|
38.
Dilectu perfecto consules paucos morati dies dum ab sociis ac nomine Latino
venirent milites. Tum, quod nunquam antea factum erat, iure iurando ab tribunis
militum adacti milites; nam ad eam diem nihil praeter sacramentum fuerat iussu
consulum conventuros neque iniussu abituros; et ubi ad decuriandum aut
centuriandum convenissent, sua voluntate ipsi inter sese decuriati equites,
centuriati pedites coniurabant sese fugae atque formidinis ergo non abituros
neque ex ordine recessuros nisi teli sumendi aut petendi et aut hostis feriendi
aut civis servandi causa. Id ex
voluntario inter ipsos foedere ad tribunos ac legitimam iuris iurandi
adactionem translatum. Contiones, priusquam ab urbe signa moverentur, consulis
Varronis multae ac feroces fuere denuntiantis bellum arcessitum in Italiam ab
nobilibus mansurumque in visceribus rei publicae, si plures Fabios imperatores
haberet, se quo die hostem vidisset perfecturum. Collegae eius Pauli una,
pridie quam ex urbe proficisceretur, contio fuit, verior quam gratior populo,
qua nihil inclementer in Varronem dictum nisi id modo mirari se quidni qui dux
priusquam aut suum aut hostium exercitum locorum situm naturam regionis nosset,
iam nunc togatus in urbe sciret quae sibi agenda armato forent, [et] diem
quoque praedicere posset qua cum hoste signis conlatis esset dimicaturus: se,
quae consilia magis res dent hominibus quam homines rebus, ea ante tempus
immatura non praecepturum; optare ut quae caute ac consulte gesta essent satis
prospere evenirent; temeritatem, praeterquam quod stulta sit, infelicem etiam
ad id locorum fuisse. Et sua sponte apparebat tuta celeribus consiliis
praepositurum, et, quo id constantius perseveraret, Q. Fabius Maximus sic eum
proficiscentem adlocutus fertur.
39.
"Si aut collegam, id quod mallem, tui similem, L. Aemili, haberes aut tu
collegae tui esses similis, supervacanea esset oratio mea; nam et duo boni
consules, etiam me indicente, omnia e re publica fide vestra faceretis, et mali
nec mea verba auribus vestris nec consilia animis acciperetis. Nunc et collegam
tuum et te talem virum intuenti mihi tecum omnis oratio est, quem video
nequiquam et virum bonum et civem fore, si altera parte claudente re publica
malis consiliis idem ac bonis iuris et potestatis erit. erras enim, L. Paule,
si tibi minus certaminis cum C. Terentio quam cum Hannibale futurum censes;
nescio an infestior hic adversarius quam ille hostis maneat; cum illo in acie
tantum, cum hoc omnibus locis ac temporibus certaturus es; adversus Hannibalem
legionesque eius tuis equitibus ac peditibus pugnandum tibi est, Varro dux tuis
militibus te est oppugnaturus. Ominis etiam tibi causa absit C. Flamini
memoria. Tamen ille consul demum et in provincia et ad exercitum coepit furere:
hic, priusquam peteret consulatum, deinde in petendo consulatu, nunc quoque
consul, priusquam castra videat aut hostem, insanit. Et qui tantas iam nunc
procellas proelia atque acies iactando inter togatos ciet, quid inter armatam
iuventutem censes facturum et ubi extemplo res verba sequitur? Atqui si hic,
quod facturum se denuntiat, extemplo pugnaverit, aut ego rem militarem, belli
hoc genus, hostem hunc ignoro, aut nobilior alius Trasumenno locus nostris
cladibus erit. Nec gloriandi tempus adversus unum est, et ego contemnendo potius
quam appetendo gloriam modum excesserim; sed ita res se habet: una ratio belli
gerendi adversus Hannibalem est qua ego gessi. Nec eventus modo hoc docet --
stultorum iste magister est -- sed eadem ratio, quae fuit futuraque donec res
eaedem manebunt, immutabilis est. In Italia bellum gerimus, in sede ac solo
nostro; omnia circa plena civium ac sociorum sunt; armis, viris, equis,
commeatibus iuvant iuvabuntque, -- id iam fidei documentum in adversis rebus
nostris dederunt; meliores, prudentiores, constantiores nos tempus diesque
facit. Hannibal contra in aliena, in hostili est terra inter omnia inimica
infestaque, procul ab domo, ab patria; neque illi terra neque mari est pax;
nullae eum urbes accipiunt, nulla moenia; nihil usquam sui videt, in diem rapto
vivit; partem vix tertiam exercitus eius habet quem Hiberum amnem traiecit;
plures fame quam ferro absumpti; nec his paucis iam victus suppeditat. Dubitas
ergo quin sedendo superaturi simus eum qui senescat in dies, non commeatus, non
supplementum, non pecuniam habeat? Quamdiu pro Gereoni, castelli Apuliae
inopis, tamquam pro Carthaginis moenibus sedet? Ne adversus te quidem de me
gloriabor: Servilius atque Atilius, proximi consules, vide quemadmodum eum
ludificati sint. Haec una salutis est via, L. Paule, quam difficilem
infestamque cives tibi magis quam hostes facient. Idem enim tui quod hostium
milites volent; idem Varro consul Romanus quod Hannibal Poenus imperator
cupiet. Duobus ducibus unus resistas oportet. Resistes autem, adversus famam
rumoresque hominum si satis firmus steteris, si te neque collegae vana gloria
neque tua falsa infamia moverit. Veritatem
laborare nimis saepe aiunt, exstingui nunquam. Gloriam qui spreverit, veram
habebit. Sine timidum pro cauto, tardum pro considerato, imbellem pro perito
belli vocent. Malo te sapiens hostis metuat quam stulti cives laudent. Omnia audentem
contemnet Hannibal, nihil temere agentem metuet. Nec ego ut nihil agatur
[hortor] sed ut agentem te ratio ducat, non fortuna; tuae potestatis semper tu
tuaque omnia sint; armatus intentusque sis; neque occasioni tuae desis neque
suam occasionem hosti des. Omnia non properanti clara certaque erunt;
festinatio improvida est et caeca."
40.
Adversus ea consulis oratio haud sane laeta fuit, magis fatentis ea quae
diceret vera quam facilia factu esse; dictatori magistrum equitum intolerabilem
fuisse; quid consuli adversus collegam seditiosum ac temerarium virium atque
auctoritatis fore? Se populare incendium priore consulatu semustum effugisse;
optare ut omnia prospere evenirent; sed si quid adversi caderet, hostium se
telis potius quam suffragiis iratorum civium caput obiecturum. Ab hoc sermone
profectum Paulum tradunt prosequentibus primoribus patrum: plebeium consulem
sua plebes prosecuta, turba conspectior cum dignitates deessent. Ut in castra
venerunt, permixto novo exercitu ac vetere, castris bifariam factis, ut nova
minora essent propius Hannibalem, in veteribus maior pars et omne robur virium
esset, consulum anni prioris M. Atilium, aetatem excusantem, Romam miserunt,
Geminum Servilium in minoribus castris legioni Romanae et socium peditum
equitumque duobus milibus praeficiunt. Hannibal quamquam parte dimidia auctas
hostium copias cernebat, tamen adventu consulum mire gaudere. Non solum enim
nihil ex raptis in diem commeatibus superabat sed ne unde raperet quidem
quicquam reliqui erat, omni undique frumento, postquam ager parum tutus erat,
in urbes munitas convecto, ut vix decem dierum, quod compertum postea est,
frumentum superesset Hispanorumque ob inopiam transitio parata fuerit, si
maturitas temporum exspectata foret.
41.
Ceterum temeritati consulis ac praepropero ingenio materiam etiam fortuna
dedit, quod in prohibendis praedatoribus tumultuario proelio ac procursu magis
militum quam ex praeparato aut iussu imperatorum orto haudquaquam par Poenis
dimicatio fuit. Ad mille et septingenti caesi, non plus centum Romanorum
sociorumque occisis. Ceterum victoribus effuse sequentibus metu insidiarum
obstitit Paulus consul, cuius eo die -- nam alternis imperitabant -- imperium
erat, Varrone indignante ac vociferante emissum hostem e manibus debellarique
ni cessatum foret potuisse. Hannibal id damnum haud aegerrime pati; quin potius
credere velut inescatam temeritatem ferocioris consulis ac novorum maxime
militum esse. Et omnia ei hostium haud secus quam sua nota erant: dissimiles
discordesque imperitare, duas prope partes tironum militum in exercitu esse.
Itaque locum et tempus insidiis aptum se habere ratus, nocte proxima nihil
praeter arma ferente secum milite castra plena omnis fortunae publicae
privataeque relinquit, transque proximos montes laeva pedites instructos
condit, dextra equites, impedimenta per convallem mediam traducit, ut diripiendis
velut desertis fuga dominorum castris occupatum impeditumque hostem opprimeret.
Crebri relicti in castris ignes, ut fides fieret dum ipse longius spatium fuga
praeciperet falsa imagine castrorum, sicut Fabium priore anno frustratus esset,
tenere in locis consules voluisse.
42.
Ubi inluxit, subductae primo stationes, deinde propius adeuntibus insolitum
silentium admirationem fecit. Tum satis comperta solitudine in castris
concursus fit ad praetoria consulum nuntiantium fugam hostium adeo trepidam ut
tabernaculis stantibus castra reliquerint, quoque fuga obscurior esset, crebros
etiam relictos ignes. Clamor inde ortus ut signa proferri iuberent ducerentque
ad persequendos hostes ac protinus castra diripienda et consul alter velut unus
turbae militaris erat: Paulus etiam atque etiam dicere providendum
praecavendumque esse; postremo, cum aliter neque seditionem neque ducem
seditionis sustinere posset, Marium Statilium praefectum cum turma Lucana
exploratum mittit. Qui ubi adequitavit portis, subsistere extra munimenta
ceteris iussis ipse cum duobus equitibus vallum intravit speculatusque omnia
cum cura renuntiat insidias profecto esse: ignes in parte castrorum quae vergat
in hostem relictos; tabernacula aperta et omnia cara in promptu relicta;
argentum quibusdam locis temere per vias vel[ut] obiectum ad praedam vidisse.
Quae ad deterrendos a cupiditate animos nuntiata erant, ea accenderunt, et
clamore orto a militibus, ni signum detur, sine ducibus ituros, haudquaquam dux
defuit; nam extemplo Varro signum dedit proficiscendi. Paulus, cum ei sua sponte cunctanti pulli quoque
auspicio non addixissent, nuntiari iam efferenti porta signa collegae iussit.
Quod quamquam Varro aegre est passus, Flamini tamen recens casus Claudique
consulis primo Punico bello memorata navalis clades religionem animo incussit.
Di prope ipsi eo die magis distulere quam prohibuere imminentem pestem Romanis;
nam forte ita evenit ut, cum referri signa in castra iubenti consuli milites
non parerent, servi duo Formiani unus, alter Sidicini equitis, qui Servilio
atque Atilio consulibus inter pabulatores excepti a Numidis fuerant,
profugerent eo die ad dominos; deductique ad consules nuntiant omnem exercitum
Hannibalis trans proximos montes sedere in insidiis. Horum opportunus adventus
consules imperii potentes fecit, cum ambitio alterius suam primum apud eos
prava indulgentia maiestatem solvisset.
43.
Hannibal postquam motos magis inconsulte Romanos quam ad ultimum temere evectos
vidit, nequiquam detecta fraude in castra rediit. Ibi plures dies propter
inopiam frumenti manere nequit, novaque consilia in dies non apud milites solum
mixtos ex conluvione omnium gentium sed etiam apud ducem ipsum oriebantur. Nam
cum initio fremitus, deinde aperta vociferatio fuisset exposcentium stipendium
debitum querentiumque annonam primo, postremo famem, et mercennarios milites,
maxime Hispani generis, de transitione cepisse consilium fama esset, ipse etiam
interdum Hannibal de fuga in Galliam dicitur agitasse ita ut relicto peditatu
omni cum equitibus se proriperet. Cum haec consilia atque hic habitus animorum
esset in castris, movere inde statuit in calidiora atque eo maturiora messibus
Apuliae loca, simul ut, quo longius ab hoste recessisset, eo transfugia
impeditiora levibus ingeniis essent. Profectus est nocte ignibus similiter factis
tabernaculisque paucis in speciem relictis, ut insidiarum par priori metus
contineret Romanos. Sed per eundem Lucanum Statilium omnibus ultra castra transque
montes exploratis, cum relatum esset visum procul hostium agmen, tum de
insequendo eo consilia agitari coepta. Cum utriusque consulis eadem quae ante
semper fuisset sententia, ceterum Varroni fere omnes, Paulo nemo praeter
Servilium, prioris anni consulem, adsentiretur, [ex] maioris partis sententia
ad nobilitandas clade Romana Cannas urgente fato profecti sunt. Prope eum vicum Hannibal castra posuerat aversa a
Volturno vento, qui campis torridis siccitate nubes pulveris vehit. Id cum
ipsis castris percommodum fuit, tum salutare praecipue futurum erat cum aciem
dirigerent, ipsi aversi terga tantum adflante vento in occaecatum pulvere
offuso hostem pugnaturi.
44.
Consules satis exploratis itineribus sequentes Poenum, ut ventum ad Cannas est
et in conspectu Poenum habebant, bina castra communiunt, eodem ferme intervallo
quo ad Gereonium sicut ante copiis divisis. Aufidus amnis, utrisque castris
adfluens, aditum aquatoribus ex sua cuiusque opportunitate haud sine certamine
dabat; ex minoribus tamen castris, quae posita trans Aufidum erant, liberius
aquabantur Romani, quia ripa ulterior nullum habebat hostium praesidium.
Hannibal spem nanctus locis natis ad equestrem pugnam, qua parte virium
invictus erat, facturos copiam pugnandi consules, dirigit aciem lacessitque
Numidarum procursatione hostes. Inde rursus sollicitari seditione militari ac
discordia consulum Romana castra, cum Paulus Sempronique et Flamini temeritatem
Varroni Varro speciosum timidis ac segnibus ducibus exemplum Fabium obiceret
testareturque deos hominesque hic nullam penes se culpam esse, quod Hannibal
iam vel[ut] usu cepisset Italiam; se constrictum a collega teneri; ferrum atque
arma iratis et pugnare cupientibus adimi militibus; ille, si quid proiectis ac
proditis ad inconsultam atque improvidam pugnam legionibus accideret, se omnis
culpae exsortem, omnis eventus participem fore diceret; videret ut quibus
lingua prompta ac temeraria, aeque in pugna vigerent manus.
45.
Dum altercationibus magis quam consiliis tempus teritur, Hannibal ex acie, quam
ad multum diei tenuerat instructam, cum in castra ceteras reciperet copias,
Numidas ad invadendos ex minoribus castris Romanorum aquatores trans flumen
mittit. Quam inconditam turbam cum vixdum in ripam egressi clamore ac tumultu
fugassent, in stationem quoque pro vallo locatam atque ipsas prope portas
evecti sunt. Id vero indignum visum ab tumultuario auxilio iam etiam castra
Romana terreri, ut ea modo una causa ne extemplo transirent flumen
dirigerentque aciem tenuerit Romanos quod summa imperii eo die penes Paulum
fuerit. Itaque postero die Varro, cui sors eius diei imperii erat, nihil
consulto collega signum proposuit instructasque copias flumen traduxit, sequente
Paulo quia magis non probare quam non adiuvare consilium poterat. Transgressi
flumen eas quoque quas in castris minoribus habuerant copias suis adiungunt
atque ita instructa acie in dextro cornu -- id erat flumini propius -- Romanos
equites locant, deinde pedites: laevum cornu extremi equites sociorum, intra
pedites, ad medium iuncti legionibus Romanis, tenuerunt: iaculatores ex ceteris
levium armorum auxiliis prima acies facta. Consules cornua tenuerunt, Terentius
laevum, Aemilius dextrum: Gemino Servilio media pugna tuenda data.
46.
Hannibal luce prima Baliaribus levique alia armatura praemissa transgressus
flumen, ut quosque traduxerat, ita in acie locabat, Gallos Hispanosque equites
prope ripam laevo in cornu adversus Romanum equitatum; dextrum cornu Numidis
equitibus datum media acie peditibus firmata ita ut Afrorum utraque cornua
essent, interponerentur his medii Galli atque Hispani. Afros Romanam [magna ex
parte] crederes aciem; ita armati erant armis et ad Trebiam ceterum magna ex
parte ad Trasumennum captis. Gallis Hispanisque scuta eiusdem formae fere
erant, dispares ac dissimiles gladii, Gallis praelongi ac sine mucronibus,
Hispano, punctim magis quam caesim adsueto petere hostem, brevitate habiles et
cum mucronibus. Ante alios habitus gentium harum cum magnitudine corporum, tum
specie terribilis erat: Galli super umbilicum erant nudi: Hispani linteis
praetextis purpura tunicis, candore miro fulgentibus, constiterant. Numerus
omnium peditum qui tum stetere in acie milium fuit quadraginta, decem equitum.
Duces cornibus praeerant sinistro Hasdrubal, dextro Maharbal; mediam aciem
Hannibal ipse cum fratre Magone tenuit. Sol seu de industria ita locatis seu
quod forte ita stetere peropportune utrique parti obliquus erat Romanis in
meridiem, Poenis in septentrionem versis; ventus -- Volturnum regionis incolae
vocant -- adversus Romanis coortus multo pulvere in ipsa ora volvendo
prospectum ademit.
47.
Clamore sublato procursum ab auxiliis et pugna levibus primum armis commissa;
deinde equitum Gallorum Hispanorumque laevum cornu cum dextro Romano concurrit,
minime equestris more pugnae; frontibus enim adversis concurrendum erat, quia
nullo circa ad evagandum relicto spatio hinc amnis, hinc peditum acies
claudebant. In derectum utrimque nitentes, stantibus ac confertis postremo
turba equis vir virum amplexus detrahebat equo. Pedestre magna iam ex parte
certamen factum erat; acrius tamen quam diutius pugnatum est pulsique Romani equites
terga vertunt. Sub equestris finem certaminis coorta est peditum pugna, primo
et viribus et animis par dum constabant ordines Gallis Hispanisque; tandem
Romani, diu ac saepe conisi, aequa fronte acieque densa impulere hostium cuneum
nimis tenuem eoque parum validum, a cetera prominentem acie. Impulsis deinde ac
trepide referentibus pedem institere ac tenore uno per praeceps pavore
fugientium agmen in mediam primum aciem inlati, postremo nullo resistente ad
subsidia Afrorum pervenerunt, qui utrimque reductis alis constiterant media,
qua Galli Hispanique steterant, aliquantum prominente acie. Qui cuneus ut
pulsus aequavit frontem primum, deinde cedendo etiam sinum in medio dedit, Afri
circa iam cornua fecerant inruentibusque incaute in medium Romanis circumdedere
alas; mox cornua extendendo clausere et ab tergo hostes. Hinc Romani, defuncti
nequiquam [de] proelio uno, omissis Gallis Hispanisque, quorum terga
ceciderant, [et] adversus Afros integram pugnam ineunt, non tantum [in] eo
iniquam quod inclusi adversus circumfusos sed etiam quod fessi cum recentibus
ac vegetis pugnabant.
48.
Iam et sinistro cornu Romanis, ubi sociorum equites adversus Numidas steterant,
consertum proelium erat, segne primo et a Punica coeptum fraude. Quingenti
ferme Numidae, praeter solita arma telaque gladios occultos sub loricis
habentes, specie transfugarum cum ab suis parmas post terga habentes
adequitassent, repente ex equis desiliunt parmisque et iaculis ante pedes
hostium proiectis in mediam aciem accepti ductique ad ultimos considere ab
tergo iubentur. Ac dum proelium ab omni parte conseritur, quieti manserunt;
postquam omnium animos oculosque occupaverat certamen, tum arreptis scutis,
quae passim inter acervos caesorum corporum strata erant, aversam adoriuntur
Romanam aciem, tergaque ferientes ac poplites caedentes stragem ingentem ac
maiorem aliquanto pavorem ac tumultum fecerunt. Cum alibi terror ac fuga, alibi
pertinax in mala iam spe proelium esset, Hasdrubal qui ea parte praeerat,
subductos ex media acie Numidas, quia segnis eorum cum adversis pugna erat, ad
persequendos passim fugientes mittit, Hispanos et Gallos pedites Afris prope
iam fessis caede magis quam pugna adiungit.
49.
Parte altera pugnae Paulus, quamquam primo statim proelio funda graviter ictus
fuerat, tamen et occurrit saepe cum confertis Hannibali et aliquot locis
proelium restituit, protegentibus eum equitibus Romanis, omissis postremo
equis, quia consulem et ad regendum equum vires deficiebant. Tum denuntianti
cuidam iussisse consulem ad pedes descendere equites dixisse Hannibalem ferunt:
"quam mallem, vinctos mihi traderet". Equitum pedestre proelium,
quale iam haud dubia hostium victoria, fuit, cum victi mori in vestigio mallent
quam fugere, victores morantibus victoriam irati trucidarent quos pellere non
poterant. Pepulerunt
tamen iam paucos superantes et labore ac volneribus fessos. Inde dissipati omnes sunt, equosque ad fugam qui
poterant repetebant. Cn. Lentulus tribunus militum cum praetervehens equo
sedentem in saxo cruore oppletum consulem vidisset, "L. Aemili"
inquit, "quem unum insontem culpae cladis hodiernae dei respicere debent,
cape hunc equum, dum et tibi virium aliquid superest [et] comes ego te tollere
possum ac protegere. Ne funestam hanc pugnam morte consulis feceris; etiam sine hoc lacrimarum
satis luctusque est". Ad ea consul:
"tu quidem, Cn. Corneli, macte virtute esto; sed cave, frustra miserando
exiguum tempus e manibus hostium evadendi absumas. Abi, nuntia publice patribus
urbem Romanam muniant ac priusquam victor hostis adveniat praesidiis firment;
privatim Q. Fabio L. Aemilium praeceptorum eius memorem et vixisse [et] adhuc
et mori. Me in hac strage militum meorum patere exspirare, ne aut reus iterum e
consulatu sim [aut] accusator collegae exsistam ut alieno crimine innocentiam
meam protegam." Haec eos agentes prius turba fugientium civium, deinde
hostes oppressere; consulem ignorantes quis esset obruere telis, Lentulum in
tumultu abripuit equus. Tum undique effuse fugiunt. Septem milia hominum in minora castra, decem in
maiora, duo ferme in vicum ipsum Cannas perfugerunt, qui extemplo a Carthalone
atque equitibus nullo munimento tegente vicum circumventi sunt. Consul alter,
seu forte seu consilio nulli fugientium insertus agmini, cum quinquaginta fere
equitibus Venusiam perfugit. Quadraginta quinque milia quingenti pedites, duo
milia septingenti equites, et tantadem prope civium sociorumque pars, caesi
dicuntur; in his ambo consulum quaestores, L. Atilius et L. Furius Bibaculus,
et undetriginta tribuni militum, consulares quidam praetoriique et aedilicii --
inter eos Cn. Servilium Geminum et M. Minucium numerant, qui magister equitum
priore anno, [consul] aliquot annis ante fuerat -- octoginta praeterea aut
senatores aut qui eos magistratus gessissent unde in senatum legi deberent cum
sua voluntate milites in legionibus facti essent. Capta eo proelio tria milia
peditum et equites mille et quingenti dicuntur.
50a.
Haec est pugna [Cannensis], Alliensi cladi nobilitate par, ceterum ut illis
quae post pugnam accidere levior, quia ab hoste est cessatum, sic strage
exercitus gravior foediorque. Fuga namque ad Alliam sicut urbem prodidit, ita
exercitum servavit: ad Cannas fugientem consulem vix quinquaginta secuti sunt,
alterius morientis prope totus exercitus fuit.
|