Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXIII

Caput VI

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput VI

37b. Quibus diebus Cumae liberatae sunt obsidione, iisdem diebus et in Lucanis ad Grumentum Ti. Sempronius, cui Longo cognomen erat, cum Hannone Poeno prospere pugnat. Supra duo milia hominum occidit et ducentos octoginta milites [amisit], signa militaria ad quadraginta unum cepit. Pulsus finibus Lucanis Hanno retro in Bruttios sese recepit. Et ex Hirpinis oppida tria, quae a populo Romano defecerant vi recepta per M. Valerium praetorem, Vercellium, Vescellium, Sicilinum, et auctores defectionis securi percussi. Supra quinque milia captivorum sub hasta venierunt; praeda alia militi concessa, exercitusque Luceriam reductus.

38. Dum haec in Lucanis atque in Hirpinis geruntur, quinque naves, quae Macedonum atque Poenorum captos legatos Romam portabant, ab supero mari ad inferum circumvectae prope omnem Italiae oram, cum praeter Cumas velis ferrentur neque hostium an sociorum essent satis sciretur, Gracchus obviam ex classe sua naves misit. Cum percontando in vicem cognitum esset consulem Cumis esse, naves Cumas adpulsae captivique ad consulem deducti et litterae datae. Consul litteris Philippi atque Hannibalis perlectis consignata omnia ad senatum itinere terrestri misit, navibus devehi legatos iussit. Cum eodem fere die litterae legatique Romam venissent et percontatione facta dicta cum scriptis congruerent, primo gravis cura patres incessit, cernentes quanta vix tolerantibus Punicum bellum Macedonici belli moles instaret; cui tamen adeo non succubuerunt ut extemplo agitaretur quemadmodum ultro inferendo bello averterent ab Italia hostem. Captivis in vincula condi iussis comitibusque eorum sub hasta venditis, ad naves viginti quinque, quibus P. Valerius Flaccus praefectus praeerat, viginti [quinque] [paratis] alias decernunt. His comparatis deductisque et additis quinque navibus, quae advexerant captivos legatos, triginta naves ab Ostia Tarentum profectae, iussusque P. Valerius militibus Varronianis, quibus L. Apustius legatus Tarenti praeerat, in naves impositis quinquaginta quinque navium classe non tueri modo Italiae oram sed explorare de Macedonico bello; si congruentia litteris legatorumque indiciis Philippi consilia essent, ut M. Valerium praetorem litteris certiorem faceret, isque L. Apustio legato exercitui praeposito Tarentum ad classem profectus primo quoque tempore in Macedoniam transmitteret daretque operam ut Philippum in regno contineret. Pecunia ad classem tuendam bellumque Macedonicum ea decreta est, quae Ap. Claudio in Siciliam missa erat ut redderetur Hieroni regi; ea per L. Antistium legatum Tarentum est devecta. Simul ab Hierone missa ducenta milia modium tritici et hordei centum.

39. Dum haec Romani parant , ad Philippum captiva navis una ex iis quae Romam missae erant, ex cursu refugit; inde scitum legatos cum litteris captos. Itaque ignarus rex quae cum Hannibale legatis suis convenissent quaeque legati eius ad se allaturi fuissent, legationem aliam cum eisdem mandatis mittit. Legati ad Hannibalem missi Heraclitus [cui Scotino cognomen erat] et Crito Boeotus et Sositheus Magnes. Hi prospere tulerunt ac rettulerunt mandata; sed prius se aestas circumegit quam movere ac moliri quicquam rex posset.- tantum navis una capta cum legatis momenti fecit ad dilationem imminentis Romanis belli. Et circa Capuam transgresso Volturnum Fabio post expiata tandem prodigia ambo consules rem gerebant. Combulteriam et Trebulam et Austiculam urbes, quae ad Poenum defecerant Fabius vi cepit, praesidiaque in his Hannibalis Campanique permulti capti. [Et] Nolae, sicut priore anno, senatus Romanorum, plebs Hannibalis erat, consiliaque occulta de caede principum et proditione urbis inibantur. Quibus ne incepta procederent, inter Capuam castraque Hannibalis, quae in Tifatis erant, traducto exercitu Fabius super Suessulam in castris Claudianis consedit; inde M. Marcellum propraetorem cum iis copiis quas habebat Nolam in praesidium misit.

40. Et in Sardinia res per T. Manlium praetorem administrari coeptae, quae omissae erant postquam Q. Mucius praetor gravi morbo est implicitus. Manlius navibus longis ad Carales subductis navalibusque sociis armatis ut terra rem gereret et a praetore exercitu accepto, duo et viginti milia peditum, mille ducentos equites confecit. Cum his equitum peditumque copiis profectus in agrum hostium haud procul ab Hampsicorae castris castra posuit. Hampsicora tum forte profectus erat in Pellitos Sardos ad iuventutem armandam qua copias augeret; filius nomine Hostus castris praeerat. Is adulescentia ferox temere proelio inito fusus fugatusque. Ad tria milia Sardorum eo proelio caesa, octingenti ferme vivi capti; alius exercitus primo per agros silvasque fuga palatus, dein, quo ducem fugisse fama erat, ad urbem nomine Cornum, caput eius regionis, confugit; debellatumque eo proelio in Sardinia esset, ni classis Punica cum duce Hasdrubale, quae tempestate deiecta ad Baliares erat, in tempore ad spem rebellandi advenisset. Manlius post famam adpulsae Punicae classis Carales se recepit; ea occasio Hampsicorae data est Poeno se iungendi. Hasdrubal copiis in terram expositis et classe remissa Carthaginem duce Hampsicora ad sociorum populi Romani agrum populandum profectus, Carales perventurus erat, ni Manlius obvio exercitu ab effusa eum populatione continuisset. Primo castra castris modico intervallo sunt obiecta; deinde per procursationes levia certamina vario eventu inita; postremo descensum in aciem. Signis conlatis iusto proelio per quattuor horas pugnatum. Diu pugnam ancipitem Poeni, Sardis facile vinci adsuetis, fecerunt; postremo et ipsi, cum omnia circa strage ac fuga Sardorum repleta essent, fusi; ceterum terga dantes circumducto cornu quo pepulerat Sardos inclusit Romanus. Caedes inde magis quam pugna fuit. Duodecim milia hostium caesa, Sardorum simul Poenorumque, ferme tria milia et septingenti capti et signa militaria septem et viginti.

41. Ante omnia claram et memorabilem pugnam fecit Hasdrubal imperator captus et Hanno et Mago, nobiles Carthaginienses, Mago ex gente Barcina, propinqua cognatione Hannibali iunctus, Hanno auctor rebellionis Sardis bellique eius haud dubie concitor. Nec Sardorum duces minus nobilem eam pugnam cladibus suis fecerunt; nam et filius Hampsicorae Hostus in acie cecidit, et Hampsicora cum paucis equitibus fugiens, ut super adflictas res necem quoque filii audivit, nocte, ne cuius interventus coepta impediret, mortem sibi conscivit. Ceteris urbs Cornus eadem quae ante fugae receptaculum fuit; quam Manlius victore exercitu adgressus intra dies paucos recepit. Deinde aliae quoque civitates quae ad Hampsicoram Poenosque defecerant obsidibus datis dediderunt sese; quibus stipendio frumentoque imperato pro cuiusque aut viribus aut delicto Carales exercitum reduxit. Ibi navibus longis deductis impositoque quem secum advexerat milite Romam navigat Sardiniamque perdomitam nuntiat patribus; et stipendium quaestoribus, frumentum aedilibus, captivos Q. Fulvio praetori tradit. Per idem tempus T. Otacilius praetor ab Lilybaeo classi in Africam transvectus depopulatusque agrum Carthaginiensem, cum Sardiniam inde peteret, quo fama erat Hasdrubalem a Baliaribus nuper traiecisse, classi Africam repetenti occurrit, levique certamine in alto commisso septem inde naves cum sociis navalibus cepit. Ceteras metus haud secus quam tempestas passim disiecit. Per eosdem forte dies et Bomilcar cum militibus ad supplementum Carthagine missis elephantisque et commeatu Locros accessit. Quem ut incautum opprimeret Ap. Claudius, per simulationem provinciae circumeundae Messanam raptim exercitu ducto [vento] aestuque suo Locros traiecit. Iam inde Bomilcar ad Hannonem in Bruttios profectus erat et Locrenses portas Romanis clauserunt; Appius magno conatu nulla re gesta Messanam repetit. Eadem aestate Marcellus ab Nola quam praesidio obtinebat crebras excursiones in agrum Hirpinum et Samnites Caudinos fecit adeoque omnia ferro atque igni vastavit ut antiquarum cladium Samnio memoriam renovaret.

42. Itaque extemplo legati ad Hannibalem missi simul ex utraque gente ita Poenum adlocuti sunt. "Hostes populi Romani, Hannibal, fuimus primum per nos ipsi quoad nostra arma, nostrae vires nos tutari poterant. Postquam his parum fidebamus, Pyrrho regi nos adiunximus; a quo relicti pacem necessariam accepimus fuimusque in ea per annos prope quinquaginta ad id tempus quo tu in Italiam venisti. Tua nos non magis virtus fortunaque quam unica comitas ac benignitas erga cives nostros quos captos nobis remisisti ita conciliavit tibi ut te salvo atque incolumi amico non modo populum Romanum sed ne deos quidem iratos, si fas est dici, timeremus. At hercule non solum incolumi et victore sed praesente te, cum ploratum prope coniugum ac liberorum nostrorum exaudire et flagrantia tecta posses conspicere, ita sumus aliquotiens hac aestate devastati ut M. Marcellus, non Hannibal, vicisse ad Cannas videatur glorienturque Romani te, ad unum modo ictum vigentem, velut aculeo emisso torpere. Per annos [centum] cum populo Romano bellum gessimus, nullo externo adiuti nec duce nec exercitu nisi quod per biennium Pyrrhus nostro magis milite suas auxit vires quam suis viribus nos defendit. Non ego secundis rebus nostris gloriabor duos consules ac duos consulares exercitus ab nobis sub iugum missos et si qua alia aut laeta aut gloriosa nobis evenerunt. Quae aspera adversaque tunc acciderunt, minore indignatione referre possumus quam quae hodie eveniunt. Magni dictatores cum magistris equitum, bini consules cum binis consularibus exercitibus ingrediebantur fines nostros; ante explorato et subsidiis positis et sub signis ad populandum ducebant; nunc propraetoris unius et parvi ad tuendam Nolam praesidii praeda sumus; iam ne manipulatim quidem sed latronum modo percursant totis finibus nostris neglegentius quam si in Romano vagarentur agro. Causa autem haec est quod neque tu defendis et nostra iuventus, quae si domi esset tutaretur, omnis sub signis militat tuis. Nec te nec exercitum tuum norim nisi, a quo tot acies Romanas fusas stratasque esse sciam, ei facile esse dicam opprimere populatores nostros vagos sine signis palatos quo quemque trahit quamvis vana praedae spes. Numidarum paucorum illi quidem praeda erunt, praesidiumque miseris simul nobis et Nolae ademeris, si modo, quos ut socios haberes dignos duxisti, haud indignos iudicas quos in fidem receptos tuearis."

43. Ad ea Hannibal respondit omnia simul facere Hirpinos Samnitesque et indicare clades suas et petere praesidium et queri indefensos se neglectosque; indicandum autem primum fuisse, dein petendum praesidium, postremo ni impetraretur, tum denique querendum frustra opem imploratam. Exercitum sese non in agrum Hirpinum Samnitemve, ne et ipse oneri esset, sed in proxima loca sociorum populi Romani adducturum. Iis populandis et militem suum repleturum se et metu procul ab his summoturum hostes. Quod ad bellum Romanum attineret, si Trasumenni quam Trebiae, si Cannarum quam Trasumenni pugna nobilior esset, Cannarum se quoque memoriam obscuram maiore et clariore victoria facturum. Cum hoc responso muneribusque amplis legatos dimisit; ipse praesidio modico relicto in Tifatis profectus cetero exercitu ire Nolam pergit. Eodem Hanno ex Bruttiis cum supplemento Carthagine advecto atque elephantis venit. Castris haud procul positis longe alia omnia inquirenti comperta sunt quam quae a legatis sociorum audierat. Nihil enim Marcellus ita egerat ut aut fortunae aut temere hosti commissum dici posset. Explorato cum firmisque praesidiis tuto receptu praedatum ierat omniaque velut adversus praesentem Hannibalem cauta provisaque fuerunt. Tum, ubi sensit hostem adventare, copias intra moenia tenuit; per muros inambulare senatores Nolanos iussit et omnia circa explorare quae apud hostes fierent. Ex his Hanno, cum ad murum successisset, Herennium Bassum et Herium Pettium ad conloquium evocatos permissuque Marcelli egressos per interpretem adloquitur. Hannibalis virtutem fortunamque extollit: populi Romani obterit senescentem cum viribus maiestatem; quae si paria essent ut quondam fuissent, tamen expertis quam grave Romanum imperium sociis, quanta indulgentia Hannibalis etiam in captivos omnes Italici nominis fuisset, Punicam Romanae societatem atque amicitiam praeoptandam esse. Si ambo consules cum suis exercitibus ad Nolam essent, tamen non magis pares Hannibali futuros quam ad Cannas fuissent, nedum praetor unus cum paucis et novis militibus Nolam tutari possit. Ipsorum quam Hannibalis [magis] interesse capta an tradita Nola poteretur; potiturum enim ut Capua Nuceriaque potitus esset; sed quid inter Capuae ac Nuceriae fortunam interesset ipsos prope in medio sitos Nolanos scire. Nolle ominari quae captae urbi cessura forent et potius spondere, si Marcellum cum praesidio ac Nolam tradidissent, neminem alium quam ipsos legem qua in societatem amicitiamque Hannibalis venirent dicturum.

44. Ad ea Herennius Bassus respondit multos annos iam inter Romanum Nolanumque populum amicitiam esse, cuius neutros ad eam diem paenitere et sibi, si cum fortuna mutanda fides fuerit, sero iam esse mutare. An dedituris se Hannibali fuisse accersendum Romanorum praesidium? Cum iis qui ad sese tuendos venissent omnia sibi et esse consociata et ad ultimum fore. Hoc conloquium abstulit spem Hannibali per proditionem recipiendae Nolae. Itaque corona oppidum circumdedit ut simul ab omni parte moenia adgrederetur. Quem ut successisse muris Marcellus vidit, instructa intra portam acie cum magno tumultu erupit. Aliquot primo impetu perculsi caesique sunt; dein concursu ad pugnantes facto aequatisque viribus atrox esse coepit pugna, memorabilisque inter paucas fuisset ni ingentibus procellis effusus imber diremisset pugnantes. Eo die commisso modico certamine atque inritatis animis in urbem Romani, Poeni in castra receperunt sese; tamen Poenorum prima eruptione perculsi ceciderunt haud plus quam triginta, Romani quinquaginta. Imber continens per noctem totam usque ad horam tertiam diei insequentis tenuit. Itaque, quamquam utraque pars avidi certaminis erant, eo die tenuerunt sese tamen munimentis. Tertio die Hannibal partem copiarum praedatum in agrum Nolanum misit. Quod ubi animadvertit Marcellus, extemplo in aciem copias eduxit; neque Hannibal detrectavit. Mille fere passuum inter urbem erant castraque; eo spatio - et sunt omnia campi circa Nolam - concurrerunt. Clamor ex parte utraque sublatus proximos ex cohortibus iis quae in agros praedatum exierant ad proelium iam commissum revocavit. Et Nolani aciem Romanam auxerunt, quos conlaudatos Marcellus in subsidiis stare et saucios ex acie efferre iussit, pugna abstinere ni ab se signum accepissent.

45. Proelium erat anceps; summa vi et duces hortabantur et milites pugnabant. Marcellus victis ante diem tertium, fugatis ante paucos dies a Cumis, pulsis priore anno ab Nola ab eodem se duce, milite alio, instare iubet: non omnes esse in acie; praedantes vagari in agro; sed qui pugnent marcere Campana luxuria, vino et scortis omnibusque lustris per totam hiemem confectos. Abisse illam vim vigoremque, delapsa esse robora corporum animorumque quibus Pyrenaei Alpiumque superata sint iuga. Reliquias illorum virorum vix arma membraque sustinentes pugnare. Capuam Hannibali Cannas fuisse: ibi virtutem bellicam, ibi militarem disciplinam, ibi praeteriti temporis famam, ibi spem futuri exstinctam. Cum haec exprobrando hosti Marcellus suorum militum animos erigeret, Hannibal multo gravioribus probris increpabat: arma signaque eadem se noscere quae ad Trebiam Trasumennumque, postremo ad Cannas viderit habueritque; militem alium profecto se in hiberna Capuam duxisse, alium inde eduxisse. "Legatumne Romanum et legionis unius atque alae magno certamine vix toleratis pugnam, quos binae acies consulares nunquam sustinuerunt? Marcellus tirone milite ac Nolanis subsidiis inultus nos iam iterum lacessit. Ubi ille miles meus est, qui derepto ex equo C. Flaminio consuli caput abstulit? Ubi, qui L. Paulum ad Cannas occidit? Ferrum nunc hebet? An dextrae torpent? An quid prodigii est aliud? Qui pauci plures vincere soliti estis, nunc paucis plures vix restatis. Romam vos expugnaturos, si quis duceret, fortes lingua iactabatis. En, minor res est: hic experiri vim virtutemque volo. Expugnate Nolam, campestrem urbem, non flumine, non mari saeptam. Hinc vos ex tam opulenta urbe praeda spoliisque onustos vel ducam quo voletis vel sequar."

46. Nec bene nec male dicta profuerunt ad confirmandos animos. Cum omni parte pellerentur, Romanisque crescerent animi, non duce solum adhortante sed Nolanis etiam per clamorem favoris indicem accendentibus ardorem pugnae, terga Poeni dederunt atque in castra compulsi sunt. Quae oppugnare cupientes milites Romanos Marcellus Nolam reduxit cum magno gaudio et gratulatione etiam plebis quae ante inclinatior ad Poenos fuerat. Hostium plus quinque milia caesa eo die, vivi capti sescenti et signa militaria undeviginti et duo elephanti; quattuor in acie occisi; Romanorum minus mille interfecti. Posterum diem indutiis tacitis sepeliendo utrimque caesos in acie consumpserunt. Spolia hostium Marcellus Volcano votum cremavit. Tertio post die ob iram, credo, aliquam aut spem liberalioris militiae ducenti septuaginta duo equites, mixti Numidae [et] Hispani, ad Marcellum transfugerunt. Eorum forti fidelique opera in eo bello usi sunt saepe Romani. Ager Hispanis in Hispania et Numidis in Africa post bellum virtutis causa datus est. Hannibal ab Nola remisso in Bruttios Hannone cum quibus venerat copiis ipse Apuliae hiberna petit circaque Arpos consedit. Q. Fabius ut profectum in Apuliam Hannibalem audivit, frumento ab Nola Neapolique in ea castra convecto quae super Suessulam erant, munimentisque firmatis et praesidio quod per hiberna ad tenendum locum satis esset relicto ipse Capuam propius movit castra agrumque Campanum ferro ignique est depopulatus, donec coacti sunt Campani, nihil admodum viribus suis fidentes, egredi portis et castra ante urbem in aperto communire. Sex milia armatorum habebant, peditem imbellem, equitatu plus poterant; itaque equestribus proeliis lacessebant hostem. Inter multos nobiles equites Campanos Cerrinus Vibellius erat, cognomine Taurea. Civis indidem erat, longe omnium Campanorum fortissimus eques adeo ut, cum apud Romanos militaret, unus eum Romanus Claudius Asellus gloria equestri aequaret. Tunc Taurea cum diu perlustrans oculis obequitasset hostium turmis, tandem silentio facto ubi esset Claudius Asellus quaesivit et, quoniam verbis secum de virtute ambigere solitus esset, cur non ferro decerneret daretque opima spolia victus aut victor caperet.

47. Haec ubi Asello sunt nuntiata in castra, id modo moratus ut consulem percontaretur liceretne extra ordinem in provocantem hostem pugnare, permissu eius arma extemplo cepit, provectusque ante stationes equo Tauream nomine compellavit congredique ubi vellet iussit. Hinc Romani ad spectaculum pugnae eius frequentes exierant, et Campani non vallum modo castrorum sed moenia etiam urbis prospectantes repleverunt. Cum iam ante ferocibus dictis rem nobilitassent, infestis hastis concitarunt equos; dein libero spatio inter se ludificantes sine volnere pugnam extrahere. Tum Campanus Romano "equorum" inquit "hoc non equitum erit certamen, nisi e campo in cavam hanc viam demittimus equos. Ibi nullo ad evagandum spatio comminus conserentur manus". Dicto prope citius equum in viam Claudius egit. Taurea, verbis ferocior quam re, "minime, sis," inquit "cantherium in fossam"; quae vox in rusticum inde proverbium prodita est. Claudius cum ea via longe perequitasset [quia] nullo obvio hoste in campum rursus evectus, increpans ignaviam hostis, cum magno gaudio et gratulatione victor in castra redit. Huic pugnae equestri rem - quam vera sit communis existimatio est - mirabilem certe adiciunt quidam annales: cum refugientem ad urbem Tauream Claudius sequeretur, patenti hostium portae invectum per alteram, stupentibus miraculo hostibus, intactum evasisse.

48. Quieta inde stativa fuere ac retro etiam consul movit castra ut sementem Campani facerent, nec ante violavit agrum Campanum quam iam altae in segetibus herbae pabulum praebere poterant. Id convexit in Claudiana castra super Suessulam ibique hiberna aedificavit. M. Claudio proconsuli imperavit, ut retento Nolae necessario ad tuendam urbem praesidio ceteros milites dimitteret Romam ne oneri sociis et sumptui rei publicae essent. Et Ti. Gracchus a Cumis Luceriam in Apuliam legiones cum duxisset, M. Valerium inde praetorem Brundisium cum eo quem Luceriae habuerat exercitu misit tuerique oram agri Sallentini et providere quod ad Philippum bellumque Macedonicum attineret iussit. Exitu aestatis eius qua haec gesta perscripsimus litterae a P. et Cn. Scipionibus venerunt quantas quamque prosperas in Hispania res gessissent; sed pecuniam in stipendium vestimentaque et frumentum exercitui et sociis navalibus omnia deesse. Quod ad stipendium attineat, si aerarium inops sit, se aliquam rationem inituros quomodo ab Hispanis sumatur; cetera utique ab Roma mittenda esse, nec aliter aut exercitum aut provinciam teneri posse. Litteris recitatis nemo omnium erat quin et vera scribi et postulari aequa fateretur; sed occurrebat animis quantos exercitus terrestres navalesque tuerentur quantaque nova classis mox paranda esset si bellum Macedonicum moveretur: Siciliam ac Sardiniam, quae ante bellum vectigales fuissent, vix praesides provinciarum exercitus alere; tributo sumptus suppeditari; [eum] ipsum tributum conferentium numerum tantis exercituum stragibus et ad Trasumennum lacum et ad Cannas imminutum; qui superessent pauci, si multiplici gravarentur stipendio, alia perituros peste. Itaque nisi fide staretur, rem publicam opibus non staturam. Prodeundum in contionem Fulvio praetori esse, indicandas populo publicas necessitates cohortandosque qui redempturis auxissent patrimonia, ut rei publicae, ex qua crevissent, tempus commodarent, conducerentque ea lege praebenda quae ad exercitum Hispaniensem opus essent, ut, cum pecunia in aerario esset, iis primis solveretur. Haec praetor in contione; [diemque] edixit quo vestimenta frumentum Hispaniensi exercitui praebenda quaeque alia opus essent navalibus sociis esset locaturus.

49. Ubi ea dies venit, ad conducendum tres societates aderant hominum undeviginti, quorum duo postulata fuere, unum ut militia vacarent dum in eo publico essent, alterum ut quae in naves imposuissent ab hostium tempestatisque vi publico periculo essent. Utroque impetrato conduxerunt privataque pecunia res publica administrata est. Ii mores eaque caritas patriae per omnes ordines velut tenore uno pertinebat. Quemadmodum conducta omnia magno animo sunt, sic summa fide praebita, nec quicquam [parcius milites quam] si ex opulento aerario, ut quondam, alerentur. Cum hi commeatus venerunt, Iliturgi oppidum ab Hasdrubale ac Magone et Hannibale Bomilcaris filio ob defectionem ad Romanos oppugnabatur. Inter haec trina castra hostium Scipiones cum in urbem sociorum magno certamine ac strage obsistentium pervenissent, frumentum, cuius inopia erat, advexerunt, cohortatique oppidanos, ut eodem animo moenia tutarentur quo pro se pugnantem Romanum exercitum vidissent, ad castra maxima oppugnanda, quibus Hasdrubal praeerat, ducunt. Eodem et duo duces et duo exercitus Carthaginiensium, ibi rem summam agi cernentes, convenerunt. Itaque eruptione e castris pugnatum est. Sexaginta hostium milia eo die in pugna fuerunt, sedecim circa [ab] Romanis; tamen adeo haud dubia victoria fuit, ut plures numero quam ipsi erant Romani hostium occiderint, ceperint amplius tria milia hominum, paulo minus mille equorum, undesexaginta militaria signa, septem elephantos, quinque in proelio occisis, trinisque eo die castris potiti sint. Iliturgi obsidione liberato ad Intibili oppugnandum Punici exercitus traducti suppletis copiis ex provincia, ut quae maxime omnium belli avida, modo praeda aut merces esset, et tum iuventute abundante. Iterum signis conlatis eadem fortuna utriusque partis pugnatum. Supra tredecim milia hostium caesa, supra duo milia capta cum signis duobus et quadraginta et novem elephantis. Tum vero omnes prope Hispaniae populi ad Romanos defecerunt, multoque maiores ea aestate in Hispania quam in Italia res gestae.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License