Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXIV

Caput V

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput V

35b. Per idem fere tempus et Himilco, qui ad Pachyni promunturium classem diu tenuerat, ad Heracleam, quam vocant Minoam, quinque et viginti milia peditum, tria equitum, duodecim elephantos exposuit, nequaquam cum quantis copiis ante tenuerat ad Pachynum classem; sed, postquam ab Hippocrate occupatae Syracusae erant, profectus Carthaginem adiutusque ibi et ab legatis Hippocratis et litteris Hannibalis, qui venisse tempus aiebat Siciliae per summum decus repetendae, et ipse haud vanus praesens monitor facile perpulerat ut quantae maxime possent peditum equitumque copiae in Siciliam traicerentur. adveniens Heracleam, intra paucos inde dies Agrigentum recepit; aliarumque civitatium quae partis Carthaginiensium erant adeo accensae sunt spes ad pellendos Sicilia Romanos ut postremo etiam qui obsidebantur Syracusis animos sustulerint; et, parte copiarum satis defendi urbem posse rati, ita inter se munera belli partiti sunt ut Epicydes praeesset custodiae urbis, Hippocrates Himilconi coniunctus bellum adversus consulem Romanum gereret. cum decem milibus peditum, quingentis equitibus nocte per intermissa custodiis loca profectus castra circa Acrillas urbem ponebat. munientibus supervenit Marcellus ab Agrigento iam occupato, cum frustra eo praevenire hostem festinans tetendisset, rediens, nihil minus ratus quam illo tempore ac loco Syracusanum sibi exercitum obvium fore; sed tamen metu Himilconis Poenorumque, ut quibus nequaquam eis copiis quas habebat par esset, quam poterat maxime intentus atque agmine ad omnes casus composito ibat.

36. forte ea cura [q.] adversus Poenos praeparata adversus Siculos usui fuit. castris ponendis incompositos ac dispersos nanctus eos et plerosque inermes quod peditum fuit circumvenit; eques levi certamine inito cum Hippocrate Acras perfugit. ea pugna deficientes ab Romanis cum cohibuisset Siculos, Marcellus Syracusas redit; et post paucos dies Himilco adiuncto Hippocrate ad flumen Anapum octo ferme inde milia castra posuit. sub idem fere tempus et naves longae quinque et quinquaginta Carthaginiensium cum Bomilcare in magnum portum Syracusas ex alto decurrere, et Romana item classis, triginta quinqueremes, legionem primam Panormi exposuere; versumque ab Italia bellum - adeo uterque populus in Siciliam intentus - fuisse videri poterat. legionem Romanam quae exposita Panormi erat venientem Syracusas praedae haud dubie sibi futuram Himilco ratus via decipitur. mediterraneo namque Poenus itinere duxit; legio maritimis locis classe prosequente ad Ap. Claudium Pachynum cum parte copiarum obviam progressum pervenit. nec diutius Poeni ad Syracusas morati sunt: et Bomilcar, simul parum fidens navibus suis duplici facile numero classem Romanis simul inutili mora cernens nihil aliud ab suis quam inopiam adgravari sociorum, velis in altum datis in Africam transmisit, et Himilco, secutus nequiquam Marcellum Syracusas, si qua priusquam maioribus copiis iungeretur occasio pugnandi esset, postquam ea nulla contigerat tutumque ad Syracusas et munimento et viribus hostem cernebat, ne frustra adsidendo spectandoque obsidionem sociorum tempus tereret, castra inde movit, ut quocumque vocasset defectionis ab Romano spes admoveret exercitum ac praesens suas res foventibus adderet animos. Murgantiam primum prodito ab ipsis praesidio Romano recipit, ubi frumenti magna vis commeatusque omnis generis convecti erant Romanis.

37. ad hanc defectionem erecti sunt et aliarum civitatium animi praesidiaque Romana aut pellebantur arcibus aut prodita per fraudem opprimebantur. Henna, excelso loco ac praerupto undique sita, cum loco inexpugnabilis erat, tum praesidium in arce validum praefectumque praesidii haud sane opportunum insidiantibus habebat. L. Pinarius erat, vir acer et qui plus in eo ne posset decipi quam in fide Siculorum reponeret; et tum intenderant eum ad cavendi omnia curam tot auditae proditiones defectionesque urbium et clades praesidiorum. itaque nocte dieque iuxta parata instructaque omnia custodiis ac vigiliis erant nec ab armis aut loco suo miles abscedebat. quod ubi Hennensium principes, iam pacti cum Himilcone de proditione praesidii, animadverterunt, nulli occasioni fraudis Romanum patere, palam erat agendum: urbem arcemque suae potestatis aiunt debere esse, si liberi in societatem, non servi in custodiam traditi essent Romanis. itaque claves portarum reddi sibi aequum censent: bonis sociis fidem suam maximum vinculum esse et ita sibi populum Romanum senatumque gratias habiturum, si volentes ac non coacti mansissent in amicitia. ad ea Romanus se in praesidio impositum esse dicere ab imperatore suo clavesque portarum et custodiam arcis ab eo accepisse, quae nec suo nec Hennensium arbitrio haberet sed eius qui commisisset. praesidio decedere apud Romanos capital esse et nece liberorum etiam suorum eam <noxiam> parentes sanxisse. consulem Marcellum haud procul esse; ad eum mitterent legatos cuius iuris atque arbitrii esset. se vero negare illi missuros testarique, si verbis nihil agerent, vindictam aliquam libertatis suae quaesituros. tum Pinarius: at illi si ad consulem gravarentur mittere, sibi saltem darent populi concilium, ut sciretur utrum paucorum ea denuntiatio an universae civitatis esset. consensa in posterum diem contio.

38. postquam ab eo conloquio in arcem sese recepit, convocatis militibus 'credo ego vos audisse, milites' inquit, 'quemadmodum praesidia Romana ab Siculis circumventa et oppressa sint per hos dies. eam vos fraudem deum primo benignitate, dein vestra ipsi virtute dies noctesque perstando ac pervigilando in armis vitastis. utinam reliquum tempus nec patiendo infanda nec faciendo traduci possit. haec occulta in fraude cautio est qua usi adhuc sumus; cui quoniam parum succedit, aperte ac propalam claves portarum reposcunt; quas simul tradiderimus, Carthaginiensium extemplo Henna erit foediusque hic trucidabimur quam Murgantiae praesidium interfectum est. noctem unam aegre ad consultandum sumpsi, qua vos certiores periculi instantis facerem. orta luce contionem habituri sunt ad criminandum me concitandumque in vos populum. itaque crastino die aut vestro aut Hennensium sanguine Henna inundabitur. nec praeoccupati spem ullam nec occupantes periculi quicquam habebitis; qui prior strinxerit ferrum, eius victoria erit. intenti ergo omnes armatique signum exspectabitis. ego in contione ero et tempus, quoad omnia instructa sint, loquendo altercandoque traham. cum toga signum dedero, tum mihi undique clamore sublato turbam invadite ac sternite omnia ferro; et cavete quisquam supersit cuius aut vis aut fraus timeri possit. vos, Ceres mater ac Proserpina, precor, ceteri superi infernique di, qui hanc urbem, hos sacratos lacus lucosque colitis, ut ita nobis volentes propitii adsitis, si vitandae, non inferendae fraudis causa hoc consilii capimus. pluribus vos, milites, hortarer, si cum armatis dimicatio futura esset; inermes, incautos ad satietatem trucidabitis; et consulis castra in propinquo sunt, ne quid ab Himilcone et Carthaginiensibus timeri possit.'

39. ab hac adhortatione dimissi corpora curant. postero die alii aliis locis ad obsidenda itinera claudendosque oppositi exitus; pars maxima super theatrum circaque, adsueti et ante spectaculo contionum, consistunt. productus ad populum a magistratibus praefectus Romanus cum consulis de ea re ius ac potestatem esse, non suam et pleraque eadem quae pridie dixisset, et primo sensim ac plus reddere claves, dein iam una voce id omnes iuberent cunctantique et differenti ferociter minitarentur nec viderentur ultra vim ultimam dilaturi, tum praefectus toga signum, ut convenerat, dedit militesque intenti dudum ac parati alii superne in aversam contionem clamore sublato decurrunt, alii ad exitus theatri conferti obsistunt. caeduntur Hennenses cavea inclusi coacervanturque non caede solum sed etiam fuga, cum super aliorum <alii> capita ruerent <et> integris saucii, vivi mortuis incidentes cumularentur. inde passim discurritur, et urbis captae modo fugaque et caedes omnia tenet nihilo remissiore militum ira quod turbam inermem caedebant quam si periculum par et ardor certaminis eos inritaret. ita Henna aut malo aut necessario facinore retenta. Marcellus nec factum improbavit et praedam Hennensium militibus concessit, ratus timore fore deterritos proditionibus praesidiorum Siculos. atque ea clades, ut urbis in media Sicilia sitae claraeque vel ob insignem munimento naturali locum vel ob sacrata omnia vestigiis raptae quondam Proserpinae, prope uno die omnem Siciliam pervasit et, quia caede infanda rebantur non hominum tantum sed etiam deorum sedem violatam esse, tum vero qui etiam ante dubii fuerant defecere ad Poenos. Hippocrates inde Murgantiam, Himilco Agrigentum sese recepit, cum acciti a proditoribus nequiquam ad Hennam exercitum admovissent. Marcellus retro in Leontinos redit frumentoque et commeatibus aliis in castra convectis, praesidio modico ibi relicto, ad Syracusas obsidendas venit. inde Ap. Claudio Romam ad consulatum petendum misso T. Quinctium Crispinum in eius locum classi castrisque praeficit veteribus; ipse hibernacula quinque milia passuum <ab> Hexapylo - Leonta vocant locum - communiit aedificavitque. Haec in Sicilia usque ad principium hiemis gesta.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License