Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXIV

Caput VI

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput VI

40. Eadem aestate et cum Philippo rege, quod iam ante suspectum fuerat, motum bellum est. legati ab Orico ad M. Valerium praetorem venerunt, praesidentem classi Brundisio Calabriaeque circa litoribus, nuntiantes Philippum primum Apolloniam temptasse, lembis biremibus centum viginti flumine adverso subvectum; deinde, ut ea res tardior spe fuerit, ad Oricum clam nocte exercitum admovisse eamque urbem, sitam in plano, neque moenibus neque viris atque armis validam, primo impetu oppressam esse. haec nuntiantes orabant ut opem ferret hostemque haud dubium Romanis mari ac terra maritimis urbibus arceret, quae ob nullam aliam causam nisi quod imminerent Italiae, peterentur. M. Valerius duorum milium praesidio relicto praepositoque eis P. Valerio legato cum classe instructa parataque et, quod longae naves militum capere non poterant, in onerarias impositis altero die Oricum pervenit; urbemque eam levi tenente praesidio quod <rex> recedens inde reliquerat haud magno certamine recepit. legati eo ab Apollonia venerunt, nuntiantes in obsidione sese, quod deficere ab Romanis nollent, esse neque sustinere ultra vim Macedonum posse, nisi praesidium mittatur Romanum. facturum se quae vellent pollicitus, duo milia delectorum militum navibus longis mittit ad ostium fluminis cum praefecto socium Q. Naevio Crista, viro impigro et perito militiae. is expositis in terram militibus navibusque Oricum retro unde venerat ad ceteram classem remissis milites procul a flumine per viam minime ab regiis obsessam duxit et nocte, ita ut nemo hostium sentiret, urbem est ingressus. diem insequentem quievere dum praefectus iuventutem Apolloniatium armaque et urbis vires inspiceret. ubi ea visa inspectaque satis animorum fecere simulque ab exploratoribus comperit quanta socordia ac neglegentia apud hostes esset, silentio noctis ab urbe sine ullo tumultu egressus castra hostium adeo neglecta atque aperta intravit, ut satis constaret prius mille hominum vallum intrasse quam quisquam sentiret ac, si caede abstinuissent, pervenire ad tabernaculum regium potuisse. caedes proximorum portae excitavit hostes. inde tantus terror pavorque omnes occupavit ut non modo alius quisquam arma caperet aut castris pellere hostem conaretur, sed etiam ipse rex, sicut somno excitus erat, prope seminudus fugiens, militi quoque nedum regi vix decoro habitu ad flumen navesque perfugerit. eodem et alia turba effusa est. paulo minus tria milia militum in castris aut capta aut occisa; plus tamen hominum aliquanto captum quam caesum est. castris direptis Apolloniatae catapultas ballistas tormentaque alia quae oppugnandae comparata erant ad tuenda moenia, si quando similis fortuna venisset, Apolloniam devexere: cetera omnis praeda castrorum Romanis concessa est. haec cum Oricum essent nuntiata, M. Valerius classem extemplo ad ostium fluminis duxit, ne navibus capessere fugam rex posset. itaque Philippus, neque terrestri neque navali certamini satis fore parem se fidens, subductis navibus atque incensis terra Macedoniam petit, magna ex parte inermi exercitu spoliatoque. Romana classis cum M. Valerio Orici hibernavit.

41. eodem anno in Hispania varie res gestae. nam priusquam Romani amnem Hiberum transirent, ingentes copias Hispanorum Mago et Hasdrubal fuderunt; defecissetque ab Romanis ulterior Hispania, ni P. Cornelius raptim traducto exercitu Hiberum dubiis sociorum animis in tempore advenisset. primo ad Castrum Album - locus est insignis caede magni Hamilcaris - castra Romani habuere. arx erat munita et convexerant ante frumentum; tamen, quia omnia circa hostium plena erant agmenque Romanum impune incursatum ab equitibus hostium fuerat et ad duo milia aut moratorum aut palantium per agros interfecta, cessere inde Romani propius pacata loca et ad montem Victoriae castra communivere. eo Cn. Scipio cum omnibus copiis et Hasdrubal Gisgonis filius, tertius Carthaginiensium dux, cum exercitu iusto advenit contraque castra Romana trans fluvium omnes consedere. P. Scipio cum expeditis clam profectus ad loca circa visenda haud fefellit hostes oppressissentque eum in patentibus campis, ni tumulum in propinquo cepisset. ibi quoque circumsessus adventu fratris obsidione eximitur. Castulo, urbs Hispaniae valida ac nobilis et adeo coniuncta societate Poenis ut uxor inde Hannibali esset, ad Romanos defecit. Carthaginienses Iliturgim oppugnare adorti, quia praesidium ibi Romanum erat; videbanturque inopia maxime eum locum expugnaturi. Cn. Scipio, ut sociis praesidioque ferret opem, cum legione expedita profectus inter bina castra cum magna caede hostium urbem est ingressus et postero die eruptione aeque felici pugnavit. supra duodecim milia hominum caesa duobus proeliis; plus mille hominum captum cum sex et triginta militaribus signis. ita ab Iliturgi recessum est. Bigerra inde urbs - socia et haec Romanorum erat - a Carthaginiensibus oppugnari coepta est. eam obsidionem sine certamine adveniens Cn. Scipio solvit.

42. ad Mundam exinde castra Punica mota et Romani eo confestim secuti sunt. ibi signis conlatis pugnatum per quattuor ferme horas egregieque vincentibus Romanis signum receptui est datum, quod Cn. Scipionis femur tragula confixum erat pavorque circa eum ceperat milites ne mortiferum esset volnus. ceterum haud dubium fuit quin, nisi ea mora intervenisset, castra eo die Punica capi potuerint; nam non milites solum sed elephanti etiam usque ad vallum acti erant, superque ipsas <fossas> novem et triginta elephanti pilis confixi. hoc quoque proelio ad duodecim milia hominum dicuntur caesa, prope tria capta cum signis militaribus septem et quinquaginta. ad Auringem inde urbem Poeni recessere et, ut territis instaret, secutus Romanus. ibi iterum Scipio lecticula in aciem inlatus conflixit nec dubia victoria fuit; minus tamen dimidio hostium quam antea, quia pauciores superfuerant qui pugnarent, occisum. sed gens nata instaurandis reparandisque bellis Magone ad conquisitionem militum a fratre misso brevi replevit exercitum animosque ad temptandum de integro certamen fecit. Galli plerique milites, iique pro parte totiens intra paucos dies victa, iisdem animis quibus priores eodemque eventu pugnavere. plus octo milia hominum caesa, haud multo minus quam mille captum et signa militaria quinquaginta octo. et spolia plurima Gallica fuere, aurei torques armillaeque, magnus numerus; duo etiam insignes reguli Gallorum - Moeniacapto et Vismaro nomina erant - eo proelio ceciderunt. octo elephanti capti, tres occisi. cum tam prosperae res in Hispania essent, verecundia Romanos tandem cepit Saguntum oppidum, quae causa belli esset, octavum iam annum sub hostium potestate esse. itaque id oppidum vi pulso praesidio Punico receperunt cultoribusque antiquis quos ex iis vis reliquerat belli restituerunt; et Turdetanos, qui contraxerant eis cum Carthaginiensibus bellum, in potestatem redactos sub corona vendiderunt urbemque eorum deleverunt.

43. haec in Hispania Q. Fabio M. Claudio consulibus gesta. Romae cum tribuni plebis novi magistratum inissent, extemplo censoribus P. Furio et M. Atilio a <M.> Metello tribuno plebis dies dicta ad populum est - quaestorem eum proximo anno adempto equo tribu moverant atque aerarium fecerant propter coniurationem deserendae Italiae ad Cannas factam - sed novem tribunorum auxilio vetiti causam in magistratu dicere dimissique [fuerant]. ne lustrum perficerent, mors prohibuit P. Furii; M. Atilius magistratu se abdicavit. comitia consularia habita ab Q. Fabio Maximo consule. creati consules ambo absentes, Q. Fabius Maximus, consulis filius, et Ti. Sempronius Gracchus iterum. praetores fiunt duo qui tum aediles curules erant, P. Sempronius Tuditanus et Cn. Fulvius Centumalus, et <cum illis M. Atilius et> M. Aemilius Lepidus. ludos scenicos per quatriduum eo anno primum factos ab curulibus aedilibus memoriae proditur. aedilis Tuditanus hic erit, qui ad Cannas pavore aliis in tanta clade torpentibus per medios hostes duxit. his comitiis perfectis auctore Q. Fabio consule designati consules Romam accersiti magistratum inierunt, senatumque de bello ac provinciis suis praetorumque et de exercitibus quibus quique praeessent consuluerunt;

44. itaque provinciae atque exercitus divisi: bellum cum Hannibale consulibus mandatum et exercituum unus quem ipse Sempronius habuerat, alter quem Fabius consul; eae binae erant legiones. M. Aemilius praetor, cuius peregrina sors erat, iurisdictione M. Atilio collegae, praetori urbano, mandata Luceriam provinciam haberet legionesque duas quibus Q. Fabius, qui tum consul erat, praetor praefuerat. P. Sempronio provincia Ariminum, Cn. Fulvio Suessula cum binis item legionibus evenerunt ut Fulvius urbanas legiones duceret, Tuditanus a M. Pomponio acciperet. prorogata imperia provinciaeque, M. Claudio Sicilia finibus eis quibus regnum Hieronis fuisset, <P.> Lentulo propraetori provincia vetus, T. Otacilio classis - exercitus nulli additi novi --; M. Valerio Graecia Macedoniaque cum legione et classe quam haberet; Q. Mucio cum vetere exercitu - duae autem legiones erant - Sardinia; C. Terentio, <cum> legione una cui iam praeerat, Picenum. scribi praeterea duae urbanae legiones iussae et viginti milia sociorum. his ducibus, his copiis adversus multa simul aut mota aut suspecta bella muniverunt Romanum imperium. consules duabus urbanis legionibus scriptis supplementoque in alias lecto priusquam ab urbe moverent prodigia procurarunt quae nuntiata erant. murus ac porta Caietae et Ariciae etiam Iovis aedes de caelo tacta fuerat. et alia ludibria oculorum auriumque credita pro veris: navium longarum species in flumine Tarracinae quae nullae erant visas et in Iovis Vicilini templo, quod in Compsano agro est, arma concrepuisse et flumen Amiterni cruentum fluxisse. his procuratis ex decreto pontificum profecti consules Sempronius in Lucanos, in Apuliam Fabius. pater filio legatus ad Suessulam in castra venit. cum obviam filius progrederetur lictoresque verecundia maiestatis eius taciti anteirent, praeter undecim fasces equo praevectus senex, ut consul animadvertere proximum lictorem iussit et is ut descenderet ex equo inclamavit, tum demum desiliens 'experiri' inquit 'volui, fili,

45. satin scires consulem te esse'. in ea castra Dasius Altinius Arpinus clam nocte cum tribus servis venit promittens, si sibi praemio foret, se Arpos proditurum esse. eam rem ad consilium <cum> rettulisset Fabius, aliis pro transfuga verberandus necandusque videri ancipitis animi communis hostis, qui post Cannensem cladem, tamquam cum fortuna fidem stare oporteret, ad Hannibalem descisset traxissetque ad defectionem Arpos; tum, quia res Romana contra spem votaque eius velut resurgere ab stirpibus videatur, novam referre proditionem proditis polliceatur, aliunde ipse stet semper, aliunde sentiat, infidus socius, vanus hostis; id ad Faleriorum Pyrrhique proditorem tertium transfugis documentum esset. contra ea consulis pater Fabius temporum oblitos homines in medio ardore belli tamquam in pace libera de quoque arbitria agere aiebat; qui, cum illud potius agendum atque cogitandum sit si quo modo fieri possit ne qui socii a populo Romano desciscant, id non cogitent, documentum autem dicant statui oportere si quis resipiscat et antiquam societatem respiciat. quod si abire ab Romanis liceat, redire ad eos non liceat, cui dubium esse quin brevi deserta ab sociis Romana res foederibus Punicis omnia in Italia iuncta visura sit? se tamen non eum esse qui Altinio fidei quicquam censeat habendum; sed mediam secuturum consilii viam. neque eum pro hoste neque pro socio in praesentia habitum libera custodia haud procul a castris placere in aliqua fida civitate [eum] servari per belli tempus; perpetrato bello tum consultandum utrum prior defectio plus merita sit poenae an hic reditus veniae. Fabio adsensum est Calenisque legatis traditus et ipse et comites; et auri satis magnum pondus quod secum tum attulerat ei servari iussum. Calibus eum interdiu solutum custodes sequebantur, nocte clausum adservabant. Arpis domi primum desiderari quaerique est coeptus; dein fama per totam urbem volgata tumultum, ut principe amisso, fecit, metuque rerum novarum extemplo nuntii missi. quibus nequaquam offensus Poenus, quia et ipsum ut ambiguae fidei virum suspectum iam pridem habebat et causam nactus erat tam ditis hominis bona possidendi vendendique; ceterum, ut irae magis quam avaritiae datum crederent homines, crudelitatem quoque aviditati addidit coniugemque eius ac liberos in castra accitos, quaestione prius habita primum de fuga Altini, dein quantum auri argentique domi relictum esset, satis cognitis omnibus vivos combussit.

46. Fabius ab Suessula profectus Arpos primum institit oppugnare. ubi cum a quingentis fere passibus castra posuisset, contemplatus ex propinquo situm urbis moeniaque, quae pars tutissima moenibus erat, quia maxime neglectam custodia vidit, ea potissimum adgredi statuit. comparatis omnibus quae ad urbes oppugnandas usui sunt centurionum robora ex toto exercitu delegit tribunosque viros fortes eis praefecit et milites sescentos, quantum satis visum est, attribuit eosque, ubi quartae vigiliae signum cecinisset, ad eum locum scalas iussit ferre. porta ibi humilis et angusta erat infrequenti via per desertam partem urbis. iam portam scalis prius transgressos [murum] aperire ex interiore parte aut claustra refringere iubet et tenentes partem urbis cornu signum dare ut ceterae copiae admoverentur: parata omnia atque instructa sese habiturum. ea impigre facta; et quod impedimentum agentibus fore videbatur, id maxime ad fallendum adiuvit. imber ab nocte media coortus custodes vigilesque dilapsos e stationibus subfugere in tecta coegit, sonituque primo largioris procellae strepitum molientium portam exaudiri prohibuit, lentior deinde aequaliorque accidens auribus magnam partem hominum sopivit. postquam portam tenebant, cornicines in via paribus intervallis dispositos canere iubent ut consulem excirent. id ubi factum ex composito est, signa efferri consul iubet ac paulo ante lucem per effractam portam urbem ingreditur.

47. tum demum hostes excitati sunt iam et imbre conquiescente et propinqua luce. praesidium in urbe erat Hannibalis, quinque milia ferme armatorum, et ipsi Arpini tria milia hominum armarant. eos primos Poeni, ne quid ab tergo fraudis esset, hosti opposuerunt. pugnatum primo in tenebris angustisque viis est. cum Romani non vias tantum sed tecta etiam proxima portam occupassent ne peti superne ac volnerari possent, cogniti inter se quidam Arpinique et Romani atque inde conloquia coepta fieri, percontantibus Romanis quid sibi vellent Arpini, quam ob noxam Romanorum aut quod meritum Poenorum pro alienigenis ac barbaris Italici adversus veteres socios Romanos bellum gererent et vectigalem ac stipendiariam Italiam Africae facerent, Arpinis purgantibus ignaros omnium se venum a principibus datos Poeno, captos oppressosque a paucis esse. initio orto plures cum pluribus conloqui; postremo praetor Arpinus ab suis ad consulem deductus fideque data inter signa aciesque Arpini repente pro Romanis adversus Carthaginiensem arma verterunt. Hispani quoque, paulo minus mille homines, nihil praeterea cum consule pacti quam ut sine fraude Punicum emitteretur praesidium, ad consulem transtulerunt signa. Carthaginiensibus portae patefactae emissique cum fide incolumes ad Hannibalem Salapiam venerunt: Arpi sine clade ullius praeterquam unius veteris proditoris, novi perfugae, restituti ad Romanos. Hispanis duplicia cibaria dari iussa operaque eorum forti ac fideli persaepe res publica usa est. cum consul alter in Apulia, alter in Lucanis esset, equites centum duodecim nobiles Campani, per speciem praedandi ex hostium agro permissu magistratuum ab Capua profecti, ad castra Romana, quae super Suessulam erant, venerunt; stationi militum qui essent dixerunt: conloqui sese cum praetore velle. Cn. Fulvius castris praeerat; cui ubi nuntiatum est, decem ex eo numero iussis inermibus deduci ad se, ubi quae postularent audivit - nihil autem aliud petebant quam ut, Capua recepta bona sibi restituerentur --, in fidem omnes accepti. et ab altero praetore Sempronio Tuditano oppidum Atrinum expugnatum; amplius septem milia hominum capta et aeris argentique signati aliquantum. Romae foedum incendium per duas noctes ac diem unum tenuit. solo aequata omnia inter Salinas ac portam Carmentalem cum Aequimaelio Iugarioque vico et templis Fortunae ac matris Matutae; et extra portam late vagatus ignis sacra profanaque multa absumpsit.

48. eodem anno P. et Cn. Cornelii, cum in Hispania res prosperae essent multosque et veteres reciperent socios et novos adicerent, in Africam quoque spem extenderunt. Syphax erat rex Numidarum, subito Carthaginiensibus hostis factus; ad eum centuriones tres legatos miserunt qui cum eo amicitiam societatemque facerent et pollicerentur, si perseveraret urgere bello Carthaginienses, gratam eam rem fore senatui populoque Romano et adnisuros ut in tempore et bene cumulatam gratiam referant. grata ea legatio barbaro fuit; conlocutusque cum legatis de ratione belli gerundi, ut veterum militum verba audivit, quam multarum rerum ipse ignarus esset ex comparatione tam ordinatae disciplinae animum advertit. tum primum ut pro bonis ac fidelibus sociis facerent, oravit ut duo legationem referrent ad imperatores suos, unus apud sese magister rei militaris restaret: rudem ad pedestria bella Numidarum gentem esse, equis tantum habilem; ita iam inde a principiis gentis maiores suos bella gessisse, ita se a pueris insuetos; sed habere hostem pedestri fidentem Marte, cui si aequari robore virium velit, et sibi pedites comparandos esse. et ad id multitudine hominum regnum abundare sed armandi ornandique et instruendi eos artem ignorare. omnia velut forte congregata turba vasta ac temeraria esse. facturos se in praesentia quod vellet legati respondent, fide accepta ut remitteret extemplo eum, si imperatores sui non comprobassent factum. Q. Statorio nomen fuit, qui ad regem remansit. cum duobus Romanis rex tres a Numidis legatos in Hispaniam misit ad accipiendam fidem ab imperatoribus Romanis. iisdem mandavit ut protinus Numidas qui intra praesidia Carthaginiensium auxiliares essent ad transitionem perlicerent. et Statorius ex multa iuventute regi pedites conscripsit ordinatosque proxime morem Romanum instruendo et decurrendo signa sequi et servare ordines docuit, et operi aliisque iustis militaribus ita adsuefecit ut brevi rex non equiti magis fideret quam pediti conlatisque aequo campo signis iusto proelio Carthaginiensem hostem superaret. Romanis quoque in Hispania legatorum regis adventus magno emolumento fuit; namque ad famam eorum transitiones crebrae ab Numidis coeptae fieri. ita cum Syphace Romanis coepta amicitia est. quod ubi Carthaginienses acceperunt, extemplo ad Galam in parte altera Numidiae - Maesuli ea gens vocatur - regnantem legatos mittunt.

49. filium Gala Masinissam habebat septem decem annos natum, ceterum iuvenem ea indole ut iam tum appareret maius regnum opulentiusque quam quod accepisset facturum. legati, quoniam Syphax se Romanis iunxisset ut potentior societate eorum adversus reges populosque Africae esset, docent melius fore Galae quoque Carthaginiensibus iungi quam primum antequam Syphax in Hispaniam aut Romani in Africam transeant; opprimi Syphacem nihildum praeter nomen ex foedere Romano habentem posse. facile persuasum Galae filio deposcente id bellum ut mitteret exercitum; qui Carthaginiensibus legionibus coniunctus magno proelio Syphacem devicit. triginta milia eo proelio hominum caesa dicuntur. Syphax cum paucis equitibus in Maurusios ex acie Numidas - extremi prope Oceanum adversus Gades colunt - refugit, adfluentibusque ad famam eius undique barbaris ingentes brevi copias armavit, cum quibus in Hispaniam angusto diremptam freto traiceret. <eo> Masinissa cum victore exercitu advenit; isque ibi cum Syphace ingenti gloria per se sine ullis Carthaginiensium opibus gessit bellum. in Hispania nihil memorabile gestum praeterquam quod Celtiberum iuventutem eadem mercede qua pacta cum Carthaginiensibus erat imperatores Romani ad se perduxerunt, et nobilissimos Hispanos supra trecentos in Italiam ad sollicitandos populares qui inter auxilia Hannibalis erant miserunt. id modo eius anni in Hispania ad memoriam insigne est quod mercennarium militem in castris neminem antequam tum Celtiberos Romani habuerunt.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License