|
57b.
Creati consules Cn. Servilius et C. Flaminius. Ceterum ne hiberna quidem Romanis quieta erant
vagantibus passim Numidis equitibus et, [ut] quaeque his impeditiora erant,
Celtiberis Lusitanisque. Omnes igitur undique clausi commeatus erant, nisi quos
Pado naves subveherent. Emporium prope Placentiam fuit et opere magno munitum
et valido firmatum praesidio. Eius castelli oppugnandi spe cum equitibus ac
levi armatura profectus Hannibal, cum plurimum in celando incepto ad effectum
spei habuisset, nocte adortus non fefellit vigiles. Tantus repente clamor est
sublatus ut Placentiae quoque audiretur. Itaque
sub lucem cum equitatu consul aderat iussis quadrato agmine legionibus sequi. Equestre
interim proelium commissum; in quo, quia saucius Hannibal pugna excessit,
pavore hostibus iniecto defensum egregie praesidium est. Paucorum inde dierum
quiete sumpta et vixdum satis percurato volnere, ad Victumulas oppugnandas ire
pergit. Id emporium Romanis Gallico bello fuerat; munitum inde locum
frequentaverant accolae mixti undique ex finitimis populis, et tum terror
populationum eo plerosque ex agris compulerat. Huius generis multitudo fama
impigre defensi ad Placentiam praesidii accensa armis arreptis obviam Hannibali
procedit. Magis agmina quam acies in via concurrerunt, et cum ex altera parte
nihil praeter inconditam turbam esset, in altera et dux militi et duci miles
fidens, ad triginta quinque milia hominum a paucis fusa. Postero die deditione
facta praesidium intra moenia accepere; iussique arma tradere cum dicto
parvissent, signum repente victoribus datur, ut tamquam vi captam urbem
diriperent; neque ulla, quae in tali re memorabilis scribentibus videri solet,
praetermissa clades est; adeo omne libidinis crudelitatisque et inhumanae
superbiae editum in miseros exemplum est. Hae fuere hibernae expeditiones
Hannibalis.
58.
Haud longi inde temporis, dum intolerabilia frigora erant, quies militi data est;
et ad prima ac dubia signa veris profectus ex hibernis in Etruriam ducit, eam
quoque gentem, sicut Gallos Liguresque, aut vi aut voluntate adiuncturus. Transeuntem
Appenninum adeo atrox adorta tempestas est, ut Alpium prope foeditatem
superaverit. Vento mixtus imber cum
ferretur in ipsa ora, primo, quia aut arma omittenda erant aut contra enitentes
vertice intorti adfligebantur, constitere; dein, cum iam spiritum includeret
nec reciprocare animam sineret, aversi a vento parumper consedere. Tum vero ingenti
sono caelum strepere et inter horrendos fragores micare ignes; capti auribus et
oculis metu omnes torpere; tandem effuso imbre, cum eo magis accensa vis venti
esset, ipso illo quo deprensi erant loco castra ponere necessarium visum est.
Id vero laboris velut de integro initium fuit; nam nec explicare quicquam nec
statuere poterant nec quod statutum esset manebat omnia perscindente vento et
rapiente. Et mox aqua levata vento cum super gelida montium iuga concreta
esset, tantum nivosae grandinis deiecit ut omnibus omissis procumberent homines
tegminibus suis magis obruti quam tecti; tantaque vis frigoris insecuta est ut
ex illa miserabili hominum iumentorumque strage cum se quisque attollere ac
levare vellet, diu nequiret, quia torpentibus rigore nervis vix flectere artus
poterant. Deinde, ut tandem agitando sese movere ac recipere animos et raris
locis ignis fieri est coeptus, ad alienam opem quisque inops tendere. Biduum eo
loco velut obsessi mansere; multi homines, multa iumenta, elephanti quoque ex iis
qui proelio ad Trebiam facto superfuerant septem absumpti.
59.
Degressus Appennino retro ad Placentiam castra movit et ad decem milia
progressus consedit. Postero die duodecim milia peditum, quinque equitum
adversus hostem ducit; nec Sempronius consul -- iam enim redierat ab Roma --
detractavit certamen. Atque eo die tria milia passuum inter bina castra fuere;
postero die ingentibus animis vario eventu pugnatum est. Primo concursu adeo
res Romana superior fuit ut non acie vincerent solum sed pulsos hostes in
castra persequerentur, mox castra quoque oppugnarent. Hannibal paucis
propugnatoribus in vallo portisque positis, ceteros confertos in media castra
recepit intentosque signum ad erumpendum exspectare iubet. Iam nona ferme diei
hora erat, cum Romanus nequiquam fatigato milite, postquam nulla spes erat
potiundi castris, signum receptui dedit. Quod ubi Hannibal accepit laxatamque
pugnam et recessum a castris vidit, extemplo equitibus dextra laevaque emissis
in hostem ipse cum peditum robore mediis castris erupit. Pugna raro magis ulla
saeva aut utriusque partis pernicie clarior fuisset, si extendi eam dies in
longum spatium sivisset; nox accensum ingentibus animis proelium diremit. Itaque acrior concursus
fuit quam caedes et, sicut aequata ferme pugna erat, ita clade pari discessum
est. Ab neutra parte sescentis plus peditibus et dimidium eius equitum cecidit;
sed maior Romanis quam pro numero iactura fuit, quia equestris ordinis aliquot
et tribuni militum quinque et praefecti sociorum tres sunt interfecti. Secundum eam pugnam
Hannibal in Ligures, Sempronius Lucam concessit. Venienti in Ligures Hannibali
per insidias intercepti duo quaestores Romani, C. Fulvius et L. Lucretius, cum
duobus tribunis militum et quinque equestris ordinis, senatorum ferme liberis,
quo magis ratam fore cum iis pacem societatemque crederet, traduntur.
60.
Dum haec in Italia geruntur, Cn. Cornelius Scipio in Hispaniam cum classe et
exercitu missus, cum ab ostio Rhodani profectus Pyrenaeosque montes
circumvectus Emporias appulisset classem, exposito ibi exercitu orsus a
Laeetanis omnem oram usque ad Hiberum flumen partim renovandis societatibus
partim novis instituendis Romanae dicionis fecit. Inde conciliata clementiae
fama non ad maritimos modo populos sed in mediterraneis quoque ac montanis ad
ferociores iam gentes valuit; nec pax modo apud eos sed societas etiam armorum
parta est, validaeque aliquot auxiliorum cohortes ex iis conscriptae sunt.
Hannonis cis Hiberum provincia erat; eum reliquerat Hannibal ad regionis eius
praesidium. Itaque priusquam alienarentur omnia obviam eundum ratus, castris in
conspectu hostium positis in aciem eduxit. Nec Romano differendum certamen
visum, quippe qui sciret cum Hannone et Hasdrubale sibi dimicandum esse
malletque adversus singulos separatim quam adversus duos simul rem gerere. Nec magni certaminis ea dimicatio fuit. Sex milia
hostium caesa, duo capta cum praesidio castrorum; nam et castra expugnata sunt
atque ipse dux cum aliquot principibus capiuntur; et Cissis, propinquum castris
oppidum, expugnatur. Ceterum praeda oppidi parvi pretii rerum fuit, supellex
barbarica ac vilium mancipiorum; castra militem ditavere, non eius modo
exercitus qui victus erat sed et eius qui cum Hannibale in Italia militabat,
omnibus fere caris rebus, ne gravia impedimenta ferentibus essent, citra
Pyrenaeum relictis.
61.
Priusquam certa huius cladis fama accideret, transgressus Hiberum Hasdrubal cum
octo milibus peditum, mille equitum, tamquam ad primum adventum Romanorum
occursurus, postquam perditas res ad Cissim amissaque castra accepit, iter ad
mare convertit. Haud procul Tarracone classicos milites navalesque socios vagos
palantesque per agros, quod ferme fit ut secundae res neglegentiam creent,
equite passim dimisso cum magna caede, maiore fuga ad naves compellit; nec
diutius circa ea loca morari ausus, ne ab Scipione opprimeretur, trans Hiberum
sese recepit. Et Scipio raptim ad famam novorum hostium agmine acto, cum in
paucos praefectos navium animadvertisset, praesidio Tarracone modico relicto
Emporias cum classe rediit. Vixdum digresso eo Hasdrubal aderat et Ilergetum
populo, qui obsides Scipioni dederat, ad defectionem impulso cum eorum ipsorum
iuventute agros fidelium Romanis sociorum vastat; excito deinde Scipione
hibernis toto cis Hiberum rursus cedit agro. Scipio relictam ab auctore
defectionis Ilergetum gentem cum infesto exercitu invasisset, compulsis omnibus
Atanagrum urbem, quae caput eius populi erat, circumsedit, intraque dies paucos
pluribus quam ante obsidibus imperatis Ilergetes pecunia etiam multatos in ius
dicionemque recepit. Inde in Ausetanos prope Hiberum, socios et ipsos Poenorum,
procedit atque urbe eorum obsessa Lacetanos auxilium finitimis ferentes nocte
haud procul iam urbe, cum intrare vellent, excepit insidiis. Caesa ad duodecim
milia; exuti prope omnes armis domos passim palantes per agros diffugere; nec
obsessos alia ulla res quam iniqua oppugnantibus hiemps tutabatur. Triginta
dies obsidio fuit, per quos raro unquam nix minus quattuor pedes alta iacuit
adeoque pluteos ac vineas Romanorum operuerat ut ea sola ignibus aliquotiens
coniectis ab hoste etiam tutamentum fuerit. Postremo cum Amusicus princeps
eorum ad Hasdrubalem profugisset, viginti argenti talentis pacti deduntur.
Tarraconem in hiberna reditum est.
62.
Romae aut circa urbem multa ea hieme prodigia facta aut, quod evenire solet
motis semel in religionem animis, multa nuntiata et temere credita sunt, in
quis ingenuum infantem semenstrem in foro holitorio triumphum clamasse, et [in]
foro boario bovem in tertiam contignationem sua sponte escendisse atque inde
tumultu habitatorum territum sese deiecisse, et navium speciem de caelo
adfulsisse, et aedem Spei, quae est in foro holitorio, fulmine ictam, et Lanuvi
hastam se commovisse et corvum in aedem Iunonis devolasse atque in ipso
pulvinari consedisse, et in agro Amiternino multis locis hominum specie procul
candida veste visos nec cum ullo congressos, et in Piceno lapidibus pluvisse,
et Caere sortes extenuatas, et in Gallia lupum vigili gladium ex vagina raptum
abstulisse. Ob cetera prodigia libros adire decemviri iussi; quod autem
lapidibus pluvisset in Piceno, novendiale sacrum edictum; et subinde aliis
procurandis prope tota civitas operata fuit. Iam primum omnium urbs lustrata
est hostiaeque maiores quibus editum est dis caesae, et donum ex auri pondo
quadraginta Lanuvium Iunoni portatum est et signum aeneum matronae Iunoni in
Aventino dedicaverunt, et lectisternium Caere, ubi sortes attenuatae erant,
imperatum, et supplicatio Fortunae in Algido; Romae quoque et lectisternium
Iuventati et supplicatio ad aedem Herculis nominatim, deinde universo populo
circa omnia pulvinaria indicta, et Genio maiores hostiae caesae quinque, et C.
Atilius Serranus praetor vota suscipere iussus, si in decem annos res publica
eodem stetisset statu. Haec procurata votaque ex libris Sibyllinis magna ex
parte levaverant religione animos.
63.
Consulum designatorum alter Flaminius, cui eae legiones quae Placentiae
hibernabant sorte evenerant, edictum et litteras ad consulem misit ut is
exercitus idibus Martiis Arimini adesset in castris. Hic in provincia consulatum
inire consilium erat memori veterum certaminum cum patribus, quae tribunus
plebis et quae postea consul prius de consulatu qui abrogabatur, dein de
triumpho habuerat, invisus etiam patribus ob novam legem, quam Q. Claudius
tribunus plebis adversus senatum atque uno patrum adiuvante C. Flaminio
tulerat, ne quis senator cuive senator pater fuisset maritimam navem, quae plus
quam trecentarum amphorarum esset, haberet. Id satis habitum ad fructus ex
agris vectandos; quaestus omnis patribus indecorus visus. Res per summam
contentionem acta invidiam apud nobilitatem suasori legis Flaminio, favorem
apud plebem alterumque inde consulatum peperit. Ob haec ratus auspiciis
ementiendis Latinarumque feriarum mora et consularibus aliis impedimentis
retenturos se in urbe, simulato itinere privatus clam in provinciam abiit. Ea
res ubi palam facta est, novam insuper iram infestis iam ante patribus movit:
non cum senatu modo sed iam cum dis immortalibus C. Flaminium bellum gerere.
Consulem ante inauspicato factum revocantibus ex ipsa acie dis atque hominibus
non parvisse; nunc conscientia spretorum et Capitolium et sollemnem votorum
nuncupationem fugisse, ne die initi magistratus Iovis optimi maximi templum
adiret, ne senatum invisus ipse et sibi uni invisum videret consuleretque, ne
Latinas indiceret Iovique Latiari sollemne sacrum in monte faceret, ne
auspicato profectus in Capitolium ad vota nuncupanda, paludatus inde cum
lictoribus in provinciam iret. Lixae modo sine insignibus, sine lictoribus
profectum clam, furtim, haud aliter quam si exsilii causa solum vertisset.
Magis pro maiestate videlicet imperii Arimini quam Romae magistratum initurum
et in deversorio hospitali quam apud penates suos praetextam sumpturum.
Revocandum universi retrahendumque censuerunt et cogendum omnibus prius
praesentem in deos hominesque fungi officiis quam ad exercitum et in provinciam
iret. In eam legationem -- legatos enim mitti placuit -- Q. Terentius et M.
Antistius profecti nihilo magis eum moverunt quam priore consulatu litterae
moverant ab senatu missae. Paucos post dies magistratum iniit, immolantique ei
vitulus iam ictus e manibus sacrificantium sese cum proripuisset, multos
circumstantes cruore respersit; fuga procul etiam maior apud ignaros quid
trepidaretur et concursatio fuit. Id a plerisque in omen magni terroris
acceptum. Legionibus inde duabus a Sempronio prioris anni consule, duabus a C.
Atilio praetore acceptis Etruriam per Appennini tramites exercitus duci est
coeptus.
|