|
50b.
Binis in castris cum multitudo semiermis sine ducibus esset, nuntium qui in
maioribus erant mittunt, dum proelio, deinde ex laetitia epulis fatigatos quies
nocturna hostes premeret ut ad se transirent: uno agmine Canusium abituros
esse. eam sententiam alii totam aspernari; cur enim illos, qui se arcessant,
ipsos non venire, cum aeque coniungi possent? Quia videlicet plena hostium omnia in medio essent, et aliorum quam sua
corpora tanto periculo mallent obicere. Aliis non tam sententia displicere quam
animus deesse: P. Sempronius Tuditanus tribunus militum "capi ergo
mavoltis" inquit, "ab avarissimo et crudelissimo hoste aestimarique
capita vestra et exquiri pretia ab interrogantibus Romanus civis sis an Latinus
socius, et ex tua contumelia et miseria alteri honos quaeratur? Non tu, si
quidem L. Aemili consulis, qui se bene mori quam turpiter vivere maluit, et tot
fortissimorum virorum qui circa eum cumulati iacent cives estis. Sed antequam
opprimit lux maioraque hostium agmina obsaepiunt iter, per hos, qui inordinati
atque incompositi obstrepunt portis, erumpamus. Ferro atque audacia via fit
quamvis per confertos hostes. Cuneo quidem hoc laxum atque solutum agmen, ut si
nihil obstet, disicias. Itaque ite mecum qui et vosmet ipsos et rem publicam
salvam voltis". Haec ubi dicta dedit, stringit gladium cuneoque facto per
medios vadit hostes et, cum in latus dextrum quod patebat Numidae iacularentur,
translatis in dextrum scutis in maiora castra ad sescenti evaserunt atque inde
protinus alio magno agmine adiuncto Canusium incolumes perveniunt. Haec apud
victos magis impetu animorum, quos ingenium suum cuique aut fors dabat, quam ex
consilio ipsorum aut imperio cuiusquam agebatur.
51.
Hannibali victori cum ceteri circumfusi gratularentur suaderentque ut, tanto
perfunctus bello, diei quod reliquum esset noctisque insequentis quietem et
ipse sibi sumeret et fessis daret militibus, Maharbal praefectus equitum,
minime cessandum ratus, "immo ut quid hac pugna sit actum scias, die
quinto" inquit, "victor in Capitolio epulaberis. Sequere; cum equite, ut prius venisse quam venturum
sciant, praecedam." Hannibali nimis laeta res est visa maiorque quam ut
eam statim capere animo posset. Itaque voluntatem se laudare Maharbalis ait; ad
consilium pensandum temporis opus esse. Tum Maharbal: "non omnia nimirum
eidem di dedere. Vincere scis, Hannibal; victoria uti nescis." mora eius
diei satis creditur saluti fuisse urbi atque imperio. Postero die ubi primum
inluxit, ad spolia legenda foedamque etiam hostibus spectandam stragem
insistunt. Iacebant tot Romanorum milia, pedites passim equitesque, ut quem
cuique fors aut pugna iunxerat aut fuga; adsurgentes quidam ex strage media
cruenti, quos stricta matutino frigore excitaverant volnera, ab hoste oppressi
sunt; quosdam et iacentes vivos succisis feminibus poplitibusque invenerunt
nudantes cervicem iugulumque et reliquum sanguinem iubentes haurire; inventi
quidam sunt mersis in effossam terram capitibus quos sibi ipsos fecisse foveas
obruentesque ora superiecta humo interclusisse spiritum apparebat. Praecipue
convertit omnes subtractus Numida mortuo superincubanti Romano vivus naso
auribusque laceratis, cum manibus ad capiendum telum inutilibus, in rabiem ira
versa laniando dentibus hostem exspirasset.
52.
Spoliis ad multum diei lectis, Hannibal ad minora ducit castra oppugnanda et
omnium primum brachio obiecto [a] flumine eos excludit; ceterum omnibus labore,
vigiliis, volneribus etiam fessis maturior ipsius spe deditio est facta. Pacti
ut arma atque equos traderent, in capita Romana trecenis nummis quadrigatis, in
socios ducenis, in servos centenis et ut eo pretio persoluto cum singulis
abirent vestimentis, in castra hostes acceperunt traditique in custodiam omnes
sunt, seorsum cives sociique. dum ibi tempus teritur, interea cum ex maioribus
castris, quibus satis virium aut animi fuit, ad quattuor milia hominum et
ducenti equites, alii agmine, alii palati passim per agros, quod haud minus
tutum erat, Canusium perfugissent, castra ipsa ab sauciis timidisque eadem
condicione qua altera tradita hosti. Praeda ingens parta est, et praeter equos
virosque et si quid argenti (quod plurimum in phaleris equorum erat; nam ad
vescendum facto perexiguo, utique militantes, utebantur) omnis cetera praeda
diripienda data est. Tum sepeliendi causa conferri in unum corpora suorum
iussit; ad octo milia fuisse dicuntur fortissimorum virorum. consulem quoque
Romanum conquisitum sepultumque quidam auctores sunt. Eos qui Canusium
perfugerant mulier Apula nomine Busa, genere clara ac divitiis, moenibus tantum
tectisque a Canusinis acceptos, frumento, veste, viatico etiam iuvit, pro qua
ei munificentia postea bello perfecto ab senatu honores habiti sunt.
53.
Ceterum cum ibi tribuni militum quattuor essent, Fabius Maximus de legione
prima, cuius pater priore anno dictator fuerat, et de legione secunda L.
Publicius Bibulus et P. Cornelius Scipio et de legione tertia Ap. Claudius
Pulcher, qui proxime aedilis fuerat, omnium consensu ad P. Scipionem admodum
adulescentem et ad Ap. Claudium summa imperii delata est. Quibus consultantibus
inter paucos de summa rerum nuntiat P. Furius Philus, consularis viri filius,
nequiquam eos perditam spem fovere; desperatam comploratamque rem esse
publicam; nobiles iuvenes quosdam, quorum principem L. Caecilium Metellum, mare
ac naves spectare, ut deserta Italia ad regum aliquem transfugiant. Quod malum,
praeterquam atrox, super tot clades etiam novum, cum stupore ac miraculo torpidos
defixisset qui aderant et consilium advocandum de eo censerent, negat consilii
rem esse [Scipio] Iuvenis, fatalis dux huiusce belli: audendum atque agendum,
non consultandum ait in tanto malo esse. Irent secum extemplo armati qui rem
publicam salvam vellent; nulla verius quam ubi ea cogitentur hostium castra
esse. Pergit ire sequentibus paucis in hospitium Metelli et, cum concilium ibi
iuvenum de quibus allatum erat invenisset, stricto super capita consultantium
gladio, "ex mei animi sententia" inquit, "ut ego rem publicam
populi Romani non deseram neque alium civem Romanum deserere patiar; si sciens
fallo, tum me, Iuppiter optime maxime, domum, familiam remque meam pessimo leto
adficias. In haec verba, L. Caecili, iures postulo, ceterique qui adestis. Qui
non iuraverit in se hunc gladium strictum esse sciat". Haud secus pavidi
quam si victorem Hannibalem cernerent, iurant omnes custodiendosque semet ipsos
Scipioni tradunt.
54.
Eo tempore quo haec Canusi agebantur Venusiam ad consulem ad quattuor milia et
quingenti pedites equitesque, qui sparsi fuga per agros fuerant, pervenere. Eos omnes Venusini per
familias benigne accipiendos curandosque cum divisissent, in singulos equites
togas et tunicas et quadrigatos nummos quinos vicenos, et pediti denos et arma
quibus deerant dederunt, ceteraque publice ac privatim hospitaliter facta
certatumque ne a muliere Canusina populus Venusinus officiis vinceretur. Sed
gravius onus Busae multitudo faciebat; et iam ad decem milia hominum erant,
Appiusque et Scipio, postquam incolumem esse alterum consulem acceperunt,
nuntium extemplo mittunt quantae secum peditum equitumque copiae essent
sciscitatumque simul utrum Venusiam adduci exercitum an manere iuberet Canusi.
Varro ipse Canusium copias traduxit; et iam aliqua species consularis exercitus
erat moenibusque se certe, si non armis, ab hoste videbantur defensuri. Romam
ne has quidem reliquias superesse civium sociorumque sed occidione occisum cum
duobus [consularibus ducibus] exercitum deletasque omnes copias allatum fuerat.
Nunquam salva urbe tantum pavoris
tumultusque intra moenia Romana fuit. Itaque succumbam oneri neque adgrediar
narrare quae edissertando minora vero faciam. consule exercituque ad
Trasumennum priore anno amisso non volnus super volnus sed multiplex clades,
cum duobus consulibus duo consulares exercitus amissi nuntiabantur nec ulla iam
castra Romana nec ducem nec militem esse; Hannibalis Apuliam, Samnium ac iam
prope totam Italiam factam. Nulla profecto alia gens tanta mole cladis non
obruta esset. compares cladem ad Aegates insulas Carthaginiensium proelio
navali acceptam, qua fracti Sicilia ac Sardinia cessere, inde vectigales ac
stipendiarios fieri se passi sunt, aut pugnam adversam in Africa, cui postea
hic ipse Hannibal succubuit; nulla ex parte comparandae sunt nisi quod minore
animo latae sunt.
55.
P. Furius Philus et M. Pomponius praetores senatum in curiam Hostiliam
vocaverunt, ut de urbis custodia consulerent; neque enim dubitabant deletis
exercitibus hostem ad oppugnandam Romam, quod unum opus belli restaret,
venturum. Cum in malis sicuti ingentibus ita ignotis ne consilium quidem satis
expedirent obstreperetque clamor lamentantium mulierum et nondum palam facto
vivi mortuique et per omnes paene domos promiscue complorarentur, tum Q. Fabius
Maximus censuit equites expeditos et Appia et Latina via mittendos, qui obvios
percontando -- aliquos profecto ex fuga passim dissipatos fore -- referant quae
fortuna consulum atque exercituum sit et, si quid di immortales miseriti
imperii reliquum Romani nominis fecerint, ubi eae copiae sint; quo se Hannibal
post proelium contulerit, quid paret, quid agat acturusque sit. Haec exploranda
noscendaque per impigros iuvenes esse; illud per patres ipsos agendum, quoniam
magistratuum parum sit, ut tumultum ac trepidationem in urbe tollant, matronas
publico arceant continerique intra suum quamque limen cogant, comploratus
familiarum coerceant, silentium per urbem faciant, nuntios rerum omnium ad
praetores deducendos curent, suae quisque fortunae domi auctorem exspectent,
custodesque praeterea ad portas ponant qui prohibeant quemquam egredi urbe
cogantque homines nullam nisi urbe ac moenibus salvis salutem sperare. Ubi
conticuerit [recte] tumultus, tum in curiam patres revocandos consulendumque de
urbis custodia esse.
56.
Cum in hanc sententiam pedibus omnes issent summotaque foro [a] magistratibus
turba patres diversi ad sedandos tumultus discessissent, tum demum litterae a
C. Terentio consule allatae sunt: L. Aemilium consulem exercitumque caesum;
sese Canusi esse, reliquias tantae cladis velut ex naufragio colligentem; ad
decem milia militum ferme esse incompositorum inordinatorumque; Poenum sedere
ad Cannas, in captivorum pretiis praedaque alia nec victoris animo nec magni
ducis more nundinantem. Tum privatae quoque per domos clades volgatae sunt
adeoque totam urbem opplevit luctus ut sacrum anniversarium Cereris intermissum
sit, quia nec lugentibus id facere est fas nec ulla in illa tempestate matrona
expers luctus fuerat. Itaque ne ob eandem causam alia quoque sacra publica aut
privata desererentur, senatus consulto diebus triginta luctus est finitus.
Ceterum cum sedato urbis tumultu revocati in curiam patres essent, aliae
insuper ex Sicilia litterae allatae sunt ab T. Otacilio propraetore, regnum
Hieronis classe Punica vastari; cui cum opem imploranti ferre vellent
[praefecti ab se missi], nuntiatum his esse aliam classem ad Aegates insulas
stare paratam instructamque, ut, ubi se versum ad tuendam Syracusanam oram
Poeni sensissent, Lilybaeum extemplo provinciamque aliam Romanam adgrederentur;
itaque classe opus esse, si regem socium Siciliamque tueri vellent.
57a.
Litteris consulis praetorisque [lectis censuere patres] M. Claudium, qui classi
ad Ostiam stanti praeesset, Canusium ad exercitum mittendum scribendumque
consuli et, cum praetori exercitum tradidisset, primo quoque tempore, quantum
per commodum rei publicae fieri posset, Romam veniret. Territi etiam super
tantas clades cum ceteris prodigiis, tum quod duae Vestales eo anno, Opimia
atque Floronia, stupri compertae et altera sub terra, uti mos est, ad portam
Collinam necata fuerat, altera sibimet ipsa mortem consciverat; L. Cantilius
scriba pontificius, quos nunc minores pontifices appellant, qui cum Floronia
stuprum fecerat, a pontifice maximo eo usque virgis in comitio caesus erat ut
inter verbera exspiraret. hoc nefas cum inter tot, ut fit, clades in prodigium
versum esset, decemviri libros adire iussi sunt et Q. Fabius Pictor Delphos ad
oraculum missus est sciscitatum quibus precibus suppliciisque deos possent
placare et quaenam futura finis tantis cladibus foret. Interim ex fatalibus
libris sacrificia aliquot extraordinaria facta, inter quae Gallus et Galla,
Graecus et Graeca in foro bovario sub terram vivi demissi sunt in locum saxo
consaeptum, iam ante hostiis humanis, minime Romano sacro, imbutum.
|