Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXVI

Caput I

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

LIBER XXVI

Caput I

1. Cn. Fulvius Centumalus P. Sulpicius Galba consules cum idibus Martiis magistratum inissent, senatu in Capitolium vocato, de re publica, de administratione belli, de provinciis exercitibusque patres consuluerunt. Q. Fulvio Ap. Claudio, prioris anni consulibus, prorogatum imperium est atque exercitus quos habebant decreti, adiectumque ne a Capua quam obsidebant abscederent priusquam expugnassent. ea tum cura maxime intentos habebat Romanos, non ab ira tantum, quae in nullam unquam civitatem iustior fuit, quam quod urbs tam nobilis ac potens, sicut defectione sua traxerat aliquot populos, ita recepta inclinatura rursus animos videbatur ad veteris imperii respectum. et praetoribus prioris anni M. Iunio in Etruria, P. Sempronio in Gallia cum binis legionibus quas habuerant prorogatum est imperium. prorogatum et M. Marcello, ut pro consule in Sicilia reliqua belli perficeret eo exercitu quem haberet: si supplemento opus esset, suppleret de legionibus quibus P. Cornelius pro praetore in Sicilia praeesset, dum ne quem militem legeret ex eo numero quibus senatus missionem reditumque in patriam negasset ante belli finem. C. Sulpicio cui Sicilia evenerat duae legiones quas P. Cornelius habuisset decretae et supplementum de exercitu Cn. Fulvi, qui priore anno in Apulia foede caesus fugatusque erat. huic generi militum senatus eundem, quem Cannensibus, finem statuerat militiae. additum etiam utrorumque ignominiae est ne in oppidis hibernarent neve hiberna propius ullam urbem decem milibus passuum aedificarent. L. Cornelio in Sardinia duae legiones datae quibus Q. Mucius praefuerat; supplementum si opus esset consules scribere iussi. T. Otacilio et M. Valerio Siciliae Graeciaeque orae cum legionibus classibusque quibus praeerant decretae; quinquaginta Graecia cum legione una, centum Sicilia cum duabus legionibus habebat naves. tribus et viginti legionibus Romanis eo anno bellum terra marique est gestum.

2. Principio eius anni cum de litteris L. Marci referretur, res gestae magnificae senatui visae: titulus honoris, quod imperio non populi iussu, non ex auctoritate patrum dato 'propraetor senatui' scripserat, magnam partem hominum offendebat: rem mali exempli esse imperatores legi ab exercitibus et sollemne auspicandorum comitiorum in castra et provincias procul ab legibus magistratibusque ad militarem temeritatem transferri. et cum quidam referendum ad senatum censerent, melius visum differri eam consultationem donec proficiscerentur equites qui ab Marcio litteras attulerant. rescribi de frumento et vestimentis exercitus placuit eam utramque rem curae fore senatui; adscribi autem 'propraetori L. ' non placuit, ne id ipsum quod consultationi reliquerant pro praeiudicato ferret. dimissis equitibus, de nulla re prius consules rettulerunt, omniumque in unum sententiae congruebant agendum cum tribunis plebis esse, primo quoque tempore ad plebem ferrent quem cum imperio mitti placeret in Hispaniam ad eum exercitum cui Cn. Scipio imperator praefuisset. ea res cum tribunis acta promulgataque est; sed aliud certamen occupaverat animos. C. Sempronius Blaesus die dicta Cn. Fulvium ob exercitum in Apulia amissum in contionibus vexabat, multos imperatores temeritate atque inscitia exercitum in locum praecipitem duxisse dictitans, neminem praeter Cn. Fulvium ante corrupisse omnibus vitiis legiones suas quam proderet. itaque vere dici posse prius eos perisse quam viderent hostem, nec ab Hannibale, sed ab imperatore suo victos esse. neminem cum suffragium ineat satis cernere cui imperium, cui exercitum permittat. quid interfuisse inter Ti. Sempronium <et Cn. Fulvium? Ti. Sempronium> cum ei servorum exercitus datus esset brevi effecisse disciplina atque imperio ut nemo eorum generis ac sanguinis sui memor in acie esset <sed> praesidio sociis, hostibus terrori essent; Cumas Beneventum aliasque urbes eos velut e faucibus Hannibalis ereptas populo Romano restituisse: Cn. Fulvium Quiritium Romanorum exercitum, honeste genitos, liberaliter educatos, servilibus vitiis imbuisse. ergo effecisse ut feroces et inquieti inter socios, ignavi et imbelles inter hostes essent, nec impetum modo Poenorum sed ne clamorem quidem sustinere possent. nec hercule mirum esse <cessisse> milites in acie cum primus omnium imperator fugeret: magis mirari se aliquos stantes cecidisse et non omnes comites Cn. Fulvi fuisse pavoris ac fugae. C. Flaminium, L. Paulum, L. Postumium, Cn. ac P. Scipiones cadere in acie maluisse quam deserere circumventos exercitus: Cn. Fulvium prope unum nuntium deleti exercitus Romam redisse. facinus indignum esse Cannensem exercitum quod ex acie fugerit in Siciliam deportatum ne prius inde dimittatur quam hostis ex Italia decesserit et hoc idem in Cn. Fulvi legionibus nuper decretum, Cn. Fulvio fugam ex proelio ipsius temeritate commisso impunitam esse et eum in ganea lustrisque ubi iuventam egerit senectutem acturum, milites qui nihil aliud peccaverint quam quod imperatoris similes fuerint relegatos prope in exsilium ignominiosam pati militiam; adeo imparem libertatem Romae diti ac pauperi, honorato atque inhonorato esse.

3. Reus ab se culpam in milites transferebat: eos ferociter pugnam poscentes, productos in aciem non eo quo voluerint, quia serum diei fuerit, sed postero die, et tempore et loco aequo instructos, seu famam seu vim hostium non sustinuisse. cum effuse omnes fugerent, se quoque turba ablatum, ut Varronem Cannensi pugna, ut multos alios imperatores. qui autem solum se restantem prodesse rei publicae, nisi si mors sua remedio publicis cladibus futura esset, potuisse? non se inopia commeatus [non] in loca iniqua incaute deductum, non agmine inexplorato euntem insidiis circumventum: vi aperta armis acie victum. nec suorum animos nec hostium in potestate habuisse: suum cuique ingenium audaciam aut pavorem facere. bis est accusatus pecuniaque anquisitum. tertio testibus datis cum, praeterquam quod omnibus probris onerabatur, iurati permulti dicerent fugae pavorisque initium a praetore ortum, ab eo desertos milites cum haud vanum timorem ducis crederent terga dedisse, tanta ira accensa est ut capite anquirendum contio succlamaret. de eo quoque novum certamen ortum; nam cum bis pecunia anquisisset, tertio capitis se anquirere diceret, tribuni plebis appellati collegae negarunt se in mora esse quo minus, quod ei more maiorum permissum esset, seu legibus seu moribus mallet, anquireret quoad vel capitis vel pecuniae iudicasset privato. tum Sempronius perduellionis se iudicare Cn. Fulvio dixit, diemque comitiis ab C. Calpurnio praetore urbano petit. inde alia spes ab reo temptata est, si adesse in iudicio Q. Fulvius frater posset, florens tum et fama rerum gestarum et propinqua spe Capuae potiundae. id cum per litteras miserabiliter pro fratris capite scriptas petisset Fulvius negassentque patres e re publica esse abscedi a Capua, postquam dies comitiorum aderat, Cn. Fulvius exsulatum Tarquinios abiit. id ei iustum exsilium esse scivit plebs.

4. Inter haec vis omnis belli versa in Capuam erat; obsidebatur tamen acrius quam oppugnabatur, nec aut famem tolerare servitia ac plebs poterant aut mittere nuntios ad Hannibalem per custodias tam artas. inventus est Numida qui acceptis litteris evasurum se professus praestaret promissum. per media Romana castra nocte egressus spem accendit Campanis dum aliquid virium superesset ab omni parte eruptionem temptandi. ceterum in multis certaminibus equestria proelia ferme prospera faciebant, pedites superabantur; sed nequaquam tam laetum vincere quam triste vinci ulla parte erat ab obsesso et prope expugnato hoste. inita tandem ratio est ut quod viribus deerat arte aequaretur. ex omnibus legionibus electi sunt iuvenes maxime vigore ac levitate corporum veloces; eis parmae breviores quam equestres et septena iacula quaternos longa pedes data, praefixa ferro quale hastis velitaribus inest. eos singulos in equos suos accipientes equites adsuefecerunt et vehi post sese et desilire perniciter ubi datum signum esset. postquam adsuetudine cotidiana satis intrepide fieri visum est, in campum qui medius inter castra murumque erat adversus instructos Campanorum equites processerunt, et ubi ad coniectum teli ventum est signo dato velites desiliunt. pedestris inde acies ex equitatu repente in hostium equites incurrit iaculaque cum impetu alia super alia emittunt; quibus plurimis in equos virosque passim coniectis permultos volneraverunt; pavoris tamen plus ex re nova atque inopinata iniectum est, et in perculsum hostem equites invecti fugam stragemque eorum usque ad portas fecerunt. inde equitatu quoque superior Romana res fuit; institutum ut velites in legionibus essent. auctorem peditum equiti immiscendorum centurionem Q. Navium ferunt honorique id ei apud imperatorem fuisse.

5. Cum in hoc statu ad Capuam res essent, Hannibalem diversum Tarentinae arcis potiundae Capuaeque retinendae trahebant curae. vicit tamen respectus Capuae in quam omnium sociorum hostiumque conversos videbat animos, documento futurae qualemcunque eventum defectio ab Romanis habuisset. igitur magna parte impedimentorum relicta in Bruttiis et omni graviore armatu, cum delectis peditum equitumque quam poterat aptissimus ad maturandum iter in Campaniam contendit; secuti tamen tam raptim euntem tres et triginta elephanti. in valle occulta post Tifata, montem imminentem Capuae, consedit. adveniens cum castellum Calatiam praesidio vi pulso cepisset, in circumsedentes Capuam se vertit, praemissisque nuntiis Capuam quo tempore castra Romana adgressurus esset ut eodem et illi ad eruptionem parati portis omnibus se effunderent, ingentem praebuit terrorem; nam alia parte ipse adortus est, alia Campani omnes, equites peditesque, et cum iis Punicum praesidium cui Bostar et Hanno praeerant erupit. Romani ut in re trepida, ne ad unam concurrendo partem aliquid indefensi relinquerent, ita inter sese copias partiti sunt: Ap. Claudius Campanis, Fulvius Hannibali est oppositus; C. Nero propraetor cum equitibus sex legionum via quae Suessulam fert, C. Fulvius Flaccus legatus cum sociali equitatu constitit e regione Volturni amnis. proelium non solito modo clamore ac tumultu est coeptum; sed ad alium virorum equorum armorumque sonum disposita in muris Campanorum imbellis multitudo tantum cum aeris crepitu qualis in defectu lunae silenti nocte cieri solet edidit clamorem ut averteret etiam pugnantium animos. Campanos facile a vallo Appius arcebat: maior vis ab altera parte Fulvium Hannibal et Poeni urgebant. legio ibi sexta loco cessit; qua pulsa, cohors Hispanorum cum tribus elephantis usque ad vallum pervasit; ruperatque mediam aciem Romanorum et in ancipiti spe ac periculo erat utrum in castra perrumperet an intercluderetur a suis. quem pavorem legionis periculumque castrorum Fulvius ubi vidit, Q. Navium primoresque alios centurionum hortatur ut cohortem hostium sub vallo pugnantem invadant: in summo discrimine rem verti; aut viam dandam iis esse - et minore conatu quam condensam aciem rupissent in castra inrupturos - aut conficiendos sub vallo esse; nec magni certaminis rem fore; paucos esse et ab suis interclusos; et quae dum paveat Romanus interrupta acies videatur, eam si se utrimque in hostem vertat ancipiti pugna medios circumventuram. Navius ubi haec imperatoris dicta accepit, secundi hastati signum ademptum signifero in hostes infert, iacturum in medios eos minitans ni se propere sequantur milites et partem capessant pugnae. ingens corpus erat et arma honestabant; et sublatum alte signum converterat ad spectaculum cives hostesque. ceterum postquam iam ad signa pervenerat Hispanorum, tum undique in eum tragulae coniectae et prope tota in unum acies versa; sed neque multitudo hostium neque telorum vis arcere impetum eius viri potuerunt.

6. Et M. Atilius legatus primi principis ex eadem legione signum inferre in cohortem Hispanorum coepit; et qui castris praeerant, L. Porcius Licinus et T. Popillius legati, pro vallo acriter propugnant elephantosque transgredientes in ipso vallo conficiunt. quorum corporibus cum oppleta fossa esset, velut aggere aut ponte iniecto transitum hostibus dedit; ibi per stragem iacentium elephantorum atrox edita caedes. altera in parte castrorum iam impulsi erant Campani Punicumque praesidium et sub ipsa porta Capuae quae Volturnum fert pugnabatur; neque tam armati inrumpentibus Romanis resistebant quam porta ballistis scorpionibusque instructa missilibus procul hostes arcebat. et suppressit impetum Romanorum volnus imperatoris Ap. Claudi, cui suos ante prima signa adhortanti sub laevo umero summum pectus gaeso ictum est. magna vis tamen hostium ante portam est caesa, ceteri trepidi in urbem compulsi. et Hannibal postquam cohortis Hispanorum stragem vidit summaque vi castra hostium defendi, omissa oppugnatione recipere signa et convertere agmen peditum obiecto ab tergo equitatu ne hostis instaret coepit. legionum ardor ingens ad hostem insequendum fuit: Flaccus receptui cani iussit, satis ad utrumque profectum ratus ut et Campani quam haud multum in Hannibale praesidii esset, et ipse Hannibal sentiret. caesa eo die, qui huius pugnae auctores sunt, octo milia hominum de Hannibalis exercitu, tria ex Campanis tradunt, signaque Carthaginiensibus quindecim adempta, duodeviginti Campanis. apud alios nequaquam tantam molem pugnae inveni plusque pavoris quam certaminis fuisse, cum inopinato in castra Romana Numidae Hispanique cum elephantis inrupissent, elephanti per media castra vadentes stragem tabernaculorum ingenti sonitu ac fugam abrumpentium vincula iumentorum facerent; fraudem quoque super tumultum adiectam, immissis ab Hannibale qui habitu Italico gnari Latinae linguae iuberent consulum verbis quoniam amissa castra essent pro se quemque militum in proximos montes fugere; sed eam celeriter cognitam fraudem oppressamque magna caede hostium; elephantos igni e castris exactos. hoc ultimum, utcumque initum finitumque est, ante deditionem Capuae proelium fuit. medix tuticus, qui summus magistratus apud Campanos est, eo anno Seppius Loesius erat, loco obscuro tenuique fortuna ortus. matrem eius quondam pro pupillo eo procurantem familiare ostentum cum respondisset haruspex summum quod esset imperium Capuae perventurum ad eum puerum, nihil ad eam spem adgnoscentem dixisse ferunt: 'ne tu perditas res Campanorum narras, ubi summus honos ad filium meum perveniet.' ea ludificatio veri et ipsa in verum vertit; nam cum fame ferroque urgerentur nec spes ulla superesset sisti <posse iis qui nati> in spem honorum erant honores detractantibus, Loesius querendo desertam ac proditam a primoribus Capuam, summum magistratum ultimus omnium Campanorum cepit.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License