Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXIV

Caput III

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput III

17. Dum haec ad Beneventum geruntur, Hannibal depopulatus agrum Neapolitanum ad Nolam castra movet. quem ubi adventare consul sensit, Pomponio propraetore cum eo exercitu qui super Suessulam in castris erat accito ire obviam hosti parat nec moram dimicandi facere. C. Claudium Neronem cum robore equitum silentio noctis per aversam maxime ab hoste portam emittit circumvectumque occulte subsequi sensim agmen hostium iubet et, cum coortum proelium videret, ab tergo se obicere. id errore viarum an exiguitate temporis Nero exsequi non potuerit incertum est. absente eo cum proelium commissum esset, superior quidem haud dubie Romanus erat; sed quia equites non adfuere in tempore, ratio compositae rei turbata est. non ausus insequi cedentes Marcellus vincentibus suis signum receptui dedit. plus tamen duo milia hostium eo die caesa traduntur, Romani minus quadringenti. solis fere occasu Nero diem noctemque nequiquam fatigatis equis hominibusque, ne viso quidem hoste rediens, adeo graviter est ab consule increpitus ut per eum stetisse diceretur quo minus accepta ad Cannas redderetur hosti clades. postero die Romanus in aciem descendit, Poenus tacita etiam confessione victus castris se tenuit. tertio die silentio noctis omissa spe Nolae potiundae, rei nunquam prospere temptatae, Tarentum ad certiorem spem proditionis proficiscitur.

18. Nec minore animo res Romana domi quam militiae gerebatur. censores, vacui ab operum locandorum cura propter inopiam aerarii, ad mores hominum regendos animum adverterunt castigandaque vitia quae, velut diutinis morbis aegra corpora ex sese gignunt, eo enata bello erant. primum eos citaverunt qui post Cannensem <cladem a re publica defecisse> dicebantur. princeps eorum M. Caecilius Metellus quaestor tum forte erat. iusso deinde eo ceterisque eiusdem noxae reis causam dicere cum purgari nequissent, pronuntiarunt verba orationemque eos adversus rem publicam habuisse, quo coniuratio deserendae Italiae causa fieret. secundum eos citati nimis callidi exsolvendi iuris iurandi interpretes, qui captivorum ex itinere regressi clam in castra Hannibalis solutum quod iuraverant redituros rebantur. his superioribusque illis equi adempti qui publicum equum habebant, tribuque moti aerarii omnes facti. neque senatu modo aut equestri ordine regendo cura se censorum tenuit. nomina omnium ex iuniorum tabulis excerpserunt qui quadriennio non militassent, quibus neque vacatio iusta militiae neque morbus causa fuisset. et ea supra duo milia nominum in aerarios relata tribuque omnes moti; additumque tam truci censoriae notae triste senatus consultum, ut ei omnes quos censores notassent pedibus mererent mitterenturque in Siciliam ad Cannensis exercitus reliquias, cui militum generi non prius quam pulsus Italia hostis esset finitum stipendiorum tempus erat. cum censores ob inopiam aerarii se iam locationibus abstinerent aedium sacrarum tuendarum curuliumque equorum praebendorum ac similium his rerum, convenere ad eos frequentes qui hastae huius generis adsueverant hortarique censores ut omnia perinde agerent locarent ac si pecunia in aerario esset: neminem nisi bello confecto pecuniam ab aerario petiturum esse. convenere deinde domini eorum quos Ti. Sempronius ad Beneventum manu emiserat arcessitosque se ab triumviris mensariis esse dixerunt ut pretia servorum acciperent; ceterum non antequam bello confecto accepturos esse. cum haec inclinatio animorum plebis ad sustinendam inopiam aerarii fieret, pecuniae quoque pupillares primo, deinde viduarum coeptae conferri, nusquam eas tutius sanctiusque deponere credentibus qui deferebant quam in publica fide; inde si quid emptum paratumque pupillis ac viduis foret, a quaestore perscribebatur. manavit ea privatorum benignitas ex urbe etiam in castra, ut non eques, non centurio stipendium acciperet, mercennariumque increpantes vocarent qui accepisset.

19. Q. Fabius consul ad Casilinum castra habebat, quod duum milium Campanorum et septingentorum militum Hannibalis tenebatur praesidio. praeerat Statius Metius, missus ab Cn. Magio Atellano, qui eo anno medix tuticus erat servitiaque et plebem promiscue armarat ut castra Romana invaderet intento consule ad Casilinum oppugnandum. nihil eorum Fabium fefellit. itaque Nolam ad collegam mittit: altero exercitu dum Casilinum oppugnatur opus esse qui Campanis opponatur; vel ipse relicto Nolae praesidio modico veniret vel, si eum Nola teneret necdum securae res ab Hannibale essent, se Ti. Gracchum proconsulem a Benevento acciturum. hoc nuntio Marcellus duobus militum milibus Nolae in praesidio relictis cum cetero exercitu Casilinum venit, adventuque eius Campani iam moventes sese quieverunt. ita ab duobus consulibus Casilinum oppugnari coepit. ubi cum multa succedentes temere moenibus Romani milites acciperent volnera neque satis inceptum succederet, Fabius omittendam rem parvam ac iuxta magnis difficilem abscedendumque inde censebat, cum res maiores instarent; Marcellus multa magnis ducibus sicut non adgredienda, ita semel adgressis non dimittenda esse dicendo, quia magna famae momenta in utramque partem fierent, tenuit ne inrito incepto abiretur. vineae inde omniaque alia operum machinationumque genera cum admoverentur Campanique Fabium orarent ut abire Capuam tuto liceret, paucis egressis Marcellus portam qua egrediebantur occupavit caedesque promiscue omnium circa portam primo, deinde inruptione facta etiam in urbe fieri coepta est. quinquaginta fere primo egressi Campanorum, cum ad Fabium confugissent, praesidio eius Capuam pervenerunt: Casilinum inter conloquia cunctationemque petentium fidem per occasionem captum est, captivique Campanorum quique Hannibalis militum erant Romam missi atque ibi in carcere inclusi sunt: oppidanorum turba per finitimos populos in custodiam divisa.

20. Quibus diebus a Casilino re bene gesta recessum est, eis Gracchus in Lucanis aliquot cohortes in ea regione conscriptas cum praefecto socium in agros hostium praedatum misit. eos effuse palatos Hanno adortus haud multo minorem quam ad Beneventum acceperat reddidit hosti cladem atque in Bruttios raptim ne Gracchus adsequeretur concessit. consules Marcellus retro unde venerat Nolam rediit, Fabius in Samnites ad populandos agros recipiendasque armis quae defecerant urbes processit. Caudinus Samnis gravius devastatus: perusti late agri, praedae pecudum hominumque actae; oppida vi capta Compulteria, Telesia, Compsa inde, Fugifulae et Orbitanium ex Lucanis, Blanda et Apulorum Aecae oppugnatae. milia hostium in his urbibus viginti quinque capta aut occisa et recepti perfugae trecenti septuaginta; quos cum Romam misisset consul, virgis in comitio caesi omnes ac de saxo deiecti. haec a Q. Fabio intra paucos dies gesta; Marcellum ab gerundis rebus valetudo adversa Nolae tenuit. et a praetore Q. Fabio, cui circa Luceriam provincia erat, Acuca oppidum per eos dies vi captum stativaque ad Ardoneas communita. dum haec in aliis locis ab Romanis geruntur, iam Tarentum pervenerat Hannibal cum maxima omnium quacunque ierat clade; in Tarentino demum agro pacatum incedere agmen coepit. nihil ibi violatum neque usquam via excessum est, apparebatque non id modestia militum aut ducis nisi ad conciliandos animos Tarentinorum fieri. ceterum cum prope moenibus accessisset, nullo ad conspectum primum agminis, ut rebatur, motu facto castra ab urbe ferme passus mille locat. Tarenti triduo ante quam Hannibal ad moenia accederet a M. Valerio propraetore, qui classi ad Brundisium praeerat, missus M. Livius impigre conscripta iuventute dispositisque ad omnes portas circaque muros qua res postulabat stationibus, die ac nocte iuxta intentus neque hostibus neque dubiis sociis loci quicquam praebuit ad temptandum[que]. diebus aliquot frustra ibi absumptis Hannibal, cum eorum nemo qui ad lacum Averni adissent aut ipsi venirent aut nuntium litterasve mitterent, vana promissa se temere secutum cernens castra inde movit, tum quoque intacto agro Tarentino quamquam simulata lenitas nihildum profuerat, tamen spe labefactandae fidei haud absistens. Salapiam ut venit, frumentum ex agris Metapontino atque Heracleensi - iam enim aestas exacta erat et hibernis placebat locus - comportat. praedatum inde Numidae Maurique per Sallentinum agrum proximosque Apuliae saltus dimissi; unde ceterae praedae haud multum, equorum greges maxime abacti, e quibus ad quattuor milia domanda equitibus divisa.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License