|
47.
Hoc primum cum Hannibale proelium fuit; quo facile apparuit et equitatu
meliorem Poenum esse et ob id campos patentes, quales sunt inter Padum
Alpesque, bello gerendo Romanis aptos non esse. Itaque proxima nocte iussis
militibus vasa silentio colligere castra ab Ticino mota festinatumque ad Padum
est ut ratibus, quibus iunxerat flumen, nondum resolutis sine tumultu atque
insectatione hostis copias traiceret. Prius
Placentiam pervenere quam satis sciret Hannibal ab Ticino profectos; tamen ad
sescentos moratorum in citeriore ripa Padi segniter ratem solventes cepit.
Transire pontem non potuit, ut extrema resoluta erant tota rate in secundam
aquam labente. Coelius auctor est Magonem cum equitatu et Hispanis peditibus
flumen extemplo tranasse, ipsum Hannibalem per superiora Padi vada exercitum
traduxisse, elephantis in ordinem ad sustinendum impetum fluminis oppositis. Ea
peritis amnis eius vix fidem fecerint; nam neque equites armis equisque salvis
tantam vim fluminis superasse veri simile est, ut iam Hispanos omnes inflati
travexerint utres, et multorum dierum circuitu Padi vada petenda fuerunt qua
exercitus gravis impedimentis traduci posset. Potiores apud me auctores sunt
qui biduo vix locum rate iungendo flumini inventum tradunt; ea cum Magone
equites [et] Hispanorum expeditos praemissos. Dum Hannibal, circa flumen
legationibus Gallorum audiendis moratus, traicit gravius peditum agmen, interim
Mago equitesque ab transitu fluminis diei unius itinere Placentiam ad hostes
contendunt. Hannibal paucis post diebus sex milia a Placentia castra communivit
et postero die in conspectu hostium acie directa potestatem pugnae fecit.
48.
Insequenti nocte caedes in castris Romanis, tumultu tamen quam re maior, ab
auxiliaribus Gallis facta est. Ad duo milia peditum et ducenti equites
vigilibus ad portas trucidatis ad Hannibalem transfugiunt; quos Poenus benigne
adlocutus et spe ingentium donorum accensos in civitates quemque suas ad
sollicitandos popularium animos dimisit. Scipio caedem eam signum defectionis
omnium Gallorum esse ratus contactosque eo scelere velut iniecta rabie ad arma
ituros, quamquam gravis adhuc volnere erat, tamen quarta vigilia noctis
insequentis tacito agmine profectus, ad Trebiam fluvium iam in loca altiora
collesque impeditiores equiti castra movet. Minus quam ad Ticinum fefellit;
missisque Hannibal primum Numidis, deinde omni equitatu turbasset utique
novissimum agmen, ni aviditate praedae in vacua Romana castra Numidae
devertissent. Ibi dum perscrutantes loca omnia castrorum nullo satis digno
morae pretio tempus terunt, emissus hostis est de manibus; et cum iam
transgressos Trebiam Romanos metantesque castra conspexissent, paucos moratorum
occiderunt citra flumen interceptos. Scipio, nec vexationem volneris in via
iactati ultra patiens et collegam -- iam enim et revocatum ex Sicilia audierat
-- ratus exspectandum, locum qui prope flumen tutissimus stativis est visus
delectum communiit. Nec procul inde Hannibal cum consedisset, quantum victoria
equestri elatus, tantum anxius inopia quae per hostium agros euntem, nusquam
praeparatis commeatibus, maior in dies excipiebat, ad Clastidium vicum, quo
magnum frumenti numerum congesserant Romani, mittit. Ibi cum vim pararent, spes
facta proditionis; nec sane magno pretio, nummis aureis quadringentis, Dasio
Brundisino praefecto praesidii corrupto traditur Hannibali Clastidium. Id
horreum fuit Poenis sedentibus ad Trebiam. In
captivos ex tradito praesidio, ut fama clementiae in principio rerum
colligeretur, nihil saevitum est.
49.
Cum ad Trebiam terrestre constitisset bellum, interim circa Siciliam insulasque
Italiae imminentes et a Sempronio consule et ante adventum eius terra marique
res gestae. Viginti quinqueremes cum mille armatis ad depopulandam oram Italiae
a Carthaginiensibus missae; novem Liparas, octo ad insulam Volcani tenuerunt,
tres in fretum avertit aestus. Ad eas conspectas a Messana duodecim naves ab
Hierone rege Syracusanorum missae, qui tum forte Messanae erat consulem Romanum
opperiens, nullo repugnante captas naves Messanam in portum deduxerunt.
Cognitum ex captivis praeter viginti naves, cuius ipsi classis essent, in
Italiam missas, quinque et triginta alias quinqueremes Siciliam petere ad
sollicitandos veteres socios; Lilybaei occupandi praecipuam curam esse; credere
eadem tempestate qua ipsi disiecti forent eam quoque classem ad Aegates insulas
deiectam. Haec, sicut audita erant, rex M. Aemilio praetori, cuius Sicilia
provincia erat, perscribit monetque [et] Lilybaeum firmo teneret praesidio.
Extemplo et circa a praetore ad civitates missi legati tribunique suos ad curam
custodiae intendere, et ante omnia Lilybaeum tueri apparatu belli, edicto
proposito ut socii navales decem dierum cocta cibaria ad naves deferrent et ubi
signum datum esset ne quis moram conscendendi faceret, perque omnem oram qui ex
speculis prospicerent adventantem hostium classem missis. Itaque quamquam de
industria morati cursum navium erant Carthaginienses ut ante lucem accederent
Lilybaeum, praesensum tamen est quia et luna pernox erat et sublatis armamentis
veniebant. Extemplo datum signum ex speculis et in oppido ad arma conclamatum
est et in naves conscensum; pars militum in muris portarumque in stationibus,
pars in navibus erant. Et Carthaginienses, quia rem fore haud cum imparatis cernebant, usque ad
lucem portu se abstinuerunt, demendis armamentis eo tempore aptandaque ad
pugnam classe absumpto. Ubi inluxit, recepere classem in altum ut spatium
pugnae esset exitumque liberum e portu naves hostium haberent. Nec Romani detractavere pugnam et memoria circa ea
ipsa loca gestarum rerum freti et militum multitudine ac virtute.
50.
Ubi in altum evecti sunt, Romanus conserere pugnam et ex propinquo vires conferre
velle; contra eludere Poenus et arte non vi rem gerere naviumque quam virorum
aut armorum malle certamen facere. Nam ut sociis navalibus adfatim instructam
classem, ita inopem milite habebant et, sicubi conserta navis esset,
haudquaquam par numerus armatorum ex ea pugnabat. Quod ubi animadversum est, et
Romanis multitudo sua auxit animum et paucitas illis minuit. Extemplo septem
naves Punicae circumventae: fugam ceterae ceperunt. Mille et septingenti fuere
in navibus captis milites nautaeque, in his tres nobiles Carthaginiensium. Classis Romana incolumis, una tantum perforata navi
sed ea quoque ipsa reduce, in portum rediit. Secundum hanc pugnam, nondum
gnaris eius qui Messanae erant Ti. Sempronius consul Messanam venit. Ei fretum
intranti rex Hiero classem ornatam obviam duxit, transgressusque ex regia in
praetoriam navem, gratulatus sospitem cum exercitu et navibus advenisse
precatusque prosperum ac felicem in Siciliam transitum, statum deinde insulae
et Carthaginiensium conata exposuit pollicitusque est, quo animo priore bello
populum Romanum iuvenis adiuvisset, eo senem adiuturum; frumentum vestimentaque
sese legionibus consulis sociisque navalibus gratis praebiturum; grande
periculum Lilybaeo maritimisque civitatibus esse et quibusdam volentibus novas
res fore. Ob haec consuli nihil cunctandum visum quin Lilybaeum classe peteret.
Et rex
regiaque classis una profecti. Navigantes inde pugnatum ad Lilybaeum fusasque
et captas hostium naves accepere.
51.
A Lilybaeo consul, Hierone cum classe regia dimisso relictoque praetore ad
tuendam Siciliae oram, ipse in insulam Melitam, quae a Carthaginiensibus
tenebatur, traiecit. Advenienti Hamilcar Gisgonis filius, praefectus praesidii,
cum paulo minus duobus milibus militum oppidumque cum insula traditur. Inde
post paucos dies reditum Lilybaeum captivique et a consule et a praetore,
praeter insignes nobilitate viros, sub corona venierunt. Postquam ab ea parte
satis tutam Siciliam censebat consul, ad insulas Volcani, quia fama erat stare
ibi Punicam classem, traiecit; nec quisquam hostium circa eas insulas inventus;
iam forte transmiserant ad vastandam Italiae oram depopulatoque Vibonensi agro
urbem etiam terrebant. Repetenti Siciliam consuli escensio hostium in agrum Vibonensem
facta nuntiatur, litteraeque ab senatu de transitu in Italiam Hannibalis et ut
primo quoque tempore collegae ferret auxilium missae traduntur. Multis simul
anxius curis exercitum extemplo in naves impositum Ariminum mari supero misit,
Sex. Pomponio legato cum viginti quinque longis navibus Vibonensem agrum
maritimamque oram Italiae tuendam attribuit, M. Aemilio praetori quinquaginta
navium classem explevit. Ipse compositis Siciliae rebus decem navibus oram
Italiae legens Ariminum pervenit. Inde cum exercitu suo profectus ad Trebiam
flumen collegae coniungitur.
52.
Iam ambo consules et quidquid Romanarum virium erat Hannibali oppositum aut
illis copiis defendi posse Romanum imperium aut spem nullam aliam esse satis
declarabat. Tamen consul alter, equestri
proelio uno et volnere suo comminutus, trahi rem malebat; recentis animi alter
eoque ferocior nullam dilationem patiebatur. Quod inter Trebiam Padumque agri
est Galli tum incolebant, in duorum praepotentium populorum certamine per
ambiguum favorem haud dubie gratiam victoris spectantes. Id Romani, modo ne
quid moverent, aequo satis, Poenus periniquo animo ferebat, ab Gallis accitum
se venisse ad liberandos eos dictitans. Ob eam iram, simul ut praeda militem
aleret, duo milia peditum et mille equites, Numidas plerosque, mixtos quosdam
et Gallos, populari omnem deinceps agrum usque ad Padi ripas iussit. Egentes
ope Galli, cum ad id dubios servassent animos, coacti ab auctoribus iniuriae ad
vindices futuros declinant legatisque ad consulem missis auxilium Romanorum
terrae ob nimiam cultorum fidem in Romanos laboranti orant. Cornelio nec causa
nec tempus agendae rei placebat suspectaque ei gens erat cum ob infida multa
facinora, tum, ut alia vetustate obsolevissent, ob recentem Boiorum perfidiam:
Sempronius contra continendis in fide sociis maximum vinculum esse primos qui
eguissent ope defensos censebat. Tum collega cunctante equitatum suum mille
peditum, iaculatoribus ferme, admixtis ad defendendum Gallicum agrum trans
Trebiam mittit. Sparsos et incompositos, ad hoc graves praeda plerosque cum
inopinato invasissent, ingentem terrorem caedemque ac fugam usque ad castra
stationesque hostium fecere; unde multitudine effusa pulsi, rursus subsidio
suorum proelium restituere. Varia inde pugna [inter recedentes in]sequentesque,
cumque ad extremum aequassent certamen, maior tamen hostium [cum caedes esset,
penes] Romanos fama victoriae fuit.
53.
Ceterum nemini omnium maior ea iustiorque quam ipsi consuli videri; gaudio
efferri, qua parte copiarum alter consul victus foret, ea se vicisse:
restitutos ac refectos militibus animos nec quemquam esse praeter collegam qui
dilatam dimicationem vellet; eum, animo magis quam corpore aegrum memoria volneris
aciem ac tela horrere. Sed non esse cum aegro senescendum. Quid enim ultra
differri aut teri tempus? Quem tertium consulem, quem alium exercitum
exspectari? Castra Carthaginiensium in Italia ac prope in conspectu urbis esse.
Non Siciliam ac Sardiniam, victis ademptas, nec cis Hiberum Hispaniam peti sed
solo patrio terraque in qua geniti forent pelli Romanos. "Quantum
ingemiscant" inquit "patres nostri, circa moenia Carthaginis bellare
soliti, si videant nos, progeniem suam, duos consules consularesque exercitus,
in media Italia paventes intra castra, Poenum quod inter Alpes Appenninumque
agri sit suae dicionis fecisse?" Haec adsidens aegro collegae, haec in
praetorio prope contionabundus agere. Stimulabat et tempus propinquum
comitiorum, ne in novos consules bellum differretur, et occasio in se unum
vertendae gloriae, dum aeger collega erat. Itaque nequiquam dissentiente
Cornelio parari ad propinquum certamen milites iubet. Hannibal cum quid optimum
foret hosti cerneret, vix ullam spem habebat temere atque improvide quicquam
consules acturos; cum alterius ingenium, fama prius, deinde re cognitum,
percitum ac ferox sciret esse ferociusque factum prospero cum praedatoribus
suis certamine crederet, adesse gerendae rei fortunam haud diffidebat. Cuius ne
quod praetermitteret tempus, sollicitus intentusque erat, dum tiro hostium
miles esset, dum meliorem ex ducibus inutilem volnus faceret, dum Gallorum
animi vigerent, quorum ingentem multitudinem sciebat segnius secuturam quanto
longius ab domo traherentur. Cum ob haec taliaque speraret propinquum certamen
et facere, si cessaretur, cuperet speculatoresque Galli, ad ea exploranda quae
vellet tutiores quia in utrisque castris militabant, paratos pugnae esse
Romanos rettulissent, locum insidiis circumspectare Poenus coepit.
54.
Erat in medio rivus praealtis utrimque clausus ripis et circa obsitus
palustribus herbis et quibus inculta ferme vestiuntur, virgultis vepribusque.
Quem ubi equites quoque tegendo satis latebrosum locum circumvectus ipse oculis
perlustravit, "hic erit locus" Magoni fratri ait "quem teneas.
Delige centenos viros ex omni pedite atque equite cum quibus ad me vigilia
prima venias; nunc corpora curare tempus est." Ita praetorium missum. Mox
cum delectis Mago aderat. "Robora virorum cerno" inquit Hannibal;
"sed uti numero etiam, non animis modo valeatis, singulis vobis novenos ex
turmis manipulisque vestri similes eligite. Mago locum monstrabit quem
insideatis; hostem caecum ad has belli artes habetis." Ita [cum] mille
equitibus Magone, mille peditibus dimisso Hannibal prima luce Numidas equites
transgressos Trebiam flumen obequitare iubet hostium portis iaculandoque in
stationes elicere ad pugnam hostem, iniecto deinde certamine cedendo sensim
citra flumen pertrahere. Haec mandata Numidis: ceteris ducibus peditum
equitumque praeceptum ut prandere omnes iuberent, armatos deinde instratisque
equis signum exspectare. Sempronius ad tumultum Numidarum primum omnem
equitatum, ferox ea parte virium, deinde sex milia peditum, postremo omnes
copias ad destinatum iam ante consilio avidus certaminis eduxit. Erat forte
brumae tempus et nivalis dies in locis Alpibus Appenninoque interiectis,
propinquitate etiam fluminum ac paludum praegelidis. Ad hoc raptim eductis hominibus
atque equis, non capto ante cibo, non ope ulla ad arcendum frigus adhibita,
nihil caloris inerat, et quidquid aurae fluminis appropinquabant, adflabat
acrior frigoris vis. Ut vero refugientes Numidas insequentes aquam ingressi
sunt -- et erat pectoribus tenus aucta nocturno imbri -- tum utique egressis
rigere omnibus corpora ut vix armorum tenendorum potentia esset, et simul
lassitudine et procedente iam die fame etiam deficere.
55.
Hannibalis interim miles ignibus ante tentoria factis oleoque per manipulos, ut
mollirent artus, misso et cibo per otium capto, ubi transgressos flumen hostes
nuntiatum est, alacer animis corporibusque arma capit atque in aciem procedit.
Baliares locat ante signa [ac] levem armaturam, octo ferme milia hominum, dein
graviorem armis peditem, quod virium, quod roboris erat; in cornibus
circumfudit decem milia equitum et ab cornibus in utramque partem diversos
elephantos statuit. Consul effuse
sequentes equites, cum ab resistentibus subito Numidis incauti exciperentur,
signo receptui dato revocatos circumdedit peditibus. Duodeviginti milia Romani
erant, socium nominis Latini viginti, auxilia praeterea Cenomanorum; ea sola in
fide manserat Gallica gens. Iis copiis concursum est. Proelium a Baliaribus ortum
est; quibus cum maiore robore legiones obsisterent, diducta propere in cornua
levis armatura est, quae res effecit ut equitatus Romanus extemplo urgeretur.
Nam cum vix iam per se resisterent decem milibus equitum quattuor milia et
fessi integris plerisque, obruti sunt insuper velut nube iaculorum a Baliaribus
coniecta. Ad hoc elephanti eminentes ab
extremis cornibus, equis maxime non visu modo sed odore insolito territis,
fugam late faciebant. Pedestris pugna par animis magis quam viribus erat, quas
recentes Poenus paulo ante curatis corporibus in proelium attulerat; contra
ieiuna fessaque corpora Romanis et rigentia gelu torpebant. Restitissent tamen
animis, si cum pedite solum foret pugnatum; sed et Baliares pulso equite
iaculabantur in latera et elephanti iam in mediam peditum aciem sese tulerant
et Mago Numidaeque, simul latebras eorum improvida praeterlata acies est,
exorti ab tergo ingentem tumultum ac terrorem fecere. Tamen in tot
circumstantibus malis mansit aliquamdiu immota acies, maxime praeter spem
omnium adversus elephantos. Eos velites ad id ipsum locati verutis coniectis et
avertere et insecuti aversos sub caudis, qua maxime molli cute volnera
accipiunt, fodiebant.
56.
Trepidantesque et prope iam in suos consternatos e media acie in extremam ad
sinistrum cornu adversus Gallos auxiliares agi iussit Hannibal. Ibi extemplo
haud dubiam fecere fugam; novus quoque terror additus Romanis ut fusa auxilia
sua viderunt. Itaque cum iam in orbem pugnarent, decem milia ferme hominum --
cum alia evadere nequissent -- media Afrorum acie quae Gallicis auxiliis
firmata erat, cum ingenti caede hostium perrupere et, cum neque in castra
reditus esset flumine interclusus neque prae imbri satis decernere possent qua
suis opem ferrent, Placentiam recto itinere perrexere. Plures deinde in omnes partes
eruptiones factae; et qui flumen petiere, aut gurgitibus absumpti sunt aut
inter cunctationem ingrediendi ab hostibus oppressi. Qui passim per agros fuga sparsi erant vestigia
cedentis sequentes agminis Placentiam contendere; aliis timor hostium audaciam
ingrediendi flumen fecit, transgressique in castra pervenerunt. Imber nive mixtus et
intoleranda vis frigoris et homines multos et iumenta et elephantos prope omnes
absumpsit. Finis insequendi hostis Poenis flumen Trebia fuit, et ita torpentes
gelu in castra rediere ut vix laetitiam victoriae sentirent. Itaque nocte
insequenti, cum praesidium castrorum et quod reliquum [ex fuga semermium] ex
magna parte militum erat ratibus Trebiam traicerent, aut nihil sensere
obstrepente pluvia aut, quia iam moveri nequibant prae lassitudine ac
volneribus, sentire sese dissimularunt, quietisque Poenis tacito agmine ab
Scipione consule exercitus Placentiam est perductus, inde Pado traiectus
Cremonam, ne duorum exercituum hibernis una colonia premeretur.
57a.
Romam tantus terror ex hac clade perlatus est ut iam ad urbem Romanam crederent
infestis signis hostem venturum nec quicquam spei aut auxilii esse quo portis
moenibusque vim arcerent: uno consule ad Ticinum victo, altero ex Sicilia
revocato, duobus consulibus, duobus consularibus exercitibus victis quos alios
duces, quas alias legiones esse quae arcessantur? Ita territis Sempronius consul advenit, ingenti
periculo per effusos passim ad praedandum hostium equites audacia magis quam
consilio aut spe fallendi resistendive, si non falleret, transgressus. Is, quod unum
maxime in praesentia desiderabatur, comitiis consularibus habitis in hiberna
rediit.
|