Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXIII

Caput II

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput II

11. Dum haec geruntur, Q. Fabius Pictor legatus a Delphis Romam rediit responsumque ex scripto recitavit. Divi divaeque in eo erant quibus quoque modo supplicaretur; tum: "si ita faxitis, Romani, vestrae res meliores facilioresque erunt magisque ex sententia res publica vestra vobis procedet victoriaque duelli populi Romani erit. Pythio Apollini re publica vestra bene gesta servataque lucris meritis donum mittitote deque praeda manubiis spoliisque honorem habetote; lasciviam a vobis prohibetote." Haec ubi ex Graeco carmine interpretata recitavit, tum dixit se oraculo egressum extemplo iis omnibus divis rem divinam ture ac vino fecisse, iussumque ab templi antistite, sicut coronatus laurea corona et oraculum adisset et rem divinam fecisset, ita coronatum navem adscendere nec ante deponere eam quam Romam pervenisset; se, quaecumque imperata sint, cum summa religione ac diligentia exsecutum coronam Romae in aram Apollinis deposuisse. Senatus decrevit ut eae res divinae supplicationesque primo quoque tempore cum cura fierent. Dum haec Romae atque [in] Italia geruntur, nuntius victoriae ad Cannas Carthaginem venerat Mago Hamilcaris filius, non ex ipsa acie a fratre missus sed retentus aliquot dies in recipiendis civitatibus Bruttiorum quae deficiebant. Is, cum ei senatus datus esset, res gestas in Italia a fratre exponit: cum sex imperatoribus eum, quorum quattuor consules, duo dictator ac magister equitum fuerint, cum sex consularibus exercitibus acie conflixisse; occidisse supra ducenta milia hostium, supra quinquaginta milia cepisse. Ex quattuor consulibus duos occidisse; ex duobus saucium alterum, alterum toto amisso exercitu vix cum quinquaginta hominibus effugisse. Magistrum equitum, quae consularis potestas sit, fusum fugatum; dictatorem, quia se in aciem nunquam commiserit, unicum haberi imperatorem. Bruttios Apulosque, partim Samnitium ac Lucanorum defecisse ad Poenos. Capuam, quod caput non Campaniae modo sed post adflictam rem Romanam Cannensi pugna Italiae sit, Hannibali se tradidisse. Pro his tantis totque victoriis verum esse grates deis immortalibus agi haberique.

12. Ad fidem deinde tam laetarum rerum effundi in vestibulo curiae iussit anulos aureos, qui tantus acervus fuit ut metientibus dimidium supra tres modios explesse sint quidam auctores: fama tenuit quae propior vero est, haud plus fuisse modio. Adiecit deinde verbis, quo maioris cladis indicium esset, neminem nisi equitem, atque eorum ipsorum primores, id gerere insigne. Summa fuit orationis, quo propius spem belli perficiendi sit, eo magis omni ope iuvandum Hannibalem esse; procul enim ab domo militiam esse, in media hostium terra; magnam vim frumenti pecuniae absumi, et tot acies, ut hostium exercitus delesse, ita victoris etiam copias parte aliqua minuisse; mittendum igitur supplementum esse, mittendam in stipendium pecuniam frumentumque tam bene meritis de nomine Punico militibus. Secundum haec dicta Magonis laetis omnibus, Himilco, vir factionis Barcinae, locum Hannonis increpandi esse ratus, "quid est, Hanno?" Inquit; "etiam nunc paenitet belli suscepti adversus Romanos? Iube dedi Hannibalem; veta in tam prosperis rebus grates deis immortalibus agi; audiamus Romanum senatorem in Carthaginiensium curia." Tum Hanno: "tacuissem hodie, patres conscripti, ne quid in communi omnium gaudio minus laetum quod esset vobis loquerer; nunc interroganti senatori, paeniteatne adhuc suscepti adversus Romanos belli, si reticeam, aut superbus aut obnoxius videar, quorum alterum est hominis alienae libertatis obliti, alterum suae. Respondeam" inquit "Himilconi non desisse paenitere me belli neque desiturum ante invictum vestrum imperatorem incusare quam finitum aliqua tolerabili condicione bellum videro; nec mihi pacis antiquae desiderium ulla alia res quam pax nova finiet. Itaque ista quae modo Mago iactavit Himilconi ceterisque Hannibalis satellitibus iam laeta sunt: mihi possunt laeta esse, quia res bello bene gestae, si volumus fortuna uti, pacem nobis aequiorem dabunt; nam si praetermittimus hoc tempus quo magis dare quam accipere possumus videri pacem, vereor ne haec quoque laetitia luxuriet nobis ac vana evadat. Quae tamen nunc quoque qualis est? Occidi exercitus hostium; mittite milites mihi. Quid aliud rogares, si esses victus? Hostium cepi bina castra, praedae videlicet plena et commeatuum; frumentum et pecuniam date. Quid aliud, si spoliatus, si exutus castris esses, peteres? Et ne omnia ipse mirer - mihi quoque enim, quoniam respondi Himilconi, interrogare ius fasque est - velim seu Himilco seu Mago respondeat, cum ad internecionem Romani imperii pugnatum ad Cannas sit constetque in defectione totam Italiam esse, primum, ecquis Latini nominis populus defecerit ad nos, deinde, ecquis homo ex quinque et triginta tribubus ad Hannibalem transfugerit." Cum utrumque Mago negasset, "hostium quidem ergo" inquit "adhuc nimis multum superest. Sed multitudo ea quid animorum quidve spei habeat scire velim."

13. Cum id nescire Mago diceret, "nihil facilius scitu est" inquit. "Ecquos legatos ad Hannibalem Romani miserunt de pace? Ecquam denique mentionem pacis Romae factam esse allatum ad vos est?" Cum id quoque negasset, "bellum igitur" inquit "tam integrum habemus quam habuimus qua die Hannibal in Italiam est transgressus. Quam varia victoria priore [Punico] bello fuerit plerique qui meminerimus supersumus. Nunquam terra marique magis prosperae res nostrae visae sunt quam ante consules C. Lutatium et A. Postumium fuerunt; Lutatio et Postumio consulibus devicti ad Aegates insulas sumus. Quod si, id quod di omen avertant, nunc quoque fortuna aliquid variaverit, tum pacem speratis cum vincemur, quam nunc cum vincimus dat nemo? Ego, si quis de pace consulet seu deferenda hostibus seu accipienda, habeo quid sententiae dicam; si de iis quae Mago postulat refertis, nec victoribus mitti attinere puto et frustrantibus nos falsa atque inani spe multo minus censeo mittenda esse." Haud multos movit Hannonis oratio; nam et simultas cum familia Barcina leviorem auctorem faciebat et occupati animi praesenti laetitia nihil quo vanius fieret gaudium suum auribus admittebant debellatumque mox fore, si adniti paulum voluissent, rebantur. Itaque ingenti consensu fit senatus consultum ut Hannibali quattuor milia Numidarum in supplementum mitterentur et quadraginta elephanti et argenti talenta, + dictatorque + cum Magone in Hispaniam praemissus est ad conducenda viginti milia peditum, quattuor milia equitum, quibus exercitus qui in Italia quique in Hispania erant, supplerentur.

14. Ceterum haec, ut in secundis rebus, segniter otioseque gesta; Romanos praeter insitam industriam animis fortuna etiam cunctari prohibebat. Nam nec consul ulli rei quae per eum agenda esset deerat, et dictator M. Iunius Pera, rebus divinis perfectis latoque, ut solet, ad populum ut equum escendere liceret, praeter duas urbanas legiones quae principio anni a consulibus conscriptae fuerant et servorum dilectum cohortesque ex agro Piceno et Gallico collectas, ad ultimum prope desperatae rei publicae auxilium - cum honesta utilibus cedunt - descendit edixitque qui capitalem fraudem ausi quique pecuniae iudicati in vinculis essent, qui eorum apud se milites fierent, eos noxa pecuniaque sese exsolvi iussurum. Ea sex milia hominum Gallicis spoliis, quae triumpho C. Flamini tralata erant, armavit, itaque cum viginti quinque milibus armatorum ab urbe proficiscitur. Hannibal Capua recepta, cum iterum Neapolitanorum animos partim spe, partim metu nequiquam temptasset, in agrum Nolanum exercitum traducit, ut non hostiliter statim, quia non desperabat voluntariam deditionem, ita, si morarentur spem, nihil eorum quae pati aut timere possent praetermissurus. Senatus ac maxime primores eius in societate Romana cum fide perstare; plebs novarum, ut solet, rerum atque Hannibalis tota esse metumque agrorum populationis et patienda in obsidione multa gravia indignaque proponere animo; neque auctores defectionis deerant. Itaque ubi senatum metus cepit, si propalam tenderent, resisti multitudini concitatae non posse, secunda simulando dilationem mali inveniunt. Placere enim sibi defectionem ad Hannibalem simulant; quibus autem condicionibus in foedus amicitiamque novam transeant, parum constare. Ita spatio sumpto legatos propere ad praetorem Romanum M[arcellum] Claudium, qui Casilini cum exercitu erat, mittunt docentque quanto in discrimine sit Nolana res: agrum Hannibalis esse et Poenorum, urbem extemplo futuram ni subveniatur; concedendo plebei senatum ubi velint defecturos se, ne deficere praefestinarent effecisse. Marcellus conlaudatis Nolanis eadem simulatione extrahi rem in suum adventum iussit; interim celari quae secum acta essent spemque omnem auxilii Romani. Ipse a Casilino Caiatiam petit atque inde Volturno amni traiecto per agrum Saticulanum Trebianumque super Suessulam per montes Nolam pervenit.

15. Sub adventum praetoris Romani Poenus agro Nolano excessit et ad mare proxime Neapolim descendit, cupidus maritimi oppidi potiundi, quo cursus navibus tutus ex Africa esset; ceterum postquam Neapolim a praefecto Romano teneri accepit - M. Iunius Silanus erat, ab ipsis Neapolitanis accitus - Neapoli quoque, sicut Nola, omissa petit Nuceriam. Eam cum aliquamdiu circumsedisset, saepe vi, saepe sollicitandis nequiquam nunc plebe, nunc principibus, fame demum in deditionem accepit, pactus ut inermes cum singulis abirent vestimentis. Deinde ut qui a principio mitis omnibus Italicis praeter Romanos videri vellet, praemia atque honores qui remanserint ac militare secum voluissent proposuit. Nec ea spe quemquam tenuit; dilapsi omnes, quocumque hospitia aut fortuitus animi impetus tulit, per Campaniae urbes, maxime Nolam Neapolimque. Cum ferme triginta senatores, ac forte primus quisque, Capuam petissent, exclusi inde, quod portas Hannibali clausissent, Cumas se contulerunt. Nucerina praeda militi data est, urbs direpta atque incensa. Nolam Marcellus non sui magis fiducia praesidii quam voluntate principum habebat; plebs timebatur et ante omnes L. Bantius, quem conscientia temptatae defectionis ac metus a praetore Romano nunc ad proditionem patriae, nunc, si ad id fortuna defuisset, ad transfugiendum stimulabat. Erat iuvenis acer et sociorum ea tempestate prope nobilissimus eques. Seminecem eum ad Cannas in acervo caesorum corporum inventum curatumque benigne, etiam cum donis Hannibal domum remiserat. Ob eius gratiam meriti rem Nolanam in ius dicionemque dare voluerat Poeno, anxiumque eum et sollicitum cura novandi res praetor cernebat. Ceterum cum aut poena cohibendus esset aut beneficio conciliandus, sibi adsumpsisse quam hosti ademisse fortem ac strenuum maluit socium, accitumque ad se benigne appellat: multos eum invidos inter populares habere inde existimatu facile esse quod nemo civis Nolanus sibi indicaverit quam multa eius egregia facinora militaria essent; sed qui in Romanis militaverit castris, non posse obscuram eius virtutem esse. Multos sibi qui cum eo stipendia fecerint, referre qui vir esset ille quaeque et quotiens pericula pro salute ac dignitate populi Romani adisset, utique Cannensi proelio non prius pugna abstiterit quam prope exsanguis ruina superincidentium virorum equorum armorumque sit oppressus. "Itaque macte virtute esto" inquit. "Apud me tibi omnis honos atque omne praemium erit et, quo frequentior mecum fueris, senties eam rem tibi dignitati atque emolumento esse." Laetoque iuveni promissis equum eximium dono dat bigatosque quingentos quaestorem numerare iubet; lictoribus imperat ut eum se adire quotiens velit patiantur.

16. Hac comitate Marcelli ferocis iuvenis animus adeo est mollitus ut nemo inde sociorum rem Romanam fortius ac fidelius iuverit. Cum Hannibal ad portas esset - Nolam enim rursus a Nuceria movit castra - plebesque Nolana de integro ad defectionem spectaret, Marcellus sub adventum hostium intra muros se recepit, non castris metuens sed ne prodendae urbis occasionem nimis multis in eam imminentibus daret. Instrui deinde utrimque acies coeptae, Romanorum pro moenibus Nolae, Poenorum ante castra sua. Proelia hinc parva inter urbem castraque et vario eventu fiebant, quia duces nec prohibere paucos temere provocantes nec dare signum universae pugnae volebant. In hac cotidiana duorum exercituum statione principes Nolanorum nuntiant Marcello nocturna conloquia inter plebem ac Poenos fieri statutumque esse ut, cum Romana acies egressa portis foret, impedimenta eorum ac sarcinas diriperent, clauderent deinde portas murosque occuparent, ut potentes rerum suarum atque urbis Poenum inde pro Romano acciperent. Haec ubi nuntiata Marcello sunt, conlaudatis senatoribus Nolanis, priusquam aliqui motus in urbe oreretur, fortunam pugnae experiri statuit. Ad tres portas in hostes versas tripertito exercitum instruxit; impedimenta subsequi iussit, calones lixasque et invalidos milites vallum ferre. Media porta robora legionum et Romanos equites, duabus circa portis novos milites levemque armaturam ac sociorum equites statuit. Nolani muros portasque adire vetiti subsidiaque destinata impedimentis data, ne occupatis proelio legionibus in ea impetus fieret. Ita instructi intra portas stabant. Hannibali sub signis, id quod per aliquot dies fecerat, ad multum diei in acie stanti primo miraculo esse quod nec exercitus Romanus porta egrederetur nec armatus quisquam in muris esset. Ratus deinde prodita conloquia esse metuque resides factos, partem militum in castra remittit iussos propere apparatum omnem oppugnandae urbis in primam aciem adferre, satis fidens, si cunctantibus instaret, tumultum aliquem in urbe plebem moturam. Dum in sua quisque ministeria discursu trepidat ad prima signa succeditque ad muros acies, patefacta repente porta Marcellus signa canere clamoremque tolli ac pedites primum, deinde equites, quanto maximo possent impetu in hostem erumpere iubet. Satis terroris tumultusque in aciem mediam intulerant, cum duabus circa portis P. Valerius Flaccus et C. Aurelius legati in cornua hostium erupere. Addidere clamorem lixae calonesque et alia turba custodiae impedimentorum adposita, ut paucitatem maxime spernentibus Poenis ingentis repente exercitus speciem fecerit. Vix equidem ausim adfirmare, quod quidam auctores sunt, duo milia et octingentos hostium caesos non plus quingentis Romanorum amissis; sed, sive tanta sive minor victoria fuit, ingens eo die res ac nescio an maxima illo bello gesta sit; non vinci enim ab Hannibale [vincentibus] difficilius fuit quam postea vincere.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License