Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXIV

Caput I

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

LIBER XXIV

Caput I

1. Ut ex Campania in Bruttios reditum est, Hanno adiutoribus et ducibus Bruttiis Graecas urbes temptavit, eo facilius in societate manentes Romana quod Bruttios, quos et oderant et metuebant, Carthaginiensium partis factos cernebant. Regium primum temptatum est diesque aliquot ibi nequiquam absumpti. interim Locrenses frumentum lignaque et cetera necessaria usibus ex agris in urbem rapere, etiam ne quid relictum praedae hostibus esset, et in dies maior omnibus portis multitudo effundi; postremo sescenti modo relicti in urbe erant qui reficere muros portas telaque in propugnacula congerere cogebantur. in permixtam omnium aetatium ordinumque multitudinem et vagantem in agris magna ex parte inermem Hamilcar Poenos equites emisit, qui violare quemquam vetiti, tantum ut ab urbe excluderent fuga dissipatos, turmas obiecere. dux ipse loco superiore capto unde agros urbemque posset conspicere, Bruttiorum cohortem adire muros atque evocare principes Locrensium ad conloquium iussit et pollicentes amicitiam Hannibalis adhortari ad urbem tradendam. Bruttiis in conloquio nullius rei primo fides est; deinde ut Poenus apparuit in collibus et refugientes pauci aliam omnem multitudinem in potestate hostium esse adferebant, tum metu victi consulturos se populum responderunt; advocataque extemplo contione, cum et levissimus quisque novas res novamque societatem mallent et, quorum propinqui extra urbem interclusi ab hostibus erant, velut obsidibus datis pigneratos haberent animos, pauci magis taciti probarent constantem fidem quam propalam tueri auderent, haud dubio in speciem consensu fit ad Poenos deditio. L. Atilio, praefecto praesidii, quique cum eo milites Romani erant clam in portum deductis atque impositis in naves ut Regium deveherentur Hamilcarem Poenosque ea condicione ut foedus extemplo aequis legibus fieret in urbem acceperunt; cuius rei prope non servata fides deditis est, cum Poenus dolo dimissum Romanum incusaret, Locrenses profugisse ipsum causarentur. insecuti etiam equites sunt, si quo casu in freto aestus morari aut deferre naves in terram posset. et eos quidem quos sequebantur non sunt adepti: alias a Messana traicientes freto Regium naves conspexerunt. milites erant Romani a Claudio praetore missi ad obtinendam urbem praesidio. itaque Regio extemplo abscessum est. Locrensibus iussu Hannibalis data pax ut liberi suis legibus viverent, urbs pateret Poenis, portus in potestate Locrensium esset, societas eo iure staret ut Poenus Locrensem Locrensisque Poenum pace ac bello iuvaret.

2. Sic a freto Poeni reducti frementibus Bruttiis quod Regium ac Locros, quas urbes direpturos se destinaverant, intactas reliquissent. itaque per se ipsi conscriptis armatisque iuventutis suae quindecim milibus ad Crotonem oppugnandum pergunt ire, Graecam et ipsam urbem et maritimam, plurimum accessurum opibus, si in ora maris urbem portu ac moenibus validam tenuissent, credentes. ea cura angebat quod neque non accersere ad auxilium Poenos satis audebant, ne quid non pro sociis egisse viderentur et, si Poenus rursus magis arbiter pacis quam adiutor belli fuisset, ne in libertatem Crotonis, sicut ante Locrorum, frustra pugnaretur. itaque optimum visum est ad Hannibalem mitti legatos caverique ab eo ut receptus Croto Bruttiorum esset. Hannibal cum praesentium eam consultationem esse respondisset et ad Hannonem eos reiecisset, ab Hannone nihil certi ablatum; nec enim diripi volebat nobilem atque opulentam urbem et sperabat, cum Bruttius oppugnaret, Poenos nec probare nec iuvare eam oppugnationem appareret, eo maturius ad se defecturos. Crotone nec consilium unum inter populares nec voluntas erat. unus velut morbus invaserat omnes Italiae civitates ut plebes ab optimatibus dissentirent, senatus Romanis faveret, plebs ad Poenos rem traheret. eam dissensionem in urbe perfuga nuntiat Bruttiis: Aristomachum esse principem plebis tradendaeque auctorem urbis, et in vasta urbe lateque moenibus disiectis raras stationes custodiasque senatorum esse; quacumque custodiant plebis homines, ea patere aditum. auctore ac duce perfuga Bruttii corona cinxerunt urbem acceptique ab plebe primo impetu omnem praeter arcem cepere. arcem optimates tenebant praeparato iam ante ad talem casum perfugio. eodem Aristomachus perfugit, tamquam Poenis, non Bruttiis auctor urbis tradendae fuisset.

3. Urbs Croto murum in circuitu patentem duodecim milia passuum habuit ante Pyrrhi in Italiam adventum; post vastitatem eo bello factam vix pars dimidia habitabatur; flumen, quod medio oppido fluxerat, extra frequentia tectis loca praeterfluebat, <erat> et arx procul eis quae habitabantur. sex milia aberat inde [urbe nobili] templum, ipsa urbe [erat] nobilius, Laciniae Iunonis, sanctum omnibus circa populis; lucus ibi frequenti silva et proceris abietis arboribus saeptus laeta in medio pascua habuit, ubi omnis generis sacrum deae pecus pascebatur sine ullo pastore, separatimque greges sui cuiusque generis nocte remeabant ad stabula, nunquam insidiis ferarum, non fraude violati hominum. magni igitur fructus ex eo pecore capti columnaque inde aurea solida facta et sacrata est; inclitumque templum divitiis etiam, non tantum sanctitate fuit. ac miracula aliqua adfinguntur ut plerumque tam insignibus locis: fama est aram esse in vestibulo templi cuius cinerem nullo unquam moveri vento. sed arx Crotonis, una parte imminens mari, altera vergente in agrum, situ tantum naturali quondam munita, postea et muro cincta est qua per aversas rupes ab Dionysio Siciliae tyranno per dolum fuerat capta. ea tum arce satis ut videbatur tuta Crotoniatum optimates tenebant se circumsedente cum Bruttiis eos etiam plebe sua. postremo Bruttii, cum suis viribus inexpugnabilem viderent arcem, coacti necessitate Hannonis auxilium implorant. is condicionibus ad deditionem compellere Crotoniates conatus ut coloniam Bruttiorum eo deduci antiquamque frequentiam recipere vastam ac desertam bellis urbem paterentur, omnium neminem praeter Aristomachum movit. morituros se adfirmabant citius quam immixti Bruttiis in alienos ritus mores legesque ac mox linguam etiam verterentur. Aristomachus unus, quando nec suadendo ad deditionem satis valebat nec, sicut urbem prodiderat, locum prodendae arcis inveniebat, transfugit ad Hannonem. Locrenses brevi post legati, cum permissu Hannonis arcem intrassent, persuadent ut traduci se in Locros paterentur nec ultima experiri vellent; iam hoc ut sibi liceret impetraverant et ab Hannibale missis ad is ipsum legatis. ita Crotone excessum est deductique Crotoniatae ad mare naves conscendunt; Locros omnis multitudo abeunt. in Apulia ne hiemps quidem quieta inter Romanos atque Hannibalem erat. Luceriae Sempronius consul, Hannibal haud procul Arpis hibernabat. inter eos levia proelia ex occasione aut opportunitate huius aut illius partis oriebantur meliorque eis Romanus et in dies cautior tutiorque ab insidiis fiebat.

4. In Sicilia Romanis omnia mutaverat mors Hieronis regnumque ad Hieronymum nepotem eius translatum, puerum vixdum libertatem, nedum dominationem modice laturum. eam aetatem, id ingenium tutores atque amici ad praecipitandum in omnia vitia acceperunt. quae ita futura cernens Hiero ultima senecta voluisse dicitur liberas Syracusas relinquere, ne sub dominatu puerili per ludibrium bonis artibus partum firmatumque interiret regnum. huic consilio eius summa ope obstitere filiae, nomen regium penes puerum futurum ratae, regimen rerum omnium penes se virosque suos Adranodorum et Zoippum, qui tutorum primi relinquebantur. non facile erat nonagesimum iam agenti annum, circumsesso dies noctesque muliebribus blanditiis, liberare animum et convertere ad publicam <a> privata curam. itaque tutores modo quindecim puero relinquit, quos precatus est moriens ut fidem erga populum Romanum quinquaginta annos ab se cultam inviolatam servarent iuvenemque suis potissimum vestigiis insistere vellent et disciplinae, in qua eductus esset. haec mandata. cum exspirasset, tutores testamento prolato pueroque in contionem producto - erat autem quindecim tum ferme annorum - paucis, qui per contionem ad excitandos clamores dispositi erant, adprobantibus testamentum, ceteris velut patre amisso in orba civitate omnia timentibus. funus fit regium magis amore civium et caritate quam cura suorum celebre. brevi deinde ceteros tutores summovet Adranodorus, iuvenem iam esse dictitans Hieronymum ac regni potentem; deponendoque tutelam ipse, quae cum pluribus communis erat, in se unum omnium vires convertit.

5. Vix quidem vel bono moderatoque regi facilis erat favor apud Syracusanos, succedenti tantae caritati Hieronis; verum enimvero Hieronymus, velut suis vitiis desiderabilem efficere vellet avum, primo statim conspectu omnia quam disparia essent ostendit. nam qui per tot annos Hieronem filiumque eius Gelonem nec vestis habitu nec alio ullo insigni differentes a ceteris civibus vidissent, ei conspexere purpuram ac diadema ac satellites armatos, quadrigisque etiam alborum equorum interdum ex regia procedentem more Dionysi tyranni. hunc tam superbum adparatum habitumque convenientes sequebantur contemptus omnium hominum, superbae aures, contumeliosa dicta, rari aditus non alienis modo sed tutoribus etiam, libidines novae, inhumana crudelitas. itaque tantus omnes terror invaserat ut quidam ex tutoribus aut morte voluntaria aut fuga praeverterent metum suppliciorum. tres ex iis quibus solis aditus in domum familiarior erat, Adranodorus et Zoippus, generi Hieronis, et Thraso quidam, de aliis quidem rebus haud magno opere audiebantur; tendendo autem duo ad Carthaginienses, Thraso ad societatem Romanam, certamine ac studiis interdum in se convertebant animum adulescentis, cum coniuratio in tyranni caput facta indicatur per Callonem quendam, aequalem Hieronymi et iam inde a puero in omnia familiaria iura adsuetum. index unum ex coniuratis Theodotum, a quo ipse appellatus erat, nominare potuit. qui comprensus extemplo traditusque Adranodoro torquendus, de se ipse haud cunctanter fassus conscios celabat; postremo cum omnibus intolerandis patientiae humanae cruciatibus laceraretur, victum malis se simulans avertit ab consciis in insontes indicium, Thrasonem esse auctorem consilii mentitus, nec nisi tam potenti duce confisos rem tantam ausuros <fuisse; addit socios> ab latere tyranni quorum capita vilissima fingenti inter dolores gemitusque occurrere. maxime animo tyranni credibile indicium Thraso nominatus fecit; itaque extemplo traditur ad supplicium adiectique poenae ceteri iuxta insontes. consciorum nemo, cum diu socius consilii torqueretur, aut latuit aut fugit; tantum illis in virtute ac fide Theodoti fiduciae fuit tantumque ipsi Theodoto virium ad arcana occultanda.

6. Ita, quod unum vinculum cum Romanis societatis erat, Thrasone sublato e medio extemplo haud dubie ad defectionem res spectabat, legatique ad Hannibalem missi ac remissi ab eo cum Hannibale, nobili adulescente, Hippocrates et Epicydes, nati Carthagine sed oriundi ab Syracusis exsule avo, Poeni ipsi materno genere. per hos iuncta societas Hannibali ac Syracusano tyranno nec invito Hannibale apud tyrannum manserunt. Ap. Claudius praetor, cuius Sicilia provincia erat, ubi ea accepit, extemplo legatos ad Hieronymum misit. qui cum sese ad renovandam societatem quae cum avo fuisset venisse dicerent, per ludibrium auditi dimissique sunt ab quaerente per iocum Hieronymo quae fortuna eis pugnae ad Cannas fuisset; vix credibilia enim legatos Hannibalis narrare; velle quid veri sit scire, ut ex eo utram spem sequatur consilium capiat. Romani, cum serio legationes audire coepisset redituros se ad eum dicentes esse, monito magis eo quam rogato ne fidem temere mutaret proficiscuntur. Hieronymus legatos Carthaginem misit ad foedus ex societate cum Hannibale pacta faciendum. convenit ut, cum Romanos Sicilia expulissent - id autem brevi fore, si naves atque exercitum misissent --, Himera amnis, qui ferme <mediam> dividit, finis regni Syracusani ac Punici imperii esset. aliam deinde, inflatus adsentationibus eorum qui eum non Hieronis tantum sed Pyrrhi etiam regis, materni avi, iubebant meminisse, legationem misit, qua aequum censebat Sicilia sibi omni cedi, Italiae imperium proprium quaeri Carthaginiensi populo. hanc levitatem ac iactationem animi neque mirabantur in iuvene furioso neque arguebant, dummodo averterent eum ab Romanis.

7a. Sed omnia in eo praecipitia ad exitium fuerunt. nam cum praemissis Hippocrate atque Epicyde cum binis milibus armatorum ad temptandas urbes quae praesidiis tenebantur Romanis, et ipse in Leontinos cum cetero omni exercitu - erant autem ad quindecim milia peditum equitumque - profectus esset, liberas aedes coniurati - et omnes forte militabant - imminentes viae angustae qua descendere ad forum rex solebat sumpserunt. ibi cum instructi armatique ceteri transitum exspectantes starent, uni ex eis - Dinomeni fuit nomen --, quia custos corporis erat, partes datae sunt ut, cum adpropinquaret ianuae rex, per causam aliquam in angustiis sustineret ab tergo agmen. ita ut convenerat factum est. tamquam laxaret elatum pedem ab stricto nodo, moratus turbam Dinomenes tantum intervalli fecit ut, cum in praetereuntem sine armatis regem impetus fieret, confoderetur aliquot prius volneribus quam succurri posset. clamore et tumultu audito in Dinomenem iam haud dubie obstantem tela coniciuntur, inter quae tamen duobus acceptis volneribus evasit. fuga satellitum, ut iacentem videre regem, facta est; interfectores pars in forum ad multitudinem laetam libertate, pars Syracusas pergunt ad praeoccupanda Adranodori regiorumque aliorum consilia.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License