Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXIII

Caput V

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput V

30b. Haec eo anno in Italia, in Africa, in Sicilia, in Hispania vario eventu acta. Exitu anni Q. Fabius Maximus a senatu postulavit ut aedem Veneris Erycinae, quam dictator vovisset, dedicare liceret. Senatus decrevit ut Ti. Sempronius, consul designatus, cum [primum magistratum] inisset, ad populum ferret ut Q. Fabium duumvirum esse iuberent aedis dedicandae causa. Et M. Aemilio Lepido, qui bis consul augurque fuerat, filii tres, Lucius, Marcus, Quintus, ludos funebres per triduum et gladiatorum paria duo et viginti [per triduum] in foro dederunt. Aediles curules C. Laetorius et Ti. Sempronius Gracchus, consul designatus, qui in aedilitate magister equitum fuerat, ludos Romanos fecerunt, qui per triduum instaurati sunt. Plebeii ludi aedilium M. Aurelii Cottae et M. Claudii Marcelli ter instaurati. Circumacto tertio anno Punici belli, Ti. Sempronius consul idibus Martiis magistratum init. Praetores Q. Fulvius Flaccus, qui antea consul censorque fuerat, urbanam, M. Valerius Laevinus peregrinam sortem in iurisdictione habuit; Ap. Claudius Pulcher Siciliam, Q. Mucius Scaevola Sardiniam sortiti sunt. M. Marcello pro consule imperium esse populus iussit, quod post Cannensem cladem unus Romanorum imperatorum in Italia prospere rem gessisset.

31. Senatus quo die primum est in Capitolio consultus decrevit ut quod eo anno duplex tributum imperaretur simplex confestim exigeretur, ex quo stipendium praesens omnibus militibus daretur praeterquam qui milites ad Cannas fuissent. De exercitibus ita decreverunt ut duabus legionibus urbanis Ti. Sempronius consul Cales ad conveniendum diem ediceret; inde eae legiones in castra Claudiana supra Suessulam deducerentur. Quae ibi legiones essent - erant autem Cannensis maxime exercitus - eas Ap. Claudius Pulcher praetor in Siciliam traiceret quaeque in Sicilia essent Romam deportarentur. Ad exercitum cui ad conveniendum Cales edicta dies erat M. Claudius Marcellus missus, isque iussus in castra Claudiana deducere urbanas legiones. Ad veterem exercitum accipiendum deducendumque inde in Siciliam Ti. Maecilius Croto legatus ab Ap. Claudio est missus. Taciti primo exspectaverant homines uti consul comitia collegae creando haberet; deinde ubi ablegatum velut de industria M. Marcellum viderunt, quem maxime consulem in eum annum ob egregie in praetura res gestas creari volebant, fremitus in curia ortus. Quod ubi sensit, consul "utrumque" inquit "e re publica fuit, patres conscripti, et M. Claudium ad permutandos exercitus in Campaniam proficisci et comitia non prius edici quam is inde confecto quod mandatum est negotio , ut vos consulem, quem tempus rei publicae postularet, quem maxime voltis, haberetis." Ita de comitiis donec rediit Marcellus silentium fuit. Interea duumviri creati sunt Q. Fabius Maximus et T. Otacilius Crassus aedibus dedicandis, Menti Otacilius, Fabius Veneri Erycinae; utraque in Capitolio est, canali uno discretae. Et de trecentis equitibus Campanis qui in Sicilia cum fide stipendiis emeritis Romam venerant latum ad populum ut cives Romani essent; item uti municipes Cumani essent pridie quam populus Campanus a populo Romano defecisset. Maxime ut hoc ferretur moverat quod quorum hominum essent scire se ipsi negabant vetere patria relicta, in eam in quam redierant nondum adsciti. Postquam Marcellus ab exercitu rediit, comitia consuli uni rogando in locum L. Postumi edicuntur. Creatur ingenti consensu Marcellus qui extemplo magistratum occiperet. Cui ineunti consulatum cum tonuisset, vocati augures vitio creatum videri pronuntiaverunt; volgoque patres ita fama ferebant, quod tum primum duo plebeii consules facti essent, id deis cordi non esse. In locum Marcelli, ubi is se magistratu abdicavit, suffectus Q. Fabius Maximus tertium. Mare arsit eo anno; ad Sinuessam bos eculeum peperit; signa Lanuvi ad Iunonis Sospitae cruore manavere lapidibusque circa id templum pluit, ob quem imbrem novendiale, ut adsolet, sacrum fuit; ceteraque prodigia cum cura expiata.

32. Consules exercitus inter sese diviserunt. Fabio exercitus Teani, cui M. Iunius dictator praefuerat, evenit; Sempronio volones qui ibi erant et sociorum viginti quinque milia, M. Valerio praetori legiones quae ex Sicilia redissent decretae; M. Claudius pro consule ad eum exercitum qui supra Suessulam Nolae praesideret missus; praetores in Siciliam ac Sardiniam profecti. Consules edixerunt, quotiens in senatum vocassent, uti senatores quibusque in senatu dicere sententiam liceret ad portam Capenam convenirent. Praetores quorum iuris dictio erat tribunalia ad Piscinam publicam posuerunt; eo vadimonia fieri iusserunt ibique eo anno ius dictum est. Interim Carthaginem, unde Mago, frater Hannibalis, duodecim milia peditum et mille quingentos equites, viginti elephantos, mille argenti talenta in Italiam transmissurus erat cum praesidio sexaginta navium longarum, nuntius adfertur in Hispania rem male gestam omnesque ferme eius provinciae populos ad Romanos defecisse. Erant qui Magonem cum classe ea copiisque omissa Italia in Hispaniam averterent, cum Sardiniae recipiendae repentina spes adfulsit: parvum ibi exercitum Romanum esse; veterem praetorem inde A. Cornelium provinciae peritum decedere, novum exspectari; ad hoc fessos iam animos Sardorum esse diuturnitate imperii Romani, et proximo iis anno acerbe atque avare imperatum; gravi tributo et conlatione iniqua frumenti pressos; nihil deesse aliud quam auctorem ad quem deficerent. Haec clandestina legatio per principes missa erat, maxime eam rem moliente Hampsicora, qui tum auctoritate atque opibus longe primus erat. His nuntiis prope uno tempore turbati erectique Magonem cum classe sua copiisque in Hispaniam mittunt, in Sardiniam Hasdrubalem deligunt ducem et tantum ferme copiarum quantum Magoni decernunt. Et Romae consules transactis rebus quae in urbe agendae erant movebant iam sese ad bellum. Ti. Sempronius militibus Sinuessam diem ad conveniendum edixit, et Q. Fabius consulto prius senatu ut frumenta omnes ex agris ante kalendas Iunias primas in urbes munitas conveherent; qui non invexisset eius se agrum populaturum, servos sub hasta venditurum, villas incensurum. Ne praetoribus quidem qui ad ius dicendum creati erant vacatio a belli administratione data est. Valerium praetorem in Apuliam ire placuit ad exercitum a Terentio accipiendum; cum ex Sicilia legiones venissent, iis potissimum uti ad regionis eius praesidium, Terentianum [exercitum Tarentum] mitti cum aliquo legatorum; et viginti quinque naves datae quibus oram maritimam inter Brundisium ac Tarentum tutari posset. Par navium numerus Q. Fulvio praetori urbano decretus ad suburbana litora tutanda. C. Terentio proconsuli negotium datum ut in Piceno agro conquisitionem militum haberet locisque iis praesidio esset. Et T. Otacilius Crassus, postquam aedem Mentis in Capitolio dedicavit, in Siciliam cum imperio qui classi praeesset missus.

33. In hanc dimicationem duorum opulentissimorum in terris populorum omnes reges gentesque animos intenderant, inter quos Philippus Macedonum rex eo magis quod propior Italiae ac mari tantum Ionio discretus erat. Is ubi primum fama accepit Hannibalem Alpes transgressum, ut bello inter Romanum Poenumque orto laetatus erat, ita utrius populi mallet victoriam esse incertis adhuc viribus fluctuatus animo fuerat. Postquam tertia iam pugna, tertia victoria cum Poenis erat, ad fortunam inclinavit legatosque ad Hannibalem misit; qui vitantes portus Brundisinum Tarentinumque, quia custodiis navium Romanarum tenebantur, ad Laciniae Iunonis templum in terram egressi sunt. Inde per Apuliam petentes Capuam media in praesidia Romana inlati sunt deductique ad Valerium Laevinum praetorem, circa Luceriam castra habentem. Ibi intrepide Xenophanes, legationis princeps, a Philippo rege se missum ait ad amicitiam societatemque iungendam cum populo Romano; mandata habere ad consules ac senatum populumque Romanum. Praetor inter defectiones veterum sociorum nova societate tam clari regis laetus admodum hostes pro hospitibus comiter accepit. Dat qui prosequantur; itinera cum cura demonstrat [et] quae loca quosque saltus aut Romanus aut hostes teneant. Xenophanes per praesidia Romana in Campaniam, inde qua proximum fuit in castra Hannibalis pervenit foedusque cum eo atque amicitiam iungit legibus his: ut Philippus rex quam maxima classe - ducentas autem naves videbatur effecturus - in Italiam traiceret et vastaret maritimam oram, bellum pro parte sua terra marique gereret; ubi debellatum esset, Italia omnis cum ipsa urbe Roma Carthaginiensium atque Hannibalis esset praedaque omnis Hannibali cederet; perdomita Italia navigarent in Graeciam bellumque cum quibus regi placeret gererent; quae civitates continentis quaeque insulae ad Macedoniam vergunt, eae Philippi regnique eius essent.

34. In has ferme leges inter Poenum ducem legatosque Macedonum ictum foedus; missique cum iis ad regis ipsius firmandam fidem legati, Gisgo et Bostar et Mago, eodem ad Iunonis Laciniae, ubi navis occulta in statione erat, perveniunt. Inde profecti cum altum tenerent, conspecti a classe Romana sunt quae praesidio erat Calabriae litoribus; Valeriusque Flaccus cercuros ad persequendam retrahendamque navem cum misisset, primo fugere regii conati, deinde, ubi celeritate vinci senserunt, tradunt se Romanis et ad praefectum classis adducti, cum quaereret qui et unde et quo tenderent cursum, Xenophanes primo satis iam semel felix mendacium struere, a Philippo se ad Romanos missum ad M. Valerium, ad quem unum iter tutum fuerit, pervenisse, Campaniam superare nequisse, saeptam hostium praesidiis. Deinde ut Punicus cultus habitusque suspectos legatos fecit Hannibalis interrogatosque sermo prodidit, tum comitibus eorum seductis ac metu territis, litterae quoque ab Hannibale ad Philippum inventae et pacta inter regem Macedonum Poenumque ducem. Quibus satis cognitis optimum visum est captivos comitesque eorum Romam ad senatum aut [ad] consules ubicunque essent, quam primum deportare. Ad id celerrimae quinque naves delectae ac L. Valerius Antias, qui praeesset, missus, eique mandatum ut in omnes naves legatos separatim custodiendos divideret daretque operam ne quod iis conloquium inter se neve quae communicatio consilii esset. Per idem tempus Romae cum A. Cornelius Mammula, ex Sardinia provincia decedens, rettulisset qui status rerum in insula esset: bellum ac defectionem omnes spectare; Q. Mucium qui successisset sibi, gravitate caeli aquarumque advenientem exceptum, non tam in periculosum quam longum morbum implicitum, diu ad belli munia sustinenda inutilem fore, exercitumque ibi ut satis firmum pacatae provinciae praesidem esse, ita parum bello quod motum iri videretur, decreverunt patres ut Q. Fulvius Flaccus quinque milia peditum, quadringentos equites scriberet eamque legionem primo quoque tempore in Sardiniam traiciendam curaret, mitteretque cum imperio quem ipsi videretur, qui rem gereret quoad Mucius convaluisset. Ad eam rem missus est T. Manlius Torquatus, qui bis consul et censor fuerat subegeratque in consulatu Sardos. Sub idem fere tempus et a Carthagine in Sardiniam classis missa duce Hasdrubale, cui Calvo cognomen erat, foeda tempestate vexata ad Baliares insulas deicitur, ibique - adeo non armamenta modo sed etiam alvei navium quassati erant - subductae naves dum reficiuntur aliquantum temporis triverunt.

35. In Italia cum post Cannensem pugnam fractis partis alterius viribus, alterius mollitis animis, segnius bellum esset, Campani per se adorti sunt rem Cumanam suae dicionis facere, primo sollicitantes ut ab Romanis deficerent; ubi id parum processit, dolum ad capiendos eos comparant. [erat] Campanis omnibus statum sacrificium ad Hamas. Eo senatum Campanum venturum certiores Cumanos fecerunt petieruntque ut et Cumanus eo senatus veniret ad consultandum communiter ut eosdem uterque populus socios hostesque haberet; praesidium ibi armatum se habituros ne quid ab Romano Poenove periculi esset. Cumani, quamquam suspecta fraus erat, nihil abnuere, ita tegi fallax consilium posse rati. Interim Ti. Sempronius consul Romanus Sinuessae, quo ad conveniendum diem edixerat, exercitu lustrato transgressus Volturnum flumen circa Liternum posuit castra. Ibi quia otiosa stativa erant, crebro decurrere milites cogebat ut tirones - ea maxima pars volonum erant - adsuescerent signa sequi et in acie agnoscere ordines suos. Inter quae maxima erat cura duci - itaque legatis tribunisque praeceperat - ne qua exprobratio cuiquam veteris fortunae discordiam inter ordines sereret; vetus miles tironi, liber voloni sese exaequare sineret; omnes satis honestos generososque ducerent quibus arma sua signaque populus Romanus commisisset; quae fortuna coegisset ita fieri, eandem cogere tueri factum. Ea non maiore cura praecepta ab ducibus sunt quam a militibus observata brevique tanta concordia coaluerant omnium animi ut prope in oblivionem veniret qua ex condicione quisque esset miles factus. Haec agenti Graccho legati Cumani nuntiarunt quae a Campanis legatio paucos ante dies venisset et quid iis ipsi respondissent: triduo post eum diem festum esse; non senatum solum omnem ibi futurum sed castra etiam et exercitum Campanum. Gracchus iussis Cumanis omnia ex agris in urbem convehere et manere intra muros, ipse pridie quam statum sacrificium Campanis esset Cumas movet castra. Hamae inde tria milia passuum absunt. Iam Campani eo frequentes ex composito convenerant, nec procul inde in occulto Marius Alfius medix tuticus - [is] summus magistratus erat Campanis - cum quattuordecim milibus armatorum habebat castra, sacrificio adparando et inter id instruendae fraudi aliquanto intentior quam muniendis castris aut ulli militari operi. [triduum sacrificatum ad Hamas.] nocturnum erat sacrum, ita ut ante mediam noctem compleretur. Huic Gracchus insidiandum tempori ratus, custodibus ad portas positis, ne quis enuntiare posset coepta, et ab decima diei hora coactis militibus corpora curare somnoque operam dare, ut primis tenebris convenire ad signum possent, vigilia ferme prima tolli iussit signa, silentique profectus agmine cum ad Hamas media nocte pervenisset, castra Campana ut in pervigilio neglecta simul omnibus portis invadit; alios somno stratos, alios perpetrato sacro inermes redeuntes obtruncat. Hominum eo tumultu nocturno caesa plus duo milia cum ipso duce Mario Alfio; capta sunt signa militaria quattuor et triginta.

36. Gracchus minus centum militum iactura castris hostium potitus Cumas se propere recepit, ab Hannibale metuens, qui super Capuam in Tifatis habebat castra. Nec eum provida futuri fefellit opinio. Nam simul Capuam ea clades est nuntiata, ratus Hannibal ab re bene gesta insolenter laetum exercitum tironum, magna ex parte servorum, spoliantem victos praedasque agentem ad Hamas se inventurum, citatum agmen praeter Capuam rapit obviosque ex fuga Campanorum dato praesidio Capuam duci, saucios vehiculis portari iubet. Ipse Hamis vacua ab hostibus castra nec quicquam praeter recentis vestigia caedis strataque passim corpora sociorum invenit. Auctores erant quidam ut protinus inde Cumas duceret urbemque oppugnaret. Id quamquam haud modice Hannibal cupiebat, ut, quia Neapolim non potuerat, Cumas saltem maritimam urbem haberet, tamen, quia praeter arma nihil secum miles raptim acto agmine extulerat, retro in castra super Tifata se recepit. Inde fatigatus Campanorum precibus sequenti die cum omni apparatu oppugnandae urbis Cumas redit perpopulatoque agro Cumano mille passus ab urbe castra locat, cum Gracchus magis verecundia in tali necessitate deserendi socios implorantes fidem suam populique Romani substitisset quam satis fidens exercitui. Nec alter consul Fabius, qui ad Cales castra habebat, Volturnum flumen traducere audebat exercitum, occupatus primo auspiciis repetendis, dein prodigiis quae alia super alia nuntiabantur; expiantique ea haud facile litari haruspices respondebant.

37a. Eae causae cum Fabium tenerent, Sempronius in obsidione erat et iam operibus oppugnabatur. Adversus ligneam ingentem admotam urbi aliam turrem ex ipso muro excitavit consul Romanus, aliquanto altiorem, quia muro satis per se alto subiectis validis sublicis pro solo usus erat. Inde primum saxis sudibusque et ceteris missilibus propugnatores moenia atque urbem tuebantur; postremo, ubi promovendo adiunctam muro viderunt turrem, facibus ardentibus plurimum simul ignem coniecerunt. Quo incendio trepida armatorum multitudo cum de turre sese praecipitaret, eruptio ex oppido simul duabus portis stationes hostium fudit fugavitque in castra ut eo die obsesso quam obsidenti similior esset Poenus. Ad mille trecenti Carthaginiensium caesi et undesexaginta vivi capti, qui circa muros et in stationibus solute ac neglegenter agentes, cum nihil minus quam eruptionem timuissent, ex improviso oppressi fuerant. Gracchus, priusquam se hostes ab repentino pavore colligerent, receptui signum dedit ac suos intra muros recepit. Postero die Hannibal, laetum secunda re consulem iusto proelio ratus certaturum, aciem inter castra atque urbem instruxit; ceterum postquam neminem moveri ab solita custodia urbis vidit nec committi quicquam temerariae spei, ad Tifata redit infecta re.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License