Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXVII

Caput III

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput III

9. Ceterum transportati milites in Siciliam - et erant maior pars Latini nominis sociorumque - prope magni motus causa fuere; adeo ex parvis saepe magnarum momenta rerum pendent. fremitus enim inter Latinos sociosque in conciliis ortus, decimum annum dilectibus stipendiis se exhaustos esse; quotannis ferme clade magna pugnare; alios in acie occidi, alios morbo absumi; magis perire sibi civem qui ab Romano miles lectus sit quam qui ab Poeno captus: quippe ab hoste gratis remitti in patriam, ab Romanis extra Italiam in exsilium verius quam in militiam ablegari. octavum iam ibi annum senescere Cannensem militem, moriturum ante quam Italia hostis, quippe nunc cum maxime florens viribus, excedat. si veteres milites non redeant in patriam, novi legantur, brevi neminem superfuturum. itaque quod propediem res ipsa negatura sit, priusquam ad ultimam solitudinem atque egestatem perveniant, negandum populo Romano esse. si consentientes in hoc socios videant Romani, profecto de pace cum Carthaginiensibus iungenda cogitaturos: aliter nunquam vivo Hannibale sine bello Italiam fore. haec acta in conciliis.
Triginta tum coloniae populi Romani erant; ex iis duodecim, cum omnium legationes Romae essent, negaverunt consulibus esse unde milites pecuniamque darent. eae fuere Ardea, Nepete, Sutrium, Alba, Carseoli, Sora, Suessa, Circeii, Setia, Cales, Narnia, Interamna. nova re consules icti cum absterrere eos a tam detestabili consilio vellent, castigando increpandoque plus quam leniter agendo profecturos rati, eos ausos esse consulibus dicere aiebant quod consules ut in senatu pronuntiarent in animum inducere non possent; non enim detractationem eam munerum militiae, sed apertam defectionem a populo Romano esse. redirent itaque propere in colonias et tamquam integra re, locuti magis quam ausi tantum nefas, cum suis consulerent. admonerent non Campanos neque Tarentinos esse eos sed Romanos, inde oriundos, inde in colonias atque in agrum bello captum stirpis augendae causa missos. quae liberi parentibus deberent, ea illos Romanis debere, si ulla pietas, si memoria antiquae patriae esset. consulerent igitur de integro; nam tum quidem quae temere agitassent, ea prodendi imperii Romani, tradendae Hannibali victoriae esse. cum alternis haec consules diu iactassent, nihil moti legati neque se quid domum renuntiarent habere dixerunt neque senatum suum quid novi consuleret, ubi nec miles qui legeretur nec pecunia quae daretur in stipendium esset. cum obstinatos eos viderent consules, rem ad senatum detulerunt, ubi tantus pavor animis hominum est ut magna pars actum de imperio diceret: idem alias colonias facturas, idem socios; consensisse omnes ad prodendam Hannibali urbem Romanam.

10. Consules hortari et consolari senatum et dicere alias colonias in fide atque officio pristino fore: eas quoque ipsas quae officio decesserint si legati circa eas colonias mittantur qui castigent, non qui precentur, verecundiam imperii habituras esse. permissum ab senatu iis cum esset, agerent facerentque ut e re publica ducerent, pertemptatis prius aliarum coloniarum animis citaverunt legatos quaesiveruntque ab iis ecquid milites ex formula paratos haberent. pro duodeviginti coloniis M. Sextilius Fregellanus respondit et milites paratos ex formula esse, et si pluribus opus esset plures daturos, et quidquid aliud imperaret velletque populus Romanus enixe facturos; ad id sibi neque opes deesse, animum etiam superesse. consules parum sibi videri praefati pro merito eorum sua voce conlaudari [eos] nisi universi patres iis in curia gratias egissent, sequi in senatum eos iusserunt. senatus quam poterat honoratissimo decreto adlocutos eos, mandat consulibus ut ad populum quoque eos producerent, et inter multa alia praeclara quae ipsis maioribusque suis praestitissent recens etiam meritum eorum in rem publicam commemorarent. ne nunc quidem post tot saecula sileantur fraudenturve laude sua: Signini fuere et Norbani Saticulanique et Fregellani et Lucerini et Venusini et Brundisini et Hadriani et Firmani et Ariminenses, et ab altero mari Pontiani et Paestani et Cosani, et mediterranei Beneventani et Aesernini et Spoletini et Placentini et Cremonenses. harum coloniarum subsidio tum imperium populi Romani stetit, iisque gratiae in senatu et apud populum actae. duodecim aliarum coloniarum quae detractaverunt imperium mentionem fieri patres vetuerunt, neque illos dimitti neque retineri neque appellari a consulibus; ea tacita castigatio maxime ex dignitate populi Romani visa est.
Cetera expedientibus quae ad bellum opus erant consulibus, aurum vicesimarium quod in sanctiore aerario ad ultimos casus servabatur promi placuit. prompta ad quattuor milia pondo auri. inde quingena pondo data consulibus et M. Marcello et P. Sulpicio proconsulibus et L. Veturio praetori qui Galliam provinciam erat sortitus, additumque Fabio consuli centum pondo auri praecipuum quod in arcem Tarentinam portaretur; cetero auro usi sunt ad vestimenta praesenti pecunia locanda exercitui qui in Hispania bellum secunda sua fama ducisque gerebat.

11. Prodigia quoque priusquam ab urbe consules proficiscerentur procurari placuit. in Albano monte tacta de caelo erant signum Iovis arborque templo propinqua, et Ostiae lacus, et Capuae murus Fortunaeque aedis, et Sinuessae murus portaque. haec de caelo tacta: cruentam etiam fluxisse aquam Albanam quidam auctores erant, et Romae intus in cella aedis Fortis Fortunae de capite signum quod in corona erat in manum sponte sua prolapsum. et Priverni satis constabat bovem locutum volturiumque frequenti foro in tabernam devolasse, et Sinuessae natum ambiguo inter marem ac feminam sexu infantem, quos androgynos volgus, ut pleraque, faciliore ad duplicanda verba Graeco sermone appellat, et lacte pluvisse et cum elephanti capite puerum natum. ea prodigia hostiis maioribus procurata, et supplicatio circa omnia pulvinaria, obsecratio in unum diem indicta; et decretum ut C. Hostilius praetor ludos Apollini sicut iis annis voti factique erant voveret faceretque. per eos dies et censoribus creandis Q. Fulvius consul comitia habuit. creati censores ambo qui nondum consules fuerant, M. Cornelius Cethegus P. Sempronius Tuditanus. ii censores ut agrum Campanum fruendum locarent ex auctoritate patrum latum ad plebem est plebesque scivit. senatus lectionem contentio inter censores de principe legendo tenuit. Sempronii lectio erat; ceterum Cornelius morem traditum a patribus sequendum aiebat ut qui primus censor ex iis qui viverent fuisset, eum principem legerent; is T. Manlius Torquatus erat; Sempronius cui di sortem legendi dedissent ei ius liberum eosdem dedisse deos; se id suo arbitrio facturum lecturumque Q. Fabium Maximum quem tum principem Romanae civitatis esse vel Hannibale iudice victurus esset. cum diu certatum verbis esset, concedente collega lectus a Sempronio princeps in senatum Q. Fabius Maximus consul. inde alius lectus senatus octo praeteritis, inter quos M. Caecilius Metellus erat, infamis auctor deserendae Italiae post Cannensem cladem. in equestribus quoque notis eadem servata causa, sed erant perpauci quos ea infamia attingeret; illis omnibus - et multi erant - adempti equi qui Cannensium legionum equites in Sicilia erant. addiderunt acerbitati etiam tempus, ne praeterita stipendia procederent iis quae equo publico emeruerant, sed dena stipendia equis privatis facerent. magnum praeterea numerum eorum conquisiverunt qui equo merere deberent, atque ex iis qui principio eius belli septemdecim annos nati fuerant neque militaverant omnes aerarios fecerunt. locaverunt inde reficienda quae circa forum incendio consumpta erant, septem tabernas, macellum, atrium regium.

12. Transactis omnibus quae Romae agenda erant consules ad bellum profecti. prior Fulvius praegressus Capuam: post paucos dies consecutus Fabius, qui et collegam coram obtestatus et per litteras Marcellum ut quam acerrimo bello detinerent Hannibalem dum ipse Tarentum oppugnaret - ea urbe adempta hosti iam undique pulso, nec ubi consisteret nec quid fidum respiceret habenti, ne remorandi quidem causam in Italia fore - Regium etiam nuntium mittit ad praefectum praesidii quod ab Laevino consule adversus Bruttios ibi locatum erat, octo milia hominum, pars maxima ab Agathyrna, sicut ante dictum est, ex Sicilia traducta, rapto vivere hominum adsuetorum; additi erant Bruttiorum indidem perfugae, et audacia et audendi omnia necessitatibus pares. hanc manum ad Bruttium primum agrum depopulandum duci iussit, inde ad Cauloniam urbem oppugnandam. imperata non impigre solum sed etiam avide exsecuti direptis fugatisque cultoribus agri summa vi urbem oppugnabant.
Marcellus et consulis litteris excitus et quia ita induxerat in animum neminem ducem Romanum tam parem Hannibali quam se esse, ubi primum in agris pabuli copia fuit ex hibernis profectus ad Canusium Hannibali occurrit. sollicitabat ad defectionem Canusinos Poenus; ceterum ut appropinquare Marcellum audivit, castra inde movit. aperta erat regio, sine ullis ad insidias latebris; itaque in loca saltuosa cedere inde coepit. Marcellus vestigiis instabat castraque castris conferebat, et opere perfecto extemplo in aciem legiones educebat. Hannibal turmatim per equites peditumque iaculatores levia certamina serens casum universae pugnae non necessarium ducebat. tractus est tamen ad id quod vitabat certamen. nocte praegressum adsequitur locis planis ac patentibus Marcellus; castra inde ponentem pugnando undique in munitores operibus prohibet. ita signa conlata pugnatumque totis copiis, et cum iam nox instaret Marte aequo discessum est. castra exiguo distantia spatio raptim ante noctem permunita. postero die luce prima Marcellus in aciem copias eduxit; nec Hannibal detractavit certamen, multis verbis adhortatus milites ut memores Trasumenni Cannarumque contunderent ferociam hostis: urgere atque instare eum; non iter quietos facere, non castra ponere pati, non respirare aut circumspicere; cottidie simul orientem solem et Romanam aciem in campis videndam esse; si uno proelio haud incruentus abeat, quietius deinde tranquilliusque eum bellaturum. his inritati adhortationibus simulque taedio ferociae hostium cottidie instantium lacessentiumque acriter proelium ineunt. pugnatum amplius duabus horis est. cedere inde ab Romanis dextra ala et extraordinarii coepere. quod ubi Marcellus vidit, duodevicesimam legionem in primam aciem inducit. dum alii trepide cedunt, alii segniter subeunt, turbata tota acies est, dein prorsus fusa, et vincente pudorem metu terga dabant. cecidere in pugna fugaque ad duo milia et septingenti civium sociorumque; in iis quattuor Romani centuriones, duo tribuni militum, M. Licinius et M. Helvius. signa militaria quattuor de ala prima quae fugit, duo de legione quae cedentibus sociis successerat amissa.

13. Marcellus postquam in castra reditum est, contionem adeo saevam atque acerbam apud milites habuit ut proelio per diem totum infeliciter tolerato tristior iis irati ducis oratio esset. 'dis immortalibus, ut in tali re, laudes gratesque' inquit 'ago quod victor hostis cum tanto pavore incidentibus vobis in vallum portasque non ipsa castra est adgressus; deservissetis profecto eodem terrore castra quo omisistis pugnam. qui pavor hic, qui terror, quae repente qui et cum quibus pugnaretis oblivio animos cepit? nempe iidem sunt hi hostes quod vincendo et victos sequendo priorem aestatem absumpsistis, quibus dies noctesque fugientibus per hos dies institistis, quos levibus proeliis fatigastis, quos hesterno die nec iter facere nec castra ponere passi estis. omitto ea quibus gloriari potestis: cuius et ipsius pudere ac paenitere vos oportet referam - nempe aequis manibus hesterno die diremistis pugnam. quid haec nox, quid hic dies attulit? vestrae iis copiae imminutae sunt an illorum auctae? non equidem mihi cum exercitu meo loqui videor nec cum Romanis militibus: corpora tantum atque arma eadem sunt. an si eosdem animos habuissetis, terga vestra vidisset hostis? signa alicui manipulo aut cohorti ademisset? adhuc caesis legionibus Romanis gloriabatur: vos illi hodierno die primum fugati exercitus dedistis decus.' clamor inde ortus ut veniam eius diei daret: ubi vellet deinde experiretur militum suorum animos. 'ego vero experiar,' inquit 'milites, et vos crastino die in aciem educam ut victores potius quam victi veniam impetretis quam petitis.' cohortibus quae signa amiserant hordeum dari iussit, centurionesque manipulorum quorum signa amissa fuerant destrictis gladiis discinctos destituit; et ut postero die omnes pedites equites armati adessent edixit. ita contio dimissa fatentium iure ac merito sese increpitos neque illo die virum quemquam in acie Romana fuisse praeter unum ducem, cui aut morte satisfaciendum aut egregia victoria esset.
Postero die ornati [armatique] ad edictum aderant. imperator eos conlaudat pronuntiatque a quibus orta pridie fuga esset cohortesque quae signa amisissent se in primam aciem inducturum; edicere iam sese omnibus pugnandum ac vincendum esse et adnitendum singulis universisque ne prius hesternae fugae quam hodiernae victoriae fama Romam perveniat. inde cibo corpora firmare iussi ut si longior pugna esset viribus sufficerent. ubi omnia dicta factaque sunt quibus excitarentur animi militum in aciem procedunt.

14. Quod ubi Hannibali nuntiatum est, 'cum eo nimirum' inquit 'hoste res est qui nec bonam nec malam ferre fortunam possit. seu vicit, ferociter instat victis: seu victus est, instaurat cum victoribus certamen.' signa inde canere iussit et copias educit. pugnatum utrimque aliquanto quam pridie acrius est Poenis ad obtinendum hesternum decus adnitentibus, Romanis ad demendam ignominiam. sinistra ala ab Romanis et cohortes quae amiserant signa in prima acie pugnabant et legio duodevicesima ab dextro cornu instructa. L. Cornelius Lentulus et C. Claudius Nero legati cornibus praeerant: Marcellus mediam aciem hortator testisque praesens firmabat. ab Hannibale Hispani primam obtinebant frontem - et id roboris in omni exercitu erat. cum anceps diu pugna esset, Hannibal elephantos in primam aciem induci iussit, si quem inicere ea res tumultum ac pavorem posset. et primo turbarunt signa ordinesque, et partim occulcatis, partim dissipatis terrore qui circa erant nudaverant una parte aciem, latiusque fuga manasset ni C. Decimius Flavus tribunus militum signo arrepto primi hastati manipulum eius signi sequi se iussisset. duxit ubi maxime tumultum conglobatae beluae faciebant pilaque in eas conici iussit. haesere omnia tela haud difficili ex propinquo in tanta corpora ictu et tum conferta turba; sed ut non omnes volnerati sunt, ita in quorum tergis infixa stetere pila, ut est genus anceps, in fugam versi etiam integros avertere. tum iam non unus manipulus, sed pro se quisque miles qui modo adsequi agmen fugientium elephantorum poterat, pila conicere. eo magis ruere in suos beluae tantoque maiorem stragem edere quam inter hostes ediderant, quanto acrius pavor consternatam agit quam insidentis magistri imperio regitur. in perturbatam transcursu beluarum aciem signa inferunt Romani pedites et haud magno certamine dissipatos trepidantesque avertunt. tum in fugientes equitatum immittit Marcellus, nec ante finis sequendi est factus quam in castra paventes compulsi sunt. nam super alia quae terrorem trepidationemque facerent, elephanti quoque duo in ipsa porta corruerant, coactique erant milites per fossam vallumque ruere in castra. ibi maxima hostium caedes facta; caesa ad octo milia hominum, quinque elephanti. nec Romanis incruenta victoria fuit: mille ferme et septingenti de duabus legionibus et sociorum supra mille et trecentos occisi; volnerati permulti civium sociorumque. Hannibal nocte proxima castra movit: cupientem insequi Marcellum prohibuit multitudo sauciorum.

15a. Speculatores qui prosequerentur agmen missi postero die rettulerunt Bruttios Hannibalem petere.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License