|
19.
Principio aestatis qua haec gerebantur in Hispania quoque terra marique coeptum
bellum est. Hasdrubal ad eum navium numerum, quem a fratre instructum
paratumque acceperat, decem adiecit; quadraginta navium classem Himilconi
tradit atque ita Carthagine profectus navibus prope terram, exercitum in litore
ducebat, paratus confligere quacumque parte copiarum hostis occurrisset. Cn.
Scipio postquam movisse ex hibernis hostem audivit, primo idem consilii fuit;
deinde minus terra propter ingentem famam novorum auxiliorum concurrere ausus,
delecto milite ad naves imposito quinque et triginta navium classe ire obviam
hosti pergit. altero ab Tarracone die [ad] stationem decem milia passuum
distantem ab ostio Hiberi amnis pervenit. Inde
duae Massiliensium speculatoriae praemissae rettulere, classem Punicam stare in
ostio fluminis castraque in ripa posita. Itaque ut improvidos incautosque universo simul
offuso terrore opprimeret, sublatis ancoris ad hostem vadit. Multas et locis
altis positas turres Hispania habet, quibus et speculis et propugnaculis
adversus latrones utuntur. Inde primo conspectis hostium navibus datum signum
Hasdrubali est, tumultusque prius in terra et castris quam ad mare et ad naves
est ortus, nondum aut pulsu remorum strepituque alio nautico exaudito aut
aperientibus classem promunturiis, cum repente eques alius super alium ab Hasdrubale
missus vagos in litore quietosque in tentoriis suis, nihil minus quam hostem
aut proelium eo die exspectantes, conscendere naves propere atque arma capere
iubet: classem Romanam iam haud procul portu esse. haec equites dimissi passim
imperabant; mox Hasdrubal ipse cum omni exercitu aderat, varioque omnia tumultu
strepunt ruentibus in naves simul remigibus militibusque, fugientium magis e
terra quam in pugnam euntium modo. Vixdum omnes conscenderant cum alii
resolutis oris in ancoras evehuntur, alii, ne quid teneat, ancoralia incidunt;
raptimque omnia [ac] praepropere agendo militum apparatu nautica ministeria
impediuntur, trepidatione nautarum capere et aptare arma miles prohibetur. Et
iam Romanus non appropinquabat modo sed direxerat etiam in pugnam naves. itaque
non ab hoste et proelio magis Poeni quam suomet ipsi tumultu turbati, temptata
verius pugna quam inita in fugam averterunt classem; et, cum adversi amnis os
lato agmini et tam multis simul venientibus haud sane intrabile esset, in litus
passim naves egerunt, atque alii vadis, alii sicco litore excepti, partim
armati, partim inermes ad instructam per litus aciem suorum perfugere; duae
tamen primo concursu captae erant Punicae naves, quattuor suppressae.
20.
Romani, quamquam terra hostium erat armatamque aciem toto praetentam in litore
cernebant, haud cunctanter insecuti trepidam hostium classem naves omnes, quae
non aut perfregerant proras litori inlisas aut carinas fixerant vadis,
religatas puppibus in altum extraxere; ad quinque et viginti naves e
quadraginta cepere. Neque id pulcherrimum
eius victoriae fuit sed quod una levi pugna toto eius orae mari potiti erant.
Itaque ad Onusam classe provecti; escensio ab navibus in terram facta. Cum
urbem vi cepissent captamque diripuissent, Carthaginem inde petunt, atque omnem
agrum circa depopulati postremo tecta quoque coniuncta muro portisque
incenderunt. Inde iam praeda gravis ad Longunticam pervenit classis, ubi vis
magna sparti [erat] ad rem nauticam congesta ab Hasdrubale. Quod satis in usum
fuit sublato ceterum omne incensum est. Nec continentis modo praelecta est ora,
sed in Ebusum insulam transmissum. Ibi urbe, quae caput insulae est, biduum
nequiquam summo labore oppugnata, ubi in spem inritam frustra teri tempus
animadversum est, ad populationem agri versi, direptis aliquot incensisque
vicis maiore quam ex continenti praeda parta cum in naves se recepissent, ex
Baliaribus insulis legati pacem petentes ad Scipionem venerunt. Inde flexa
retro classis reditumque in citeriora provinciae, quo omnium populorum, qui
[cis] Hiberum incolunt, multorum et ultimae Hispaniae legati concurrerunt; sed
qui vere dicionis imperiique Romani facti sunt obsidibus datis, populi amplius
fuere centum viginti. Igitur terrestribus quoque copiis satis fidens Romanus
usque ad saltum Castulonensem est progressus; Hasdrubal in Lusitaniam ac
propius Oceanum concessit.
21.
Quietum inde fore videbatur reliquum aestatis tempus fuissetque per Poenum
hostem; sed praeterquam quod ipsorum Hispanorum inquieta avidaque in novas res
sunt ingenia, Mandonius Indibilisque, qui antea Ilergetum regulus fuerat,
postquam Romani ab saltu recessere ad maritimam oram, concitis popularibus in
agrum pacatum sociorum Romanorum ad populandum venerunt. Adversus eos tribuni
militum cum expeditis auxiliis a Scipione missi, levi certamine ut tumultuariam
manum fudere mille hominibus occisis, quibusdam captis, magnaque parte armis
exuta. Hic
tamen tumultus cedentem ad Oceanum Hasdrubalem cis Hiberum ad socios tutandos
retraxit. Castra Punica in agro
Ilergavonensium, castra Romana ad Novam Classem erant cum fama repens alio
avertit bellum. Celtiberi, qui principes regionis suae legatos [obviam antea
miserant] obsidesque dederant Romanis, nuntio misso a Scipione exciti arma
capiunt provinciamque Carthaginiensium valido exercitu invadunt. Tria oppida vi
expugnant; inde cum ipso Hasdrubale duobus proeliis egregie pugnantes,
quindecim milia hostium occiderunt, quattuor milia cum multis militaribus
signis capiunt.
22.
Hoc statu rerum in Hispania P. Scipio in provinciam venit, prorogato post
consulatum imperio ab senatu missus, cum triginta longis navibus et octo
milibus militum magnoque commeatu advecto. Ea classis ingens agmine onerariarum
procul visa cum magna laetitia civium sociorumque portum Tarraconis ex alto
tenuit. Ibi milite exposito profectus Scipio fratri se coniungit, ac deinde
communi animo consilioque gerebant bellum. occupatis igitur Carthaginiensibus
Celtiberico bello haud cunctanter Hiberum transgrediuntur nec ullo viso hostes
Saguntum pergunt ire, quod ibi obsides totius Hispaniae traditos ab Hannibale
fama erat modico in arce custodiri praesidio. Id unum pignus inclinatos ad Romanam
societatem omnium Hispaniae populorum animos morabatur, ne sanguine liberum
suorum culpa defectionis lueretur. Eo vinculo Hispaniam vir unus sollerti magis
quam fideli consilio exsolvit. Abelux erat Sagunti nobilis Hispanus, fidus ante
Poenis; tum, qualia plerumque sunt barbarorum ingenia, cum fortuna mutaverat
fidem. Ceterum transfugam sine magnae rei proditione venientem ad hostes nihil
aliud quam unum vile atque infame corpus esse ratus, id agebat ut quam maximum
emolumentum novis sociis esset. circumspectis igitur omnibus quae fortuna
potestatis eius poterat facere, obsidibus potissimum tradendis animum adiecit,
eam unam rem maxime ratus conciliaturam Romanis principum Hispaniae amicitiam.
Sed cum iniussu Bostaris praefecti satis sciret nihil obsidum custodes facturos
esse, Bostarem ipsum arte adgreditur. Castra extra urbem in ipso litore habebat
Bostar ut aditum ea parte intercluderet Romanis. Ibi eum in secretum abductum,
velut ignorantem, monet quo statu sit res: metum continuisse ad eam diem Hispanorum
animos, quia procul Romani abessent; nunc cis Hiberum castra Romana esse, arcem
tutam perfugiumque novas volentibus res; itaque quos metus non teneat beneficio
et gratia devinciendos esse. miranti Bostari percontantique quodnam id subitum
tantae rei donum posset esse, "obsides" inquit, "in civitates
remitte. Id
et privatim parentibus, quorum maximum nomen in civitatibus est suis, et
publice populis gratum erit. Volt sibi quisque credi et habita fides ipsam
plerumque obligat fidem. ministerium restituendorum domos obsidum mihimet
deposco ipse, ut opera quoque impensa consilium adiuvem meum et rei suapte
natura gratae quantam insuper gratiam possim adiciam". Homini non ad
cetera Punica ingenia callido ut persuasit, nocte clam progressus ad hostium
stationes, conventis quibusdam auxiliaribus Hispanis et ab his ad Scipionem
perductus, quid adferret expromit et fide accepta dataque ac loco et tempore
constituto ad obsides tradendos Saguntum redit. Diem insequentem absumpsit cum
Bostare mandatis ad rem agendam accipiendis. Dimissus, cum se nocte iturum ut
custodias hostium falleret constituisset, ad compositam cum iis horam excitatis
custodibus puerorum profectus, veluti ignarus in praeparatas sua fraude
insidias ducit. In castra Romana perducti; cetera omnia de reddendis obsidibus,
sicut cum Bostare constitutum erat, acta per eundem ordinem quo si
Carthaginiensium nomine sic ageretur. maior aliquanto Romanorum gratia fuit in
re pari quam quanta futura Carthaginiensium fuerat. Illos enim graves
[superbos] In rebus secundis expertos fortuna et timor mitigasse videri
poterat: Romanus primo adventu, incognitus ante, ab re clementi liberalique
initium fecerat et Abelux, vir prudens, haud frustra videbatur socios mutasse.
Itaque ingenti consensu defectionem omnes spectare; armaque extemplo mota
forent, ni hiemps, quae Romanos quoque et Carthaginienses concedere in tecta
coegit, intervenisset.
|