Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXVI

Caput VIII

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput VIII

45b. Vix prior tumultus conticuerat cum Scipio ab defessis iam volneratisque recentes integrosque alios accipere scalas iubet et vi maiore adgredi urbem. ipse ut ei nuntiatum est aestum decedere, quod per piscatores Tarraconenses, nunc levibus cumbis, nunc ubi eae siderent vadis pervagatos stagnum, compertum habebat facilem pedibus ad murum transitum dari, eo secum armatos quingentos duxit. medium ferme diei erat, et ad id, quod sua sponte cedente in mare aestu trahebatur aqua, acer etiam septentrio ortus inclinatum stagnum eodem quo aestus ferebat et adeo nudaverat vada ut alibi umbilico tenus aqua esset, alibi genua vix superaret. hoc cura ac ratione compertum in prodigium ac deos vertens Scipio qui ad transitum Romanis mare verterent et stagna auferrent viasque ante nunquam initas humano vestigio aperirent, Neptunum iubebat ducem itineris sequi ac medio stagno evadere ad moenia.

46. Ab terra ingens labor succedentibus erat; nec altitudine tantum moenium impediebantur, sed quod euntes ad ancipites utrimque ictus subiectos habebant Romanos, ut latera infestiora subeuntibus quam adversa corpora essent. at parte in alia quingentis et per stagnum facilis transitus et in murum adscensus inde fuit; nam neque opere emunitus erat ut ubi ipsius loci ac stagni praesidio satis creditum foret, nec ulla armatorum statio aut custodia opposita intentis omnibus ad opem eo ferendam unde periculum ostendebatur. ubi urbem sine certamine intravere, pergunt inde quanto maximo cursu poterant ad eam portam circa quam omne contractum certamen erat; in quod adeo intenti omnium non animi solum fuere sed etiam oculi auresque pugnantium spectantiumque et adhortantium pugnantes ut nemo ante ab tergo senserit captam urbem quam tela in aversos inciderunt et utrimque ancipitem hostem habebant. tunc turbatis defensoribus metu et moenia capta et porta intus forisque pariter refringi coepta; et mox caedendo confectis ac distractis ne iter impediretur foribus armati impetum fecerunt. magna multitudo et muros transcendebat; sed hi passim ad caedem oppidanorum versi; illa quae portam ingressa erat iusta acies cum ducibus, cum ordinibus media urbe usque in forum processit. inde cum duobus itineribus fugientes videret hostes, alios ad tumulum in orientem versum qui tenebatur quingentorum militum praesidio, alios in arcem in quam et ipse Mago cum omnibus fere armatis qui muris pulsi fuerant refugerat, partem copiarum ad tumulum expugnandum mittit, partem ipse ad arcem ducit. et primo impetu est captus, et Mago arcem conatus defendere, cum omnia hostium plena videret neque spem ullam esse, se arcemque et praesidium dedidit. quoad dedita arx est, caedes tota urbe passim factae nec ulli puberum qui obvius fuit parcebatur: tum signo dato caedibus finis factus, ad praedam victores versi, quae ingens omnis generis fuit.

47. Liberorum capitum virile secus ad decem milia capta; inde qui cives Novae Carthaginis erant dimisit urbemque et sua omnia quae reliqua eis bellum fecerat restituit. opifices ad duo milia hominum erant; eos publicos fore populi Romani edixit, cum spe propinqua libertatis si ad ministeria belli enixe operam navassent. ceteram multitudinem incolarum iuvenum ac validorum servorum in classem ad supplementum remigum dedit; et auxerat navibus octo captivis classem. extra hanc multitudinem Hispanorum obsides erant, quorum perinde ac si sociorum liberi essent cura habita. captus et apparatus ingens belli; catapultae maximae formae centum viginti, minores ducentae octoginta una; ballistae maiores viginti tres, minores quinquaginta duae; scorpionum maiorum minorumque et armorum telorumque ingens numerus; signa militaria septuaginta quattuor. et auri argenti relata ad imperatorem magna vis: paterae aureae fuerunt ducentae septuaginta sex, librales ferme omnes pondo; argenti infecti signatique decem et octo milia et trecenta pondo, vasorum argenteorum magnus numerus; haec omnia C. Flaminio quaestori appensa adnumerataque sunt; tritici quadringenta milia modium, hordei ducenta septuaginta. naves onerariae sexaginta tres in portu expugnatae captaeque, quaedam cum suis oneribus, frumento, armis, aere praeterea ferroque et linteis et sparto et navali alia materia ad classem aedificandam, ut minimum omnium inter tantas opes belli captas Carthago ipsa fuerit.

48. Eo die Scipio C. Laelio cum sociis navalibus urbem custodire iusso ipse in castra legiones reduxit fessosque milites omnibus uno die belli operibus, quippe qui et acie dimicassent et capienda urbe tantum laboris periculique adissent et capta cum iis qui in arcem confugerant iniquo etiam loco pugnassent, curare corpora iussit. postero die militibus navalibusque sociis convocatis primum dis immortalibus laudes gratesque egit, qui se non urbis solum opulentissimae omnium in Hispania uno die compotem fecissent, sed ante eo congessissent omnis Africae atque Hispaniae opes, ut neque hostibus quicquam relinqueretur et sibi ac suis omnia superessent. militum deinde virtutem conlaudavit quod eos non eruptio hostium, non altitudo moenium, non inexplorata stagni vada, non castellum in alto tumulo situm, non munitissima arx deterruisset quo minus transcenderent omnia perrumperentque. itaque quamquam omnibus omnia deberet, praecipuum muralis coronae decus eius esse qui primus murum adscendisset; profiteretur qui se dignum eo duceret dono. duo professi sunt, Q. Trebellius, centurio legionis quartae, et Sex. Digitius, socius navalis. nec ipsi tam inter se acriter contendebant quam studia excitaverant uterque sui corporis hominum. sociis C. Laelius, praefectus classis, legionariis M. Sempronius Tuditanus aderat. ea contentio cum prope seditionem veniret, Scipio tres recuperatores cum se daturum pronuntiasset qui cognita causa testibusque auditis iudicarent uter prior in oppidum transcendisset, C. Laelio et M. Sempronio, advocatis partis utriusque, P. Cornelium Caudinum de medio adiecit eosque tres recuperatores considere et causam cognoscere iussit. cum res eo maiore ageretur certamine quod amoti tantae dignitatis non tam advocati quam moderatores studorium fuerant, C. Laelius relicto consilio ad tribunal ad Scipionem accedit, eumque docet rem sine modo ac modestria agi, ac proper esse ut manus inter se conferant. Ceterum, etiam si vis absit, nihilo minus detestabili exemplo rem agi, quippe ubi fraude ac periurio decus petatur virtutis. Satre hinc legionarios milites, hinc classicos, per omnis deos paratos iurare magis quae velint quam quae sciant vera esse, et obstringere periurio non se solum suumque caput, sed signa militaria et aquilas sacramentique religionem. Haec se ad eum de sententia P. Cornelii et M. Sempronii deferre. Scipio conlaudato Laelio ad contionem advocavit pronuntiavitque se satis compertum habere Q. Trebellium et Sex. Digitium pariter in murum escendisse, seque eos ambos virtutis causa coronis muralibus donare. Tum reliquos prout cuiusque meritum virtusque erat donavit; ante omnis C. Laelium praefectum classis et omni genere laudis sibimet ipse aequavit et corona aurea ac triginta bubus donavit.

49. Tum obsides civitatium Hispaniae vocari iussit; quorum quantus numerus fuerit piget scribere, quippe ubi alibi trecentos ferme, alibi tria milia septingentos viginti quattuor fuisse inveniam.
Aeque et alia inter auctores discrepant. Praesidium Punicum alius decem, alius septem, alius haud plus quam duum milium fuisse scribit. Capta alibi decem milia capitum, alibi supra quinque et viginti invenias. Scorpiones maiores minoresque ad sexaginta captos scripserim, si auctorem Graecum sequar Silenum; si Valerium Antiatem, maior scorpionumsex milia, minorum tredecim milia; adeo nullus mentiendi modus est.
Ne de ducibus quidem convenit. Plerique Laelium praefuisse classi, sunt qui M. Iulium Silanum dicant; Arinen praefuisse Punico praesidio deditumque Romanis Antias Valerius, Magonem alii scriptores tradunt.
Non de numero navium captarum, non de pondere auri atque argenti et redacta pecunia convenit; si aliquis adsentiri necesse est, media simillima veri sunt.
Ceterum, vocatis obsidibus primum universos bonum animum habere iussit: venisse enim eos in populi Romani potestatem, qui beneficio quam metu obligare homines malit exterasque gentes fide ac societate iunctas habere quam tristi subiectas servitio.
Deinde acceptis nominibus civitatium recensuit captivos quot cuiusque populi essent, et nuntios domum misit ut ad suos quisque recipiendos veniret. Si quarum forte civitatium legati aderant, eis praesentibus suos restituit: ceterorum curam benigne tuendorum C. Flaminio quaestori attribuit.
Inter haec e media turba obsidum mulier magno natu, Mandonii uxor, qui frater Indibilis Ilergetum reguli erant, flens ad pedes imperatoris procubuit obtestarique coepit ut curam cultumque feminarum impensius custodibus commendaret.
Cum Scipio nihil defuturum iis profecto diceret, tum rursus mulier: "Haud magni ista facimus" inquit; "quid enim huic fortunae non satis est? Alia me cura aetatem harum intuentem – nam ipsa iam extra periculum iniuriae muliebris sum – stimulat."
Et aetate et forma florentes circa eam Indibilis filiae erant aliaeque nobilitate pari, quae omnes eam pro parente colebant. Tum Scipio: "Meae populique Romani disciplinae causae facerem" inquit, "ne quid quod sanctum usquam esset apud nos violaretur: nunc ut id curem impensius, vestra quoque virtus dignitasque facit quae ne in malis quidem oblitae decoris matronalis estis".
Spectatae deinde integritatis viro tradidit eas tuerique haud secus verecunde ac modeste quam hospitum coniuges ac matres iussit.

50. Captiva deinde a militibus adducitur ad eum adulta virgo, adeo eximia forma ut quacumque incedebat converteret omnium oculos. Scipio percontatus patriam parentesque, inter cetera accepit desponsam eam principi Celtiberorum: adulescenti Allucio nomen erat.
Extemplo igitur parentibus sponsoque ab domo accitis, cum interim audiret deperire eum sponsae amore, ubi primum venit, accuratiore eum sermone quam parentes adloquitur. "Iuvenis", inquit, "iuvenem appello, quo minor sit inter nos huius sermonis verecundia. Ego cum sponsa tua capta a militibus nostris ad me ducta esset audiremque tibi eam cordi esse, et forma faceret fidem, quia ipse, si frui liceret ludo aetatis, praesertim in recto et legitimo amore, et non res publica animum nostrum occupasset, veniam mihi dari sponsam impensius amanti vellem, tuo cuius possum amori faveo.
Fuit sponsa tua apud me eadem qua apud soceros tuos parentesque suos verecundia; servata tibi est, ut inviolatum et dignum me teque dari tibi donum posset.
Hanc mercedem unam pro eo munere paciscor: amicus populo Romano sis et, si me virum bonum credis esse quales patrem patruumque meum iam ante hae gentes norant, scias multos nostri similes in civitate Romana esse, nec ullum in terris hodie populum dici posse quem minus tibi hostem tuisque esse velis aut amicum malis."
Cum adulescens, simul pudore et gaudio perfusus, dextram Scipionis tenens deos omnes invocaret ad gratiam illi pro se referendam, quoniam sibi nequaquam satis facultatis pro suo animo atque illius erga se merito esset, parentes inde cognatique virgines appellati; qui, quoniam gratis sibi redderetur, virgo ad quam redimendam satis magnum attulissent auri pondus, orare Scipionem ut id ab se donum acciperet coeperunt, haud minorem eius rei apud se gratiam futuram esse adfirmantes quam redditae inviolatae foret virginis.
Scipio quando tanto opere peterent accepturum se pollicitus, poni ante pedes iussit vocatoque ad se Allucio. "Super dotem" inquit "quam accepturus a socero es, haec tibi a me dotalia dona accedent"; aurumque tollere ac sibi habere iussit. His laetus donis honoribusque dimissus domum, implevit populares laudibus meritis Scipionis: venisse dis simillimum iuvenem, vincentem omnia cum armis, tum benignitate ac beneficiis.
Itaque dilectu clientium habito cum delectis mille et quadringentis equitibus intra paucos dies ad Scipionem revertit.

51. Scipio retentum secum Laelium, dum captivos obsidesque et praedam ex consilio eius disponeret, satis omnibus rebus compositis, data quinquereme <et> captivis + cum Magone et quindecim fere senatoribus qui simul cum eo capti erant in naves sex impositis nuntium victoriae Romam mittit. Ipse paucos dies quibus morari Carthagine statuerat, exercendis navalibus pedestribusque copiis absumpsit.
Primo die legiones in armis quattuor milium spatio decurrerunt; secundo die arma curare et tergere ante tentoria iussi; tertio die rudibus inter se in modum iustae pugnae concurrerunt praepilatisque missilibus iaculati sunt; quarto die quies data; quinto iterum in armis decursum est. Hunc ordinem laboris quietisque quoad Carthagine morati sunt servarunt.
Remigium classicique milites tranquillo in altum evecti, agilitatem navium simulacris navalis pugnae experiebantur.
Haec extra urbem terra marique corpora simul animosque ad bellum acuebant; urbs ipsa strepebat apparatu belli fabris omnium generum in publicam officinam inclusis.
Dux cuncta pari cura obibat: nunc in classe ac navali erat, nunc cum legionibus decurrebat: nunc operibus adspiciendis tempus dabat, quaeque in officinis quaeque in armamentario ac navalibus fabrorum multitudo plurima in singulos dies certamine ingenti faciebat.
His ita incohatis refectisque quae quassata erant muri dispositisque praesidiis ad custodiam urbis, Tarraconem est profectus, a multis legationibus protinus in via aditus, quas partim dato responso ex itinere dimisit, partim distulit Tarraconem, quo omnibus novis veteribusque sociis edixerat conventum.
Et cuncti fere qui cis Hiberum incolunt populi, multi etiam ulterioris provinciae convenerunt. Carthaginiensium duces primo ex industria famam captae Carthaginis compresserunt: deinde, ut clarior res erat quam ut tegi ac dissimulari posset, elevabant verbis: necopinato adventu ac prope furto unius diei urbem unam Hispaniae interceptam, cuius rei tam parvae praemio elatum insolentem iuvenem immodico gaudio speciem magnae victoriae imposuisse: at ubi adpropinquare tres duces, tres victores hostium exercitus audisset, occursuram ei extemplo domesticorum funerum memoriam.
Haec in volgus iactabant, haudquaquam ipsi ignari quantum sibi ad omnia virium Carthagine amissa decessisset.

 


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License