|
1.
Iam ver appetebat; itaque Hannibal ex hibernis movit, et nequiquam ante conatus
transcendere Appenninum intolerandis frigoribus et cum ingenti periculo moratus
ac metu. Galli, quos praedae populationumque conciverat spes, postquam pro eo
ut ipsi ex alieno agro raperent agerentque, suas terras sedem belli esse
premique utriusque partis exercituum hibernis videre, verterunt retro in
Hannibalem ab Romanis odia; petitusque saepe principum insidiis, ipsorum inter
se fraude, eadem levitate qua consenserant consensum indicantium, servatus erat
et mutando nunc vestem nunc tegumenta capitis errore etiam sese ab insidiis
munierat. Ceterum hic quoque ei timor causa fuit maturius movendi ex hibernis.
Per idem tempus Cn. Servilius consul Romae idibus Martiis magistratum iniit.
Ibi cum de re publica rettulisset, redintegrata in C. Flaminium invidia est:
duos se consules creasse, unum habere; quod enim illi iustum imperium, quod
auspicium esse? Magistratus id a domo,
publicis privatisque penatibus, Latinis feriis actis, sacrificio in monte
perfecto, votis rite in Capitolio nuncupatis, secum ferre; nec privatum
auspicia sequi nec sine auspiciis profectum in externo ea solo nova atque
integra concipere posse. Augebant metum prodigia ex pluribus simul locis
nuntiata: in Sicilia militibus aliquot spicula, in Sardinia autem in muro
circumeunti vigilias equiti scipionem quem manu tenuerit arsisse et litora
crebris ignibus fulsisse et scuta duo sanguine sudasse, et milites quosdam ictos
fulminibus et solis orbem minui visum, et Praeneste ardentes lapides caelo
cecidisse, et Arpis parmas in caelo visas pugnantemque cum luna solem, et
Capenae duas interdiu lunas ortas, et aquas Caeretes sanguine mixtas fluxisse
fontemque ipsum Herculis cruentis manasse respersum maculis, et in Antiati
metentibus cruentas in corbem spicas cecidisse, et Faleriis caelum findi velut
magno hiatu visum quaque patuerit ingens lumen effulsisse; sortes sua sponte
attenuatas unamque excidisse ita scriptam: "Mavors telum suum
concutit", et per idem tempus Romae signum Martis Appia via ac simulacra
luporum sudasse, et Capuae speciem caeli ardentis fuisse lunaeque inter imbrem
cadentis. Inde minoribus etiam dictu prodigiis fides habita: capras lanatas
quibusdam factas, et gallinam in marem, gallum in feminam sese vertisse. His, sicut erant
nuntiata, expositis auctoribusque in curiam introductis consul de religione
patres consuluit. Decretum ut ea prodigia partim maioribus hostiis, partim
lactentibus procurarentur et uti supplicatio per triduum ad omnia pulvinaria
haberetur; cetera, cum decemviri libros inspexissent, ut ita fierent
quemadmodum cordi esse [di sibi] divinis carminibus praefarentur. Decemvirorum
monitu decretum est Iovi primum donum fulmen aureum pondo quinquaginta fieret,
Iunoni Minervaeque ex argento dona darentur et Iunoni reginae in Aventino
Iunonique Sospitae Lanuvi maioribus hostiis sacrificaretur, matronaeque pecunia
conlata quantum conferre cuique commodum esset donum Iunoni reginae in
Aventinum ferrent lectisterniumque fieret, et ut libertinae et ipsae unde
Feroniae donum daretur pecuniam pro facultatibus suis conferrent. Haec ubi facta, decemviri Ardeae in foro maioribus
hostiis sacrificarunt. Postremo Decembri iam mense ad aedem Saturni Romae
immolatum est, lectisterniumque imperatum -- et eum lectum senatores straverunt
-- et convivium publicum, ac per urbem Saturnalia diem ac noctem clamata,
populusque eum diem festum habere ac servare in perpetuum iussus.
2.
Dum consul placandis Romae dis habendoque dilectu dat operam, Hannibal
profectus ex hibernis, quia iam Flaminium consulem Arretium pervenisse fama
erat, cum aliud longius, ceterum commodius ostenderetur iter, propiorem viam
per paludes petit, qua fluvius Arnus per eos dies solito magis inundaverat.
Hispanos et Afros -- id omne veterani erat robur exercitus -- admixtis ipsorum
impedimentis necubi consistere coactis necessaria ad usus deessent, primos ire
iussit; sequi Gallos, ut id agminis medium esset; novissimos ire equites;
Magonem inde cum expeditis Numidis cogere agmen, maxime Gallos, si taedio
laboris longaeque viae -- ut est mollis ad talia gens -- dilaberentur aut
subsisterent, cohibentem. primi, qua modo praeirent duces, per praealtas fluvii
ac profundas voragines, hausti paene limo immergentesque se, tamen signa
sequebantur. Galli neque sustinere se prolapsi neque adsurgere ex voraginibus
poterant, neque aut corpora animis aut animos spe sustinebant, alii fessa aegre
trahentes membra, alii, ubi semel victis taedio animis procubuissent, inter
iumenta et ipsa iacentia passim morientes; maximeque omnium vigiliae
conficiebant per quadriduum iam et tres noctes toleratae. Cum omnia
obtinentibus aquis nihil ubi in sicco fessa sternerent corpora inveniri posset,
cumulatis in aqua sarcinis insuper incumbebant, [aut] Iumentorum itinere toto
prostratorum passim acervi tantum quod exstaret aqua quaerentibus ad quietem
parvi temporis necessarium cubile dabant. Ipse Hannibal aeger oculis ex verna
primum intemperie variante calores frigoraque, elephanto, qui unus superfuerat,
quo altius ab aqua exstaret, vectus, vigiliis tamen et nocturno umore
palustrique caelo gravante caput et quia medendi nec locus nec tempus erat
altero oculo capitur.
3.
Multis hominibus iumentisque foede amissis cum tandem e paludibus emersisset,
ubi primum in sicco potuit, castra locat, certumque per praemissos exploratores
habuit exercitum Romanum circa Arreti moenia esse. Consulis deinde consilia
atque animum et situm regionum itineraque et copias ad commeatus expediendos et
cetera quae cognosse in rem erat summa omnia cum cura inquirendo exsequebatur.
Regio erat in primis Italiae fertilis, Etrusci campi, qui Faesulas inter
Arretiumque iacent, frumenti ac pecoris et omnium copia rerum opulenti; consul
ferox ab consulatu priore et non modo legum aut patrum maiestatis sed ne deorum
quidem satis metuens; hanc insitam ingenio eius temeritatem fortuna prospero
civilibus bellicisque rebus successu aluerat. Itaque satis apparebat nec deos
nec homines consulentem ferociter omnia ac praepropere acturum; quoque pronior
esset in vitia sua, agitare eum atque inritare Poenus parat, et laeva relicto
hoste Faesulas praeteriens medio Etruriae agro praedatum profectus, quantam
maximam vastitatem potest caedibus incendiisque consuli procul ostendit.
Flaminius, qui ne quieto quidem hoste ipse quieturus erat, tum vero, postquam
res sociorum ante oculos prope suos ferri agique vidit, suum id dedecus ratus
per mediam iam Italiam vagari Poenum atque obsistente nullo ad ipsa Romana
moenia ire oppugnanda, ceteris omnibus in consilio salutaria magis quam
speciosa suadentibus: collegam exspectandum, ut coniunctis exercitibus communi
animo consilioque rem gererent, interim equitatu auxiliisque levium armorum ab
effusa praedandi licentia hostem cohibendum, -- iratus se ex consilio
proripuit, signumque simul itineris pugnaeque cum [iussisset pronuntiari]
"immo Arreti ante moenia sedeamus" inquit, "hic enim patria et
penates sunt. Hannibal emissus e manibus perpopuletur Italiam vastandoque et
urendo omnia ad Romana moenia perveniat, nec ante nos hinc moverimus quam,
sicut olim Camillum ab Veiis, C. Flaminium ab Arretio patres acciverint".
Haec simul increpans cum ocius signa convelli iuberet et ipse in equum
insiluisset, equus repente corruit consulemque lapsum super caput effudit.
Territis omnibus qui circa erant velut foedo omine incipiendae rei, insuper
nuntiatur signum omni vi moliente signifero convelli nequire. Conversus ad nuntium
"num litteras quoque" inquit "ab senatu adfers quae me rem
gerere vetant? Abi, nuntia, effodiant
signum, si ad convellendum manus prae metu obtorpuerit". Incedere inde
agmen coepit primoribus, superquam quod dissenserant ab consilio, territis
etiam duplici prodigio, milite in volgus laeto ferocia ducis, cum spem magis
ipsam quam causam spei intueretur.
4.
Hannibal quod agri est inter Cortonam urbem Trasumennumque lacum omni clade
belli pervastat, quo magis iram hosti ad vindicandas sociorum iniurias acuat;
et iam pervenerant ad loca nata insidiis, ubi maxime montes Cortonenses in
Trasumennum sidunt. Via tantum interest perangusta, velut ad [id] Ipsum de
industria relicto spatio; deinde paulo latior patescit campus; inde colles
adsurgunt. Ibi castra in aperto locat, ubi ipse cum Afris modo Hispanisque
consideret; Baliares ceteramque levem armaturam post montes circumducit;
equites ad ipsas fauces saltus tumulis apte tegentibus locat, ut, ubi
intrassent Romani, obiecto equitatu clausa omnia lacu ac montibus essent.
Flaminius cum pridie solis occasu ad lacum pervenisset, inexplorato postero die
vixdum satis certa luce angustiis superatis, postquam in patentiorem campum
pandi agmen coepit, id tantum hostium quod ex adverso erat conspexit: ab tergo
ac super caput deceptae insidiae. Poenus ubi, id quod petierat, clausum lacu ac
montibus et circumfusum suis copiis habuit hostem, signum omnibus dat simul
invadendi. Qui ubi, qua cuique proximum fuit, decucurrerunt, eo magis Romanis subita
atque improvisa res fuit, quod orta ex lacu nebula campo quam montibus densior
sederat agminaque hostium ex pluribus collibus ipsa inter se satis conspecta
eoque magis pariter decucurrerant. Romanus clamore prius undique orto quam
satis cerneret se circumventum esse sensit, et ante in frontem lateraque
pugnari coeptum est quam satis instrueretur acies aut expediri arma stringique
gladii possent.
5.
Consul perculsis omnibus ipse satis ut in re trepida impavidus, turbatos
ordines, vertente se quoque ad dissonos clamores, instruit ut tempus locusque
patitur, et quacumque adire audirique potest, adhortatur ac stare ac pugnare
iubet: nec enim inde votis aut imploratione deum sed vi ac virtute evadendum
esse; per medias acies ferro viam fieri et quo timoris minus sit, eo minus
ferme periculi esse. Ceterum prae strepitu ac tumultu nec consilium nec
imperium accipi poterat, tantumque aberat ut sua signa atque ordines et locum
noscerent, ut vix ad arma capienda aptandaque pugnae competeret animus,
opprimerenturque quidam onerati magis iis quam tecti. Et erat in tanta caligine
maior usus aurium quam oculorum. Ad gemitus volnerum ictusque corporum aut
armorum et mixtos strepentium paventiumque clamores circumferebant ora oculosque.
Alii fugientes pugnantium globo inlati haerebant; alios redeuntes in pugnam
avertebat fugientium agmen. Deinde, ubi in omnes partes nequiquam impetus capti
et ab lateribus montes ac lacus, a fronte et ab tergo hostium acies claudebat
apparuitque nullam nisi in dextera ferroque salutis spem esse, tum sibi quisque
dux adhortatorque factus ad rem gerendam, et nova de integro exorta pugna est,
non illa ordinata per principes hastatosque ac triarios nec ut pro signis
antesignani, post signa alia pugnaret acies nec ut in sua legione miles aut
cohorte aut manipulo esset; fors conglobat et animus suus cuique ante aut post
pugnandi ordinem dabat tantusque fuit ardor animorum, adeo intentus pugnae
animus, ut eum motum terrae qui multarum urbium Italiae magnas partes
prostravit avertitque cursu rapidos amnes, mare fluminibus invexit, montes
lapsu ingenti proruit, nemo pugnantium senserit.
6.
Tres ferme horas pugnatum est et ubique atrociter; circa consulem tamen acrior
infestiorque pugna est. Eum et robora virorum sequebantur et ipse, quacumque in
parte premi ac laborare senserat suos, impigre ferebat opem, insignemque armis
et hostes summa vi petebant et tuebantur cives, donec Insuber eques -- Ducario
nomen erat -- facie quoque noscitans consulem, "[En]" inquit
"hic est" popularibus suis, "qui legiones nostras cecidit
agrosque et urbem est depopulatus; iam ego hanc victimam manibus peremptorum
foede civium dabo". Subditisque calcaribus equo per confertissimam hostium
turbam impetum facit obtruncatoque prius armigero, qui se infesto venienti
obviam obiecerat, consulem lancea transfixit; spoliare cupientem triarii
obiectis scutis arcuere. Magnae partis fuga inde primum coepit; et iam nec
lacus nec montes pavori obstabant; per omnia arta praeruptaque velut caeci
evadunt, armaque et viri super alium alii praecipitantur. Pars magna, ubi locus
fugae deest, per prima vada paludis in aquam progressi, quoad capitibus
[umeris] exstare possunt, sese immergunt; fuere quos inconsultus pavor nando
etiam capessere fugam impulerit; quae ubi immensa ac sine spe erat, aut
deficientibus animis hauriebantur gurgitibus aut nequiquam fessi vada retro
aegerrime repetebant atque ibi ab ingressis aquam hostium equitibus passim
trucidabantur. Sex milia ferme primi agminis per adversos hostes eruptione
impigre facta, ignari omnium quae post se agerentur, ex saltu evasere et, cum
in tumulo quodam constitissent, clamorem modo ac sonum armorum audientes, quae
fortuna pugnae esset neque scire nec perspicere prae caligine poterant.
Inclinata denique re, cum incalescente sole dispulsa nebula aperuisset diem,
tum liquida iam luce montes campique perditas res stratamque ostendere foede
Romanam aciem. Itaque ne in conspectos procul immitteretur eques, sublatis raptim signis
quam citatissimo poterant agmine sese abripuerunt. Postero die cum super cetera
extrema fames etiam instaret, fidem dante Maharbale, qui cum omnibus
equestribus copiis nocte consecutus erat, si arma tradidissent, abire cum
singulis vestimentis passurum, sese dediderunt; quae Punica religione servata
fides ab Hannibale est atque in vincula omnes coniecti.
7a.
Haec est nobilis ad Trasumennum pugna atque inter paucas memorata populi Romani
clades. Quindecim milia Romanorum in acie
caesa sunt; decem milia sparsa fuga per omnem Etruriam aversis itineribus urbem
petiere; duo milia quingenti hostium in acie, multi postea [utrimque] ex
volneribus periere. Multiplex caedes utrimque facta traditur ab aliis; ego praeterquam
quod nihil auctum ex vano velim, quo nimis inclinant ferme scribentium animi,
Fabium, aequalem temporibus huiusce belli, potissimum auctorem habui. Hannibal
captivorum qui Latini nominis essent sine pretio dimissis, Romanis in vincula
datis, segregata ex hostium coacervatorum cumulis corpora suorum cum sepeliri
iussisset, Flamini quoque corpus funeris causa magna cum cura inquisitum non
invenit.
|