellum intulerat. Neutra acies laeta ex eo certamine
abiit: victi Rutuli: victores Aborigines Troianique ducem Latinum amisere. Inde
Turnus Rutulique diffisi rebus ad florentes opes Etruscorum Mezentiumque regem
eorum confugiunt, qui Caere opulento tum oppido imperitans, iam inde ab initio
minime laetus novae origine urbis et tum nimio plus quam satis tutum esset
accolis rem Troianam crescere ratus, haud gravatim socia arma Rutulis iunxit. Aeneas
adversus tanti belli terrorem ut animos Aboriginum sibi conciliaret nec sub
eodem iure solum sed etiam nomine omnes essent, Latinos utramque gentem
appellavit; nec deinde Aborigines Troianis studio ac fide erga regem Aeneam
cessere. Fretusque his animis coalescentium in dies magis duorum populorum
Aeneas, quamquam tanta opibus Etruria erat ut iam non terras solum sed mare
etiam per totam Italiae longitudinem ab Alpibus ad fretum Siculum fama nominis
sui implesset, tamen cum moenibus bellum propulsare posset in aciem copias
eduxit. Secundum inde proelium Latinis, Aeneae etiam ultimum operum mortalium
fuit. Situs
est, quemcumque eum dici ius fasque est super Numicum flumen: Iovem indigetem
appellant.
3.
Nondum maturus imperio Ascanius Aeneae filius erat; tamen id imperium ei ad
puberem aetatem incolume mansit; tantisper tutela muliebri -- tanta indoles in
Lavinia erat -- res Latina et regnum avitum paternumque puero stetit. Haud
ambigam -- quis enim rem tam veterem pro certo adfirmet? -- hicine fuerit
Ascanius an maior quam hic, Creusa matre Ilio incolumi natus comesque inde
paternae fugae, quem Iulum eundem Iulia gens auctorem nominis sui nuncupat. Is
Ascanius, ubicumque et quacumque matre genitus -- certe natum Aenea constat --
abundante Lavinii multitudine florentem iam ut tum res erant atque opulentam
urbem matri seu novercae relinquit, novam ipse aliam sub Albano monte condidit
quae ab situ porrectae in dorso urbis Longa Alba appellata. Inter Lavinium et
Albam Longam coloniam deductam triginta ferme interfuere anni. Tantum tamen
opes creverant maxime fusis Etruscis ut ne morte quidem Aeneae nec deinde inter
muliebrem tutelam rudimentumque primum puerilis regni movere arma aut Mezentius
Etruscique aut ulli alii accolae ausi sint. Pax ita convenerat ut Etruscis
Latinisque fluvius Albula, quem nunc Tiberim vocant, finis esset. Silvius
deinde regnat Ascani filius, casu quodam in silvis natus; is Aeneam Silvium
creat; is deinde Latinum Silvium. Ab eo
coloniae aliquot deductae, Prisci Latini appellati. Mansit Silviis postea
omnibus cognomen, qui Albae regnarunt. Latino Alba ortus, Alba Atys, Atye
Capys, Capye Capetus, Capeto Tiberinus, qui in traiectu Albulae amnis submersus
celebre ad posteros nomen flumini dedit. Agrippa inde Tiberini filius, post
Agrippam Romulus Silvius a patre accepto imperio regnat. Aventino fulmine ipse
ictus regnum per manus tradidit. Is sepultus in eo colle qui nunc pars Romanae
est urbis, cognomen colli fecit. Proca deinde regnat. Is Numitorem atque
Amulium procreat, Numitori, qui stirpis maximus erat, regnum vetustum Silviae
gentis legat. Plus tamen vis potuit quam voluntas patris aut verecundia aetatis: pulso
fratre Amulius regnat. Addit sceleri scelus: stirpem fratris virilem interemit,
fratris filiae Reae Silviae per speciem honoris cum Vestalem eam legisset
perpetua virginitate spem partus adimit.
|