|
7b.
Romae ad primum nuntium cladis eius cum ingenti terrore ac tumultu concursus in
forum populi est factus. Matronae vagae per vias, quae repens clades allata
quaeve fortuna exercitus esset, obvios percontantur; et cum frequentis
contionis modo turba in comitium et curiam versa magistratus vocaret, tandem
haud multo ante solis occasum M. Pomponius praetor "pugna" inquit
"magna victi sumus". Et quamquam nihil certius ex eo auditum est,
tamen alius ab alio impleti rumoribus domos referunt: consulem cum magna parte
copiarum caesum; superesse paucos aut fuga passim per Etruriam sparsos aut
captos ab hoste. Quot casus exercitus victi fuerant, tot in curas distracti
animi eorum erant quorum propinqui sub C. Flaminio consule meruerant,
ignorantium quae cuiusque suorum fortuna esset; nec quisquam satis certum habet
quid aut speret aut timeat. Postero ac deinceps aliquot diebus ad portas maior
prope mulierum quam virorum multitudo stetit, aut suorum aliquem aut nuntios de
iis opperiens; circumfundebanturque obviis sciscitantes neque avelli, utique ab
notis, priusquam ordine omnia inquisissent, poterant. Inde varios voltus
digredientium ab nuntiis cerneres, ut cuique laeta aut tristia nuntiabantur,
gratulantesque aut consolantes redeuntibus domos circumfusos. Feminarum praecipue et
gaudia insignia erant et luctus. Unam in ipsa porta sospiti filio repente
oblatam in complexu eius exspirasse ferunt; alteram, cui mors filii falso
nuntiata erat, maestam sedentem domi, ad primum conspectum redeuntis filii
gaudio nimio exanimatam. Senatum praetores per dies aliquot ab orto usque ad
occidentem solem in curia retinent, consultantes quonam duce aut quibus copiis
resisti victoribus Poenis posset.
8.
Priusquam satis certa consilia essent, repens alia nuntiatur clades, quattuor
milia equitum cum C. Centenio propraetore missa ad collegam ab Servilio consule
in Umbria, quo post pugnam ad Trasumennum auditam averterant iter, ab Hannibale
circumventa. Eius rei fama varie homines
adfecit. Pars occupatis maiore aegritudine animis levem ex comparatione priorum
ducere recentem equitum iacturam; pars non id quod acciderat per se aestimare
sed, ut in adfecto corpore quamvis levis causa magis quam [in] valido gravior
sentiretur, ita tum aegrae et adfectae civitati quodcumque adversi inciderit,
non rerum magnitudine sed viribus extenuatis, quae nihil quod adgravaret pati
possent, aestimandum esse. itaque ad remedium iam diu neque desideratum nec
adhibitum, dictatorem dicendum, civitas confugit; et quia et consul aberat, a
quo uno dici posse videbatur, nec per occupatam armis Punicis Italiam facile
erat aut nuntium aut litteras mitti [nec dictatorem populus creare poterat],
quod nunquam ante eam diem factum erat, dictatorem populus creavit Q. Fabium
Maximum et magistrum equitum M. Minucium Rufum; iisque negotium ab senatu
datum, ut muros turresque urbis firmarent et praesidia disponerent, quibus
locis videretur, pontesque rescinderent fluminum: pro urbe dimicandum esse ac
penatibus quando Italiam tueri nequissent.
9.
Hannibal recto itinere per Umbriam usque ad Spoletium venit. Inde, cum
perpopulato agro urbem oppugnare adortus esset, cum magna caede suorum
repulsus, coniectans ex unius coloniae minus prospere temptatae viribus quanta
moles Romanae urbis esset, in agrum Picenum avertit iter, non copia solum omnis
generis frugum abundantem sed refertum praeda, quam effuse avidi atque egentes
rapiebant. Ibi per dies aliquot stativa habita refectusque miles hibernis
itineribus ac palustri via proelioque magis ad eventum secundo quam levi aut
facili adfectus. Ubi satis quietis datum praeda ac populationibus magis quam
otio aut requie gaudentibus, profectus Praetutianum Hadrianumque agrum, Marsos
inde Marrucinosque et Paelignos devastat circaque Arpos et Luceriam proximam
Apuliae regionem. Cn. Servilius consul levibus proeliis cum Gallis factis et
uno oppido ignobili expugnato, postquam de collegae exercitusque caede audivit,
iam moenibus patriae metuens ne abesset in discrimine extremo, ad urbem iter
intendit. Q. Fabius Maximus dictator iterum quo die magistratum iniit vocato
senatu, ab dis orsus, cum edocuisset patres plus neglegentia caerimoniarum quam
temeritate atque inscitia peccatum a C. Flaminio consule esse quaeque piacula
irae deum essent ipsos deos consulendos esse, pervicit ut, quod non ferme
decernitur nisi cum taetra prodigia nuntiata sunt, decemviri libros Sibyllinos
adire iuberentur. Qui inspectis fatalibus libris rettulerunt patribus, quod
eius belli causa votum Marti foret, id non rite factum de integro atque amplius
faciundum esse, et Iovi ludos magnos et aedes Veneri Erycinae ac Menti vovendas
esse, et supplicationem lectisterniumque habendum, et ver sacrum vovendum si
bellatum prospere esset resque publica in eodem quo ante bellum fuisset statu
permansisset. Senatus, quoniam Fabium belli cura occupatura esset, M. Aemilium
praetorem, ex collegii pontificum sententia omnia ea ut mature fiant, curare
iubet.
10.
His senatus consultis perfectis, L. Cornelius Lentulus pontifex maximus
consulente collegium praetore omnium primum populum consulendum de vere sacro
censet: iniussu populi voveri non posse. Rogatus in haec verba populus:
"Velitis iubeatisne haec sic fieri? Si res publica populi Romani Quiritium
ad quinquennium proximum, sicut velim [vou]eamque, salva servata erit hisce
duellis, quod duellum populo Romano cum Carthaginiensi est quaeque duella cum
Gallis sunt qui cis Alpes sunt, tum donum duit populus Romanus Quiritium quod
ver attulerit ex suillo ovillo caprino bovillo grege quaeque profana erunt Iovi
fieri, ex qua die senatus populusque iusserit. Qui faciet, quando volet quaque
lege volet facito; quo modo faxit probe factum esto. Si id moritur quod fieri oportebit,
profanum esto, neque scelus esto. Si quis rumpet occidetve insciens, ne fraus esto. Si quis
clepsit, ne populo scelus esto neve cui cleptum erit. Si atro die faxit
insciens, probe factum esto. Si nocte sive luce, si servus sive liber faxit,
probe factum esto. Si antidea senatus populusque iusserit fieri ac faxitur, eo
populus solutus liber esto". Eiusdem rei causa ludi magni voti aeris
trecentis triginta tribus milibus, [trecentis triginta tribus] triente,
praeterea bubus Iovi trecentis, multis aliis divis bubus albis atque ceteris
hostiis. Votis rite nuncupatis
supplicatio edicta; supplicatumque iere cum coniugibus ac liberis non urbana
multitudo tantum sed agrestium etiam, quos in aliqua sua fortuna publica quoque
contingebat cura. Tum lectisternium per triduum habitum decemviris sacrorum
curantibus: sex pulvinaria in conspectu fuerunt, Iovi ac Iunoni unum, alterum
Neptuno ac Minervae, tertium Marti ac Veneri, quartum Apollini ac Dianae,
quintum Volcano ac Vestae, sextum Mercurio et Cereri. Tum aedes votae. Veneri Erycinae
aedem Q. Fabius Maximus dictator vovit, quia ita ex fatalibus libris editum
erat ut is voveret cuius maximum imperium in civitate esset; Menti aedem T.
Otacilius praetor vovit.
11.
Ita rebus divinis peractis, tum de bello reque [de] publica dictator rettulit
quibus quotve legionibus victori hosti obviam eundum esse patres censerent.
Decretum ut ab Cn. Servilio consule exercitum acciperet; scriberet praeterea ex
civibus sociisque quantum equitum ac peditum videretur; cetera omnia ageret
faceretque ut e re publica duceret. Fabius duas legiones se adiecturum ad Servilianum
exercitum dixit. Iis per magistrum
equitum scriptis Tibur diem ad conveniendum edixit. Edictoque proposito ut,
quibus oppida castellaque immunita essent, ut ii commigrarent in loca tuta, ex
agris quoque demigrarent omnes regionis eius qua iturus Hannibal esset tectis
prius incensis ac frugibus corruptis ne cuius rei copia esset, ipse via
Flaminia profectus obviam consuli exercituque, cum ad Tiberim circa Ocriculum
prospexisset agmen consulemque cum equitibus ad se progredientem, [substitit]
viatore misso qui consuli nuntiaret ut sine lictoribus ad dictatorem veniret.
Qui cum dicto parvisset congressusque eorum ingentem speciem dictaturae apud
cives sociosque vetustate iam prope oblitos eius imperii fecisset, litterae ab
urbe allatae sunt naves onerarias commeatum ab Ostia in Hispaniam ad exercitum
portantes a classe Punica circa portum Cosanum captas esse. Itaque extemplo
consul Ostiam proficisci iussus navibusque quae ad urbem Romanam aut Ostiae
essent completis milite ac navalibus sociis persequi hostium classem ac litora
Italiae tutari. Magna vis hominum conscripta Romae erat; libertini etiam,
quibus liberi essent et aetas militaris, in verba iuraverant. Ex hoc urbano
exercitu, qui minores quinque et triginta annis erant, in naves impositi, alii
ut urbi praesiderent relicti.
12.
Dictator exercitu consulis accepto a Fulvio Flacco legato per agrum Sabinum
Tibur, quo diem ad conveniendum edixerat novis militibus, venit. inde Praeneste
ac transversis limitibus in viam Latinam est egressus, unde itineribus summa
cum cura exploratis ad hostem ducit, nullo loco, nisi quantum necessitas cogeret,
fortunae se commissurus. Quo primum die haud procul Arpis in conspectu hostium
posuit castra, nulla mora facta quin Poenus educeret in aciem copiamque
pugnandi faceret. Sed ubi quieta omnia apud hostes nec castra ullo tumultu mota
videt, increpans quidem victos tandem illos Martios animos Romanis,
debellatumque et concessum propalam de virtute ac gloria esse, in castra
rediit; ceterum tacita cura animum incessit quod cum duce haudquaquam Flamini
Sempronique simili futura sibi res esset ac tum demum edocti malis Romani parem
Hannibali ducem quaesissent. Et prudentiam quidem [non vim] dictatoris extemplo
timuit; constantiam hauddum expertus, agitare ac temptare animum movendo crebro
castra populandoque in oculis eius agros sociorum coepit, et modo citato agmine
ex conspectu abibat, modo repente in aliquo flexu viae, si excipere degressum
in aequum posset, occultus subsistebat. Fabius per loca alta agmen ducebat,
modico ab hoste intervallo ut neque omitteret eum neque congrederetur. Castris,
nisi quantum usus necessarii cogerent, tenebatur miles; pabulum et ligna nec
pauci petebant nec passim; equitum levisque armaturae statio, composita
instructaque in subitos tumultus, et suo militi tuta omnia et infesta effusis
hostium populatoribus praebebat; neque universo periculo summa rerum
committebatur et parva momenta levium certaminum ex tuto coeptorum, finitimo
receptu, adsuefaciebant territum pristinis cladibus militem minus iam tandem
aut virtutis aut fortunae paenitere suae. Sed non Hannibalem magis infestum tam
sanis consiliis habebat quam magistrum equitum, qui nihil aliud quam quod impar
erat imperio morae ad rem publicam praecipitandam habebat. Ferox rapidusque
consiliis ac lingua immodicus, primo inter paucos, dein propalam in volgus, pro
cunctatore segnem, pro cauto timidum, adfingens vicina virtutibus vitia,
compellabat, premendoque superiorem, quae pessima ars nimis prosperis multorum
successibus crevit, sese extollebat.
13.
Hannibal ex Hirpinis in Samnium transit, Beneventanum depopulatur agrum,
Telesiam urbem capit, inritat etiam de industria Romanum ducem, si forte
accensum tot indignitatibus [cladibus] sociorum detrahere ad aequum certamen
possit. Inter multitudinem sociorum Italici generis, qui ad Trasumennum capti
ab Hannibale dimissique fuerant, tres Campani equites erant, multis iam tum
inlecti donis promissisque Hannibalis ad conciliandos popularium animos. Hi
nuntiantes si in Campaniam exercitum admovisset Capuae potiendae copiam fore,
cum res maior quam auctores esset, dubium Hannibalem alternisque fidentem ac
diffidentem tamen ut Campaniam ex Samnio peteret moverunt. Monitos etiam atque etiam
promissa rebus adfirmarent iussosque cum pluribus et aliquibus principum redire
ad se dimisit. Ipse imperat duci ut se in agrum Casinatem ducat, edoctus a
peritis regionum, si eum saltum occupasset, exitum Romano ad opem ferendam
sociis interclusurum; sed Punicum abhorrens ab Latinorum nominum [locutione os,
Casilinum] pro Casino dux ut acciperet, fecit, aversusque ab suo itinere per
Allifanum Caiatinumque et Calenum agrum in campum Stellatem descendit. Ubi cum
montibus fluminibusque clausam regionem circumspexisset, vocatum ducem
percontatur ubi terrarum esset. cum is Casilini eo die mansurum eum dixisset,
tum demum cognitus est error et Casinum longe inde alia regione esse; virgisque
caeso duce et ad reliquorum terrorem in crucem sublato, castris communitis
Maharbalem cum equitibus in agrum Falernum praedatum dimisit. Vsque ad aquas
Sinuessanas populatio ea pervenit. Ingentem cladem, fugam [tamen] terroremque
latius Numidae fecerunt; nec tamen is terror, cum omnia bello flagrarent, fide
socios dimovit, videlicet quia iusto et moderato regebantur imperio nec
abnuebant, quod unum vinculum fidei est, melioribus parere.
14.
Ut vero, [post]quam ad Volturnum flumen castra sunt posita, exurebatur
amoenissimus Italiae ager villaeque passim incendiis fumabant, per iuga Massici
montis Fabio ducente, tum prope de integro seditio [ac de seditione] accensa;
[quieti fuerant] enim per paucos dies, quia, cum celerius solito ductum agmen
esset, festinari ad prohibendam populationibus Campaniam crediderant. Ut vero
in extrema iuga Massici montis ventum est [et] hostes sub oculis erant Falerni
agri colonorumque Sinuessae tecta urentes, nec ulla erat mentio pugnae,
"spectatum huc" inquit Minucius, "ad rem fruendam oculis,
sociorum caedes et incendia venimus? Nec, si nullius alterius nos ne civium
quidem horum pudet, quos Sinuessam colonos patres nostri miserunt, ut ab
Samnite hoste tuta haec ora esset, quam nunc non vicinus Samnis urit sed Poenus
advena, ab extremis orbis terrarum terminis nostra cunctatione et socordia iam
huc progressus? Tantum pro. Degeneramus a patribus nostris ut, praeter quam [per]
oram illi [suam] Punicas vagari classes dedecus esse imperii sui duxerint, eam
nunc plenam hostium Numidarumque ac Maurorum iam factam videamus? Qui modo Saguntum oppugnari indignando non homines
tantum sed foedera et deos ciebamus, scandentem moenia Romanae coloniae
Hannibalem laeti spectamus. Fumus ex incendiis villarum agrorumque in oculos
atque ora venit; strepunt aures clamoribus plorantium sociorum, saepius nostram
quam deorum invocantium opem; nos hic pecorum modo per aestivos saltus
deviasque calles exercitum ducimus, conditi nubibus silvisque. Si hoc modo
peragrando cacumina saltusque M. Furius recipere a Gallis urbem voluisset, quo
hic novus Camillus, nobis dictator unicus in rebus adfectis quaesitus, Italiam
ab Hannibale reciperare parat, Gallorum Roma esset, quam vereor ne sic
cunctantibus nobis Hannibali ac Poenis totiens servaverint maiores nostri. Sed
vir ac vere Romanus, quo die dictatorem eum ex auctoritate patrum iussuque
populi dictum Veios allatum est, cum esset satis altum Ianiculum ubi sedens
prospectaret hostem, descendit in aequum atque illo ipso die media in urbe, qua
nunc busta Gallica sunt, et postero die citra Gabios cecidit Gallorum legiones.
Quid? Post multos annos cum ad Furculas Caudinas ab Samnite hoste sub iugum
missi sumus, utrum tandem L. Papirius Cursor iuga Samni perlustrando an
Luceriam premendo obsidendoque et lacessendo victorem hostem depulsum ab
Romanis cervicibus iugum superbo Samniti imposuit? Modo C. Lutatio quae alia
res quam celeritas victoriam dedit, quod postero die quam hostem vidit classem
gravem commeatibus, impeditam suomet ipsam instrumento atque apparatu,
oppressit? Stultitia est sedendo aut votis debellari credere posse. Arma capias
oportet et descendas in aequum et vir cum viro congrediaris. Audendo atque
agendo res Romana crevit, non his segnibus consiliis quae timidi cauta
vocant". Haec velut contionanti Minucio circumfundebatur tribunorum
equitumque Romanorum multitudo, et ad aures quoque militum dicta ferocia
evolvebantur; ac si militaris suffragii res esset, haud dubie ferebant Minucium
Fabio duci praelaturos.
15.
Fabius pariter in suos haud minus quam in hostes intentus, prius ab illis
invictum animum praestat. Quamquam probe scit non in castris modo suis sed iam
etiam Romae infamem suam cunctationem esse, obstinatus tamen tenore eodem
consiliorum aestatis reliquum extraxit, ut Hannibal destitutus ab spe summa ope
petiti certaminis iam hibernis locum circumspectaret, quia ea regio praesentis
erat copiae, non perpetuae, arbusta vineaeque et consita omnia magis amoenis
quam necessariis fructibus. Haec per exploratores relata Fabio. Cum satis
sciret per easdem angustias quibus intraverat Falernum agrum rediturum,
Calliculam montem et Casilinum occupat modicis praesidiis, quae urbs Volturno
flumine dirempta Falernum a Campano agro dividit; ipse iugis iisdem exercitum
reducit, misso exploratum cum quadringentis equitibus sociorum L. Hostilio
Mancino. Qui ex turba iuvenum audientium saepe ferociter contionantem magistrum
equitum, progressus primo exploratoris modo ut ex tuto specularetur hostem, ubi
vagos passim per vicos Numidas [pervastantes vidit,] per occasionem etiam
paucos occidit, extemplo occupatus certamine est animus excideruntque praecepta
dictatoris, qui quantum tuto posset progressum prius recipere sese iusserat
quam in conspectum hostium veniret. Numidae alii atque alii, occursantes
refugientesque, ad castra prope eum cum fatigatione equorum atque hominum
pertraxere. Inde Carthalo, penes quem summa equestris imperii erat, concitatis
equis invectus, cum priusquam ad coniectum teli veniret avertisset hostes,
quinque ferme milia continenti cursu secutus est fugientes. Mancinus postquam
nec hostem desistere sequi nec spem vidit effugiendi esse, cohortatus suos in
proelium rediit, omni parte virium impar. Itaque ipse et delecti equitum
circumventi occiduntur; ceteri effuso rursus cursu Cales primum, inde prope
inviis callibus ad dictatorem perfugerunt. Eo forte die Minucius se coniunxerat
Fabio missus ad firmandum praesidio saltum, qui super Tarracinam in artas
coactus fauces imminet mari, ne ab Sinuessa Poenus Appiae limite pervenire in
agrum Romanum posset. Coniunctis exercitibus dictator ac magister equitum
castra in viam deferunt qua Hannibal ducturus erat; duo inde milia hostes
aberant.
16.
Postero die Poeni quod viae inter bina castra erat agmine complevere. cum
Romani sub ipso constitissent vallo haud dubie aequiore loco, successit tamen
Poenus cum expeditis equitibusque ad lacessendum hostem. Carptim Poeni et
procursando recipiendoque sese pugnavere; restitit suo loco Romana acies; lenta
pugna et ex dictatoris magis quam Hannibalis voluntate fuit. Ducenti ab
Romanis, octingenti hostium cecidere. Inclusus inde videre Hannibal via ad
Casilinum obsessa, cum Capua et Samnium et tantum ab tergo divitum sociorum
Romanis commeatus subveheret, Poenus inter Formiana saxa ac Literni harenas
stagnaque et per horridas silvas hibernaturus esset; nec Hannibalem fefellit
suis se artibus peti. Itaque cum per Casilinum evadere non posset petendique
montes et iugum Calliculae superandum esset, necubi Romanus inclusum vallibus
agmen adgrederetur, ludibrium oculorum specie terribile ad frustrandum hostem
commentus, principio noctis furtim succedere ad montes statuit. Fallacis consilii talis
apparatus fuit. Faces undique ex agris collectae fascesque virgarum atque aridi
sarmenti praeligantur cornibus boum, quos domitos indomitosque multos inter
ceteram agrestem praedam agebat. Ad duo milia ferme boum effecta, Hasdrubalique
negotium datum ut nocte id armentum accensis cornibus ad montes ageret, maxime,
si posset, super saltus ab hoste insessos.
17.
Primis tenebris silentio mota castra; boves aliquanto ante signa acti. Ubi ad
radices montium viasque angustas ventum est, signum extemplo datur, ut accensis
cornibus armenta in adversos concitentur montes; et metus ipse relucentis
flammae a capite calorque iam ad vivum ad imaque cornua veniens velut stimulatos
furore agebat boves. Quo repente discursu, haud secus quam silvis montibusque
accensis, omnia circum virgulta ardere; capitumque inrita quassatio excitans
flammam hominum passim discurrentium speciem praebebat. Qui ad transitum saltus
insidendum locati erant, ubi in summis montibus ac super se quosdam ignes
conspexere, circumventos se esse rati praesidio excessere. Qua minime densae
micabant flammae, velut tutissimum iter petentes summa montium iuga, tamen in
quosdam boves palatos a suis gregibus inciderunt. Et primo cum procul
cernerent, veluti flammas spirantium miraculo attoniti constiterunt; deinde ut
humana apparuit fraus, tum vero insidias rati esse, cum maiore tumultu
concitant se in fugam. Levi quoque armaturae hostium incurrere; ceterum nox aequato
timore neutros pugnam incipientes ad lucem tenuit. Interea toto agmine Hannibal
transducto per saltum et quibusdam in ipso saltu hostium oppressis in agro
Allifano posuit castra.
18.
Hunc tumultum sensit Fabius; ceterum et insidias esse ratus et ab nocturno
utique abhorrens certamine, suos munimentis tenuit. Luce prima sub iugo montis
proelium fuit, quo interclusam ab suis levem armaturam facile (etenim numero
aliquantum praestabant) Romani superassent, nisi Hispanorum cohors ad id ipsum
remissa ab Hannibale supervenisset. Ea adsuetior montibus et ad concursandum
inter saxa rupesque aptior ac levior cum velocitate corporum, tum armorum
habitu, campestrem hostem, gravem armis statariumque, pugnae genere facile elusit.
Ita haudquaquam pari certamine digressi,
Hispani fere omnes incolumes, Romani aliquot suis amissis in castra
contenderunt. Fabius quoque movit castra transgressusque saltum super Allifas
loco alto ac munito consedit. Tum per Samnium Romam se petere simulans Hannibal
usque in Paelignos populabundus rediit; Fabius medius inter hostium agmen
urbemque Romam iugis ducebat nec absistens nec congrediens. Ex Paelignis Poenus
flexit iter retroque Apuliam repetens Gereonium pervenit, urbem metu, quia
conlapsa ruinis pars moenium erat, ab suis desertam: dictator in Larinate agro
castra communiit. Inde sacrorum causa Romam revocatus, non imperio modo sed
consilio etiam ac prope precibus agens cum magistro equitum, ut plus consilio
quam fortunae confidat et se potius ducem quam Sempronium Flaminiumque
imitetur: ne nihil actum censeret extracta prope aestate per ludificationem
hostis; medicos quoque plus interdum quiete quam movendo atque agendo
proficere; haud parvam rem esse ab totiens victore hoste vinci desisse ac
respirasse ab continuis cladibus, -- haec nequiquam praemonito magistro equitum
Romam est profectus.
|