Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXIII

Caput IV

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput IV

24b. Cum eae res maxime agerentur, nova clades nuntiata aliam super aliam cumulante in eum annum fortuna, L. Postumium consulem designatum in Gallia ipsum atque exercitum deletos. Silva erat vasta - Litanam Galli vocabant - qua exercitum traducturus erat. Eius silvae dextra laevaque circa viam Galli arbores ita inciderunt ut immotae starent, momento levi impulsae occiderent. Legiones duas Romanas habebat Postumius, sociumque ab supero mari tantum conscripserat ut viginti quinque milia armatorum in agros hostium induxerit. Galli oram extremae silvae cum circumsedissent, ubi intravit agmen saltum, tum extremas arborum succisarum impellunt; quae alia in aliam, instabilem per se ac male haerentem, incidentes ancipiti strage arma, viros, equos obruerunt, ut vix decem homines effugerent. Nam cum exanimati plerique essent arborum truncis fragmentisque ramorum, ceteram multitudinem inopinato malo trepidam Galli saltum omnem armati circumsedentes interfecerunt paucis e tanto numero captis, qui pontem fluminis petentes obsesso ante ab hostibus ponte interclusi sunt. Ibi Postumius omni vi ne caperetur dimicans occubuit. Spolia corporis caputque praecisum ducis Boii ovantes templo quod sanctissimum est apud eos intulere. Purgato inde capite, ut mos iis est, calvam auro caelavere, idque sacrum vas iis erat quo sollemnibus libarent poculumque idem sacerdoti esset ac templi antistitibus. Praeda quoque haud minor Gallis quam victoria fuit; nam etsi magna pars animalium strage silvae oppressa erat, tamen ceterae res, quia nihil dissipatum fuga est, stratae per omnem iacentis agminis ordinem inventae sunt.

25. Hac nuntiata clade cum per dies multos in tanto pavore fuisset civitas ut tabernis clausis velut nocturna solitudine per urbem acta senatus aedilibus negotium daret ut urbem circumirent aperirique tabernas et maestitiae publicae speciem urbi demi iuberent, tum Ti. Sempronius senatum habuit consolatusque patres est, et adhortatus ne qui Cannensi ruinae non succubuissent ad minores calamitates animos summitterent: quod ad Carthaginienses hostes Hannibalemque attineret, prospera modo essent, sicut speraret, futura, Gallicum bellum et omitti tuto et differri posse ultionemque eam fraudis in deorum ac populi Romani potestate fore: de hoste Poeno exercitibusque, per quos id bellum gereretur, consultandum atque agitandum. Ipse primum quid peditum equitumque, quid civium, quid sociorum in exercitu esset dictatoris, disseruit; tum Marcellus suarum copiarum summam exposuit. Quid in Apulia cum C. Terentio consule esset a peritis quaesitum est nec unde duo consulares exercitus satis firmi ad tantum bellum inibatur ratio. Itaque Galliam, quamquam stimulabat iusta ira, omitti eo anno placuit. Exercitus dictatoris consuli decretus est. De exercitu M. Marcelli, qui eorum ex fuga Cannensi essent, in Siciliam eos traduci atque ibi militare donec in Italia bellum esset placuit; eodem ex dictatoris legionibus reici militem minimi quemque roboris nullo praestituto militiae tempore nisi quod stipendiorum legitimorum esset. Duae legiones urbanae alteri consuli, qui in locum L. Postumi suffectus esset, decretae sunt eumque, cum primum salvis auspiciis posset, creari placuit; legiones praeterea duas primo quoque tempore ex Sicilia acciri, atque inde consulem, cui legiones urbanae evenissent, militum sumere quantum opus esset; C. Terentio consuli prorogari in annum imperium neque de eo exercitu quem ad praesidium Apuliae haberet quicquam minui.

26. Dum haec in Italia geruntur apparanturque, nihilo segnius in Hispania bellum erat sed ad eam diem magis prosperum Romanis. P. et Cn. Scipionibus inter se partitis copias ut Gnaeus terra, Publius navibus rem gereret, Hasdrubal, Poenorum imperator, neutri parti virium satis fidens, procul ab hoste intervallo ac locis tutus tenebat se, quoad multum ac diu obtestanti quattuor milia peditum et quingenti equites in supplementum missi ex Africa sunt. Tum refecta tandem spe, castra propius hostem movit classemque et ipse instrui pararique iubet ad insulas maritimamque oram tutandam. In ipso impetu movendarum de integro rerum perculit eum praefectorum navium transitio, qui post classem ad Hiberum per pavorem desertam graviter increpiti nunquam deinde satis fidi aut duci aut Carthaginiensium rebus fuerant. Fecerant hi transfugae motum in Tartesiorum gente, desciverantque his auctoribus urbes aliquot; una etiam ab ipsis vi capta fuerat. In eam gentem versum ab Romanis bellum est, infestoque exercitu Hasdrubal ingressus agrum hostium pro captae ante dies paucos urbis moenibus Chalbum, nobilem Tartesiorum ducem, cum valido exercitu castris se tenentem, adgredi statuit. Praemissa igitur levi armatura quae eliceret hostes ad certamen, equitum partem ad populandum per agros passim dimisit [et] ut palantes exciperent. Simul et ad castra tumultus erat et per agros fugaque et caedes; deinde undique diversis itineribus cum in castra se recepissent, adeo repente decessit animis pavor ut non ad munimenta modo defendenda satis animorum esset sed etiam ad lacessendum proelio hostem. Erumpunt igitur agmine e castris, tripudiantes more suo, repentinaque eorum audacia terrorem hosti paulo ante ultro lacessenti incussit. Itaque et ipse Hasdrubal in collem satis arduum, flumine etiam obiecto tutum, copias subducit et praemissam levem armaturam equitesque palatos eodem recipit, nec aut colli aut flumini satis fidens, castra vallo permunit. In hoc alterno pavore certamina aliquot sunt contracta; nec Numida Hispano eques par fuit nec iaculator Maurus caetrato, velocitate pari, robore animi viriumque aliquantum praestanti.

27. Postquam neque elicere Poenum ad certamen obversati castris poterant neque castrorum oppugnatio facilis erat, urbem Ascuam, quo fines hostium ingrediens Hasdrubal frumentum commeatusque alios convexerat, vi capiunt omnique circa agro potiuntur; nec iam aut in agmine aut in castris ullo imperio contineri. Quam ubi neglegentiam ex re, ut fit, bene gesta oriri senserat Hasdrubal, cohortatus milites ut palatos sine signis hostes adgrederentur, degressus colle pergit ire acie instructa ad castra. Quem ut adesse tumultuose nuntii refugientes ex speculis stationibusque attulere, ad arma conclamatum est. Ut quisque arma ceperat, sine imperio, sine signo, incompositi, inordinati in proelium ruunt. Iam primi conserverant manus, cum alii catervatim currerent, alii nondum e castris exissent; tamen primo ipsa audacia terruere hostem; deinde rari in confertos inlati, cum paucitas parum tuta esset, respicere alii alios et undique pulsi coire in orbem, et, dum corpora corporibus applicant armaque armis iungunt, in artum compulsi, cum vix movendis armis satis spatii esset, corona hostium cincti ad multum diei caeduntur; exigua pars eruptione facta silvas ac montes petit. Parique terrore et castra sunt deserta et universa gens postero die in deditionem venit. Nec diu in pacto mansit; nam subinde ab Carthagine allatum est ut Hasdrubal primo quoque tempore in Italiam exercitum duceret, quae volgata res per Hispaniam omnium ferme animos ad Romanos avertit. Itaque Hasdrubal extemplo litteras Carthaginem mittit, indicans quanto fama profectionis suae damno fuisset: si vero inde pergeret, priusquam Hiberum transiret Romanorum Hispaniam fore; nam praeterquam quod nec praesidium nec ducem haberet quem relinqueret pro se, eos imperatores esse Romanos quibus vix aequis viribus resisti possit. Itaque si ulla Hispaniae cura esset, successorem sibi cum valido exercitu mitterent; cui si omnia prospere evenirent, non tamen otiosam provinciam fore.

28. Eae litterae quamquam primo admodum moverunt senatum, tamen, quia Italiae cura prior potiorque erat, nihil de Hasdrubale neque de copiis eius mutatum est: Himilco cum exercitu iusto et aucta classe ad retinendam terra marique ac tuendam Hispaniam est missus. Qui ut pedestres navalesque copias traiecit, castris communitis navibusque subductis et vallo circumdatis cum equitibus delectis ipse, quantum maxime accelerare poterat, per dubios infestosque populos iuxta intentus ad Hasdrubalem pervenit. Cum decreta senatus mandataque exposuisset atque edoctus fuisset ipse in vicem quemadmodum tractandum bellum in Hispania foret, retro in sua castra rediit, nulla re quam celeritate tutior, quod undique abierat antequam consentirent. Hasdrubal priusquam moveret castra pecunias imperat populis omnibus suae dicionis, satis gnarus Hannibalem transitus quosdam pretio mercatum nec auxilia Gallica aliter quam conducta habuisse; inopem tantum iter ingressum vix penetraturum ad Alpes fuisse. Pecuniis igitur raptim exactis ad Hiberum descendit. Decreta Carthaginiensium et Hasdrubalis iter ubi ad Romanos sunt perlata, omnibus omissis rebus ambo duces iunctis copiis ire obviam coeptis atque obsistere parant, rati, si Hannibali, vix per se ipsi tolerando Italiae hosti, Hasdrubal dux atque Hispaniensis exercitus esset iunctus, illum finem Romani imperii fore. His anxii curis ad Hiberum contrahunt copias et transito amne, cum diu consultassent utrum castra castris conferrent an satis haberent sociis Carthaginiensium oppugnandis morari ab itinere proposito hostem, urbem a propinquo flumine Hiberam appellatam, opulentissimam ea tempestate regionis eius, oppugnare parant. Quod ubi sensit Hasdrubal, pro ope ferenda sociis pergit ire ipse ad urbem deditam nuper in fidem Romanorum oppugnandam. Ita iam coepta obsidio omissa ab Romanis est et in ipsum Hasdrubalem versum bellum.

29. Quinque milium intervallo castra distantia habuere paucos dies nec sine levibus proeliis nec ut in aciem exirent: tandem uno eodemque die velut ex composito utrimque signum pugnae propositum est atque omnibus copiis in campum descensum. Triplex stetit Romana acies; velitum pars inter antesignanos locata, pars post signa accepta; equites cornua cinxere. Hasdrubal mediam aciem Hispanis firmat; in cornibus, dextro Poenos locat, laevo Afros mercenariorumque auxilia; equitum Numidas Poenorum peditibus, ceteros Afris, pro cornibus apponit. Nec omnes Numidae in dextro locati cornu sed quibus desultorum in modum binos trahentibus equos inter acerrimam saepe pugnam in recentem equum ex fesso armatis transultare mos erat; tanta velocitas ipsis tamque docile equorum genus est. Cum hoc modo instructi starent, imperatorum utriusque partis haud ferme dispares spes erant; nam ne multum quidem aut numero aut genere militum hi aut illi praestabant; militibus longe dispar animus erat. Romanis enim, quamquam procul a patria pugnarent, facile persuaserant duces pro Italia atque urbe Romana eos pugnare; itaque, velut quibus reditus in patriam [in] eo discrimine pugnae verteretur, obstinaverant animis vincere aut mori. Minus pertinaces viros habebat altera acies; nam maxima pars Hispani erant, qui vinci in Hispania quam victores in Italiam trahi malebant. Primo igitur concursu, cum vix pila coniecta essent, rettulit pedem media acies inferentibusque se magno impetu Romanis vertit terga. Nihilo segnius [in] cornibus proelium fuit. Hinc Poenus, hinc Afer urget, et velut in circumventos proelio ancipiti pugnant; sed cum in medium tota iam coisset Romana acies, satis virium ad dimovenda hostium cornua habuit. Ita duo diversa proelia erant. Utroque Romani, ut qui pulsis iam ante mediis et numero et robore virorum praestarent, haud dubie superant. Magna vis hominum ibi occisa et, nisi Hispani vixdum conserto proelio tam effuse fugissent, perpauci ex tota superfuissent acie. Equestris pugna nulla admodum fuit, quia, simul inclinatam mediam aciem Mauri Numidaeque videre, extemplo fuga effusa nuda cornua elephantis quoque prae se actis deservere. Et Hasdrubal usque ad ultimum eventum pugnae moratus e media caede cum paucis effugit. Castra Romani cepere atque diripuere. Ea pugna si qua dubia [in] Hispania erant Romanis adiunxit, Hasdrubalique non modo in Italiam traducendi exercitus sed ne manendi quidem satis tuto in Hispania spes reliqua erat. Quae posteaquam litteris Scipionum Romae volgata sunt, non tam victoria quam prohibito Hasdrubalis in Italiam transitu laetabantur.

30a. Dum haec in Hispania geruntur, Petelia in Bruttiis aliquot post mensibus quam coepta oppugnari erat ab Himilcone praefecto Hannibalis expugnata est. Multo sanguine ac volneribus ea Poenis victoria stetit nec ulla magis vis obsessos quam fames expugnavit. Absumptis enim frugum alimentis carnisque omnis generis quadrupedum suetae [insuetae]que postremo coriis herbisque et radicibus et corticibus teneris strictisque foliis vixere nec ante quam vires ad standum in muris ferendaque arma deerant expugnati sunt. Recepta Petelia Poenus ad Consentiam copias traducit, quam minus pertinaciter defensam intra paucos dies in deditionem accepit. Iisdem ferme diebus et Bruttiorum exercitus Crotonem, Graecam urbem, circumsedit, opulentam quondam armis virisque, tum iam adeo multis magnisque cladibus adflictam ut omnis aetatis minus duo milia civium superessent. Itaque urbe a defensoribus vasta facile potiti hostes sunt: arx tantum retenta, in quam inter tumultum captae urbis e media caede quidam effugere. Et Locrenses descivere ad Bruttios Poenosque prodita multitudine a principibus. Regini tantummodo regionis eius et in fide erga Romanos et potestatis suae ad ultimum manserunt. In Siciliam quoque eadem inclinatio animorum pervenit et ne domus quidem Hieronis tota ab defectione abstinuit. Namque Gelo, maximus stirpis, contempta simul senectute patris simul post Cannensem cladem Romana societate ad Poenos defecit, movissetque in Sicilia res, nisi mors, adeo opportuna ut patrem quoque suspicione aspergeret, armantem eum multitudinem sollicitantemque socios absumpsisset.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License