Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXV

Caput IV

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput IV

15b. Consules a Benevento in Campanum agrum legiones ducunt non ad frumenta modo, quae iam in herbis erant, corrumpenda sed ad Capuam oppugnandam, nobilem se consulatum tam opulentae urbis excidio rati facturos, simul et ingens flagitium imperio dempturos, quod urbi tam propinquae tertium annum impunita defectio esset. ceterum ne Beneventum sine praesidio esset et ut ad subita belli, si Hannibal, quod facturum haud dubitabant, ad opem ferendam sociis Capuam venisset, equitis vim sustinere possent, Ti. Gracchum ex Lucanis cum equitatu ac levi armatura Beneventum venire iubent; legionibus stativisque ad obtinendas res in Lucanis aliquem praeficeret.

16. Graccho, priusquam ex Lucanis moveret, sacrificanti triste prodigium factum est. ad exta sacrificio perpetrato angues duo ex occulto adlapsi adedere iocur conspectique repente ex oculis abierunt. et cum haruspicum monitu sacrificium instauraretur atque intentius exta servarentur, iterum ac tertium tradunt libato[que] iocinere intactos angues abisse. cum haruspices ad imperatorem id pertinere prodigium praemonuissent et ab occultis cavendum hominibus consultisque, nulla tamen providentia fatum imminens moveri potuit. Flavus Lucanus fuit, caput partis eius Lucanorum, cum pars ad Hannibalem defecisset, quae cum Romanis stabat; et iam annuo in magistratu erat, ab iisdem illis creatus praetor. is mutata repente voluntate locum gratiae apud Poenum quaerens, neque transire ipse neque trahere ad defectionem Lucanos satis habuit, nisi imperatoris et eiusdem hospitis proditi capite ac sanguine foedus cum hostibus sanxisset. ad Magonem, qui in Bruttiis praeerat, clam in conloquium venit fideque ab eo accepta, si Romanum iis imperatorem tradidisset, liberos cum suis legibus venturos in amicitiam Lucanos, deducit Poenum in locum <quo cum> paucis Gracchum adducturum ait: Mago ibi pedites equitesque armatos - et capere eas latebras ingentem numerum - occuleret. loco satis inspecto atque undique explorato dies composita gerendae rei est. Flavus ad Romanum imperatorem venit. rem se ait magnam incohasse, ad quam perficiendam ipsius Gracchi opera opus esse: omnium populorum praetoribus, qui ad Poenum in illo communi Italiae motu descissent, persuasisse ut redirent in amicitiam Romanorum, quando res quoque Romana, quae prope exitium clade Cannensi venisset, in dies melior atque auctior fieret, Hannibalis vis senesceret ac prope ad nihilum venisset: veteri delicto haud implacabiles fore Romanos; nullam unquam gentem magis exorabilem promptioremque veniae dandae fuisse; quotiens rebellioni etiam maiorum suorum ignotum? haec ab se suis dicta; ceterum ab ipso Graccho eadem haec audire malle eos praesentisque contingere dextram <et> id pignus fidei secum ferre: locum se concilio iis dixisse a conspectu amotum, haud procul castris Romanis; ibi paucis verbis transigi rem posse ut omne nomen Lucanum in fide ac societate Romana sit. Gracchus fraudem et sermoni et rei abesse ratus ac similitudine veri captus, cum lictoribus ac turma equitum e castris profectus duce hospite <in> insidias praecipitat. hostes subito exorti; et, ne dubia proditio esset, Flavus iis se adiungit. tela undique in Gracchum atque equites coniciuntur. Gracchus ex equo desilit; idem ceteros facere iubet hortaturque ut, quod unum reliquum fortuna fecerit, id cohonestent virtute: reliquum autem quid esse paucis a multitudine in valle silva ac montibus saepta circumventis praeter mortem? id referre, utrum praebentes corpora pecorum modo inulti trucidentur an toti a patiendo exspectandoque eventu in impetum atque iram versi, agentes audentesque, perfusi hostium cruore, inter exspirantium inimicorum cumulata armaque et corpora cadant. Lucanum proditorem ac transfugam omnes peterent; qui eam victimam prae se ad inferos misisset, eum decus eximium, egregium solatium suae morti inventurum. inter haec dicta paludamento circa laevum bracchium intorto - nam ne scuta quidem secum extulerant - in hostes impetum fecit. maior quam pro numero hominum editur pugna. iaculis maxime aperta corpora Romanorum; et, cum undique ex altioribus locis in cavam vallem coniectus esset, transfiguntur. Gracchum iam nudatum praesidio vivum capere Poeni nituntur; ceterum conspicatus Lucanum hospitem inter hostes adeo infestus confertos invasit ut parci ei sine multorum pernicie non posset. exanimem eum Mago extemplo ad Hannibalem misit ponique cum captis simul fascibus ante tribunal imperatoris iussit. haec si vera fama est, Gracchus in Lucanis ad campos qui Veteres vocantur periit.

17. Sunt qui in agro Beneventano prope Calorem fluvium contendant a castris cum lictoribus ac tribus servis lavandi causa progressum, cum forte inter salicta innata ripis laterent hostes, nudum atque inermem saxisque quae voluit amnis propugnantem interfectum. sunt qui haruspicum monitu quingentos passus a castris progressum, uti loco puro ea quae ante dicta prodigia sunt procuraret, ab insidentibus forte locum duabus turmis Numidarum circumventum scribant. adeo nec locus nec ratio mortis in viro tam claro et insigni constat. funeris quoque Gracchi varia est fama. alii in castris Romanis sepultum ab suis, alii ab Hannibale - et ea volgatior fama est - tradunt in vestibulo Punicorum castrorum rogum exstructum esse, armatum exercitum decucurrisse cum tripudiis Hispanorum motibusque armorum et corporum suae cuique genti adsuetis, ipso Hannibale omni rerum verborumque honore exsequias celebrante. haec tradunt qui in Lucanis rei gestae auctores sunt. si illis qui ad Calorem fluvium interfectum memorant credere velis, capitis tantum Gracchi hostes potiti sunt; eo delato ad Hannibalem missus ab eo confestim Carthalo, qui in castra Romana ad Cn. Cornelium quaestorem deferret; is funus imperatoris in castris celebrantibus cum exercitu Beneventanis fecit.

18. Consules agrum Campanum ingressi cum passim popularentur, eruptione oppidanorum et Magonis cum equitatu territi et trepidi ad signa milites palatos passim revocarunt, et vixdum instructa acie fusi supra mille et quingentos milites amiserunt. inde ingens ferocia superbae suopte ingenio genti crevit multisque proeliis lacessebant Romanos; sed intentiores ad cavendum consules una pugna fecerat incaute atque inconsulte inita. restituit tamen his animos et illis minuit audaciam parva una res; sed in bello nihil tam leve est quod non magnae interdum rei momentum faciat. T. Quinctio Crispino Badius Campanus hospes erat perfamiliari hospitio iunctus. creverat consuetudo, quod aeger Romae apud Crispinum Badius ante defectionem Campanam liberaliter comiterque curatus fuerat. is tum Badius progressus ante stationes quae pro porta stabant vocari Crispinum iussit. quod ubi est Crispino nuntiatum, ratus conloquium amicum ac familiare quaeri, manente memoria etiam in discidio publicorum foederum privati iuris, paulum a ceteris processit. postquam in conspectum venere, 'provoco te' inquit 'ad pugnam, Crispine' Badius; 'conscendamus equos summotisque aliis uter bello melior sit decernamus.' ad ea Crispinus nec sibi nec illi ait hostes deesse in quibus virtutem ostendant; se, etiamsi in acie occurrerit, declinaturum, ne hospitali caede dextram violet; conversusque abibat. enimvero ferocius tum Campanus increpare mollitiam ignaviamque et se digna probra in insontem iacere, hospitalem hostem appellans simulantemque parcere cui sciat parem se non esse. si parum publicis foederibus ruptis dirempta simul et privata iura esse putet, Badium Campanum T. Quinctio Crispino Romano palam duobus exercitibus audientibus renuntiare hospitium. nihil sibi cum eo consociatum, nihil foederatum, hosti cum hoste, cuius patriam ac penates publicos privatosque oppugnatum venisset. si vir esset, congrederetur. diu cunctantem Crispinum perpulere turmales ne impune insultare Campanum pateretur. itaque tantum moratus dum imperatores consuleret permitterentne sibi extra ordinem in provocantem hostem pugnare, permissu eorum arma cepit equumque conscendit et Badium nomine compellans ad pugnam evocavit. nulla mora a Campano facta est; infestis equis concurrerunt. Crispinus supra scutum sinistrum umerum Badio hasta transfixit, superque delapsum cum volnere ex equo desiluit ut pedes iacentem conficeret. Badius priusquam opprimeretur parma atque equo relicto ad suos aufugit; Crispinus equum armaque capta et cruentam cuspidem insignis spoliis ostentans cum magna laude et gratulatione militum ad consules est deductus laudatusque ibi magnifice et donis donatus.

19. Hannibal ex agro Beneventano castra ad Capuam cum movisset, tertio post die quam venit copias in aciem eduxit, haudquaquam dubius, quod Campanis absente se paucos ante dies secunda fuisset pugna, quin multo minus se suumque totiens victorem exercitum sustinere Romani possent. ceterum postquam pugnari coeptum est, equitum maxime incursu, cum iaculis obrueretur, laborabat Romana acies, donec signum equitibus datum est ut in hostem admitterent equos. ita equestre proelium erat, cum procul visus Sempronianus exercitus, cui Cn. Cornelius quaestor praeerat, utrique parti parem metum praebuit ne hostes novi adventarent. velut ex composito utrimque signum receptui datum reductique in castra prope aequo Marte discesserunt; plures tamen ab Romanis primo incursu equitum ceciderunt. inde consules, ut averterent Capua Hannibalem, nocte quae secuta est diversi, Fulvius in agrum Cumanum, Claudius in Lucanos abiit. postero die cum vacua castra Romanorum esse nuntiatum Hannibali esset et duobus agminibus diversos abiisse, incertus primo utrum sequeretur Appium institit sequi. ille circumducto hoste qua voluit alio itinere ad Capuam rediit.
Hannibali alia in his locis bene gerendae rei fortuna oblata est. M. Centenius fuit cognomine Paenula, insignis inter primi pili centuriones et magnitudine corporis et animo. is, perfunctus militia, per P. Cornelium Sullam praetorem in senatum introductus petit a patribus uti sibi quinque milia militum darentur: se peritum et hostis et regionum brevi operae pretium facturum et quibus artibus ad id locorum nostri et duces et exercitus capti forent iis adversus inventorem usurum. id non promissum magis stolide quam stolide creditum tamquam eaedem militares et imperatoriae artes essent. data pro quinque octo milia militum, pars dimidia cives, pars socii; et ipse aliquantum voluntariorum in itinere ex agris concivit ac prope duplicato exercitu in Lucanos pervenit, ubi Hannibal nequiquam secutus Claudium substiterat. haud dubia res erat, quippe inter Hannibalem ducem et centurionem exercitusque alterum vincendo veteranum, alterum novum totum, magna ex parte etiam tumultuarium ac semermem. ut conspecta inter se agmina sunt et neutra pars detractavit pugnam, extemplo instructae acies. pugnatum tamen ut in nulla pari re duas amplius horas concitata, donec dux stetit, Romana acie. postquam is non pro vetere fama solum sed etiam metu futuri dedecoris, si sua temeritate contractae cladi superesset, obiectans se hostium telis cecidit, fusa extemplo est Romana acies; sed adeo ne fugae quidem iter patuit omnibus viis ab equite insessis, ut ex tanta multitudine vix mille evaserint, ceteri passim alii alia peste absumpti sint.

20. Capua a consulibus iterum summa vi obsideri coepta est, quaeque in eam rem opus erant comportabantur parabanturque. Casilinum frumentum convectum; ad Volturni ostium, ubi nunc urbs est, castellum communitum, <ibique et Puteolis - iam> ante Fabius Maximus munierat - praesidium impositum ut mare proximum et flumen in potestate essent. in ea duo maritima castella frumentum, quod ex Sardinia nuper missum erat quodque M. Iunius praetor ex Etruria coemerat, ab Ostia convectum est ut exercitui per hiemem copia esset. ceterum super eam cladem quae in Lucanis accepta erat volonum quoque exercitus, qui vivo Graccho summa fide stipendia fecerat, velut exauctoratus morte ducis ab signis discessit.
Hannibal non Capuam neglectam neque in tanto discrimine desertos volebat socios; sed prospero ex temeritate unius Romani ducis successu in alterius ducis exercitusque opprimendi occasionem imminebat. Cn. Fulvium praetorem Apuli legati nuntiabant primo, dum urbes quasdam Apulorum quae ad Hannibalem descivissent oppugnaret, intentius rem egisse: postea nimio successu et ipsum et milites praeda impletos in tantam licentiam socordiamque effusos ut nulla disciplina militiae esset. cum saepe alias, tum paucis diebus ante expertus qualis sub inscio duce exercitus esset in Apuliam castra movit.

21.Circa Herdoneam Romanae legiones et praetor Fulvius erat. quo ubi allatum est hostes adventare, prope est factum ut iniussu praetoris signis convolsis in aciem exirent; nec res magis ulla tenuit quam spes haud dubia suo id arbitrio ubi vellent facturos. nocte insequenti Hannibal, cum tumultuatum in castris et plerosque ferociter, signum ut daret, institisse duci ad arma vocantes sciret, haud dubius prosperae pugnae occasionem dari, tria milia expeditorum militum in villis circa vepribusque et silvis disponit, qui signo dato simul omnes e latebris exsisterent, et Magonem ac duo ferme milia equitum qua fugam inclinaturam credebat omnia itinera insidere iubet. his nocte praeparatis, prima luce in aciem copias educit; nec Fulvius est cunctatus, non tam sua ulla spe quam militum impetu fortuito tractus. itaque eadem temeritate qua processum in aciem est instruitur ipsa acies ad libidinem militum forte procurrentium consistentiumque quo loco ipsorum tulisset animus, deinde per libidinem aut metum deserentium locum. prima legio et sinistra ala in primo instructae et in longitudinem porrecta acies. clamantibus tribunis nihil introrsus roboris ac virium esse et quacumque impetum fecissent hostes perrupturos, nihil quod salutare esset non modo ad animum sed ne ad aures quidem admittebat. et Hannibal haudquaquam similis dux neque simili exercitu neque ita instructo aderat. ergo ne clamorem quidem atque impetum primum eorum Romani sustinuere. dux stultitia et temeritate Centenio par, animo haudquaquam comparandus, ubi rem inclinatam ac trepidantes suos videt, equo arrepto cum ducentis ferme equitibus effugit; cetera a fronte pulsa, inde a tergo atque alis circumventa acies eo usque est caesa ut ex duodeviginti milibus hominum duo milia haud amplius evaserint. castris hostes potiti sunt.

22a. Hae clades, super aliam alia, Romam cum essent nuntiatae, ingens quidem et luctus et pavor civitatem cepit; sed tamen quia consules, ubi summa rerum esset, ad id locorum prospere rem gererent, minus his cladibus commovebantur. legatos ad consules mittunt C. Laetorium M. Metilium qui nuntiarent, ut reliquias duorum exercituum cum cura colligerent, darentque operam ne per metum ac desperationem hosti se dederent, id quod post Cannensem accidisset cladem, et ut desertores de exercitu volonum conquirerent. idem negotii P. Cornelio datum, cui et dilectus mandatus erat; isque per fora conciliabulaque edixit ut conquisitio volonum fieret iique ad signa reducerentur. haec omnia intentissima cura acta.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License