Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXVII

Caput IV

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput IV

15b. Iisdem ferme diebus et ad Q. Fulvium consulem Hirpini et Lucani et Volceientes traditis praesidiis Hannibalis quae in urbibus habebant dediderunt sese, clementerque a consule cum verborum tantum castigatione ob errorem praeteritum accepti sunt, et Bruttiis similis spes veniae facta est, cum ab iis Vibius et Paccius fratres, longe nobilissimi gentis eius, eandem quae data Lucanis erat condicionem deditionis petentes venissent.
Q. Fabius consul oppidum in Sallentinis Manduriam vi cepit; ibi ad quattuor milia hominum capta et ceterae praedae aliquantum. inde Tarentum profectus in ipsis faucibus portus posuit castra. naves quas Laevinus tutandis commeatibus habuerat partim machinationibus onerat apparatuque moenium oppugnandorum, partim tormentis et saxis omnique missilium telorum genere instruit, onerarias quoque, non eas solum quae remis agerentur, ut alii machinas scalasque ad muros ferrent, alii procul ex navibus volnerarent moenium propugnatores. hae naves ab aperto mari ut urbem adgrederentur instructae parataeque sunt; et erat liberum mare classe Punica cum Philippus oppugnare Aetolos pararet Corcyram tramissa. in Bruttiis interim Cauloniae oppugnatores sub adventu Hannibalis ne opprimerentur in tumulum a praesenti impetu tutum, ad cetera inopem, concessere.
Fabium Tarentum obsidentem leve dictu momentum ad rem ingentem potiundam adiuvit. praesidium Bruttiorum datum ab Hannibale Tarentini habebant. eius praesidii praefectus deperibat amore mulierculae cuius frater in exercitu Fabi consulis erat. is certior litteris sororis factus de nova consuetudine advenae locupletis atque inter populares tam honorati, spem nactus per sororem quolibet impelli amantem posse, quid speraret ad consulem detulit. quae cum haud vana cogitatio visa esset pro perfuga iussus Tarentum transire, ac per sororem praefecto conciliatus primo occulte temptando animum, dein satis explorata levitate blanditiis muliebribus perpulit eum ad proditionem custodiae loci cui praepositus erat. ubi et ratio agendae rei et tempus convenit, miles nocte per intervalla stationum clam ex urbe emissus ea quae acta erant quaeque ut agerentur convenerat ad consulem refert.
Fabius vigilia prima dato signo iis qui in arce erant quique custodiam portus habebant, ipse circumito portu ab regione urbis in orientem versa occultus consedit. canere inde tubae simul ab arce simul a portu et ab navibus quae ab aperto mari adpulsae erant, clamorque undique cum ingenti tumultu unde minimum periculi erat de industria ortus. consul interim silentio continebat suos. igitur Democrates, qui praefectus antea classis fuerat, forte illi loco , postquam quieta omnia circa se vidit, alias partes eo tumultu personare ut captae urbis interdum excitaretur clamor, veritus ne inter cunctationem suam consul aliquam vim faceret ac signa inferret, praesidium ad arcem unde maxime terribilis accidebat sonus traducit. Fabius cum et ex temporis spatio et ex silentio ipso quod, ubi paulo ante strepebant excitantes vocantesque ad arma, inde nulla accidebat vox, deductas custodias sensisset, ferri scalas ad eam partem muri qua Bruttiorum cohortem praesidium agitare proditionis conciliator nuntiaverat iubet. ea primum captus est murus adiuvantibus recipientibusque Bruttiis, et transcensum in urbem est; inde et proxima refracta porta ut frequenti agmine signa inferrentur. tum clamore sublato sub ortum ferme lucis nullo obvio armato in forum perveniunt, omnesque undique qui ad arcem portumque pugnabant in se converterunt.

16. Proelium in aditu fori maiore impetu quam perseverantia commissum est. non animo, non armis, non arte belli, non vigore ac viribus corporis par Romano Tarentinus erat; igitur pilis tantum coniectis, prius paene quam consererent manus terga dederunt, dilapsique per nota urbis itinera in suas amicorumque domos. duo ex ducibus Nico et Democrates fortiter pugnantes cecidere. Philemenus, qui proditionis ad Hannibalem auctor fuerat, cum citato equo ex proelio avectus esset, vagus paulo post equus [errans] per urbem cognitus, corpus nusquam inventum est; creditum volgo est in puteum apertum ex equo praecipitasse. Carthalonem autem praefectum Punici praesidii cum commemoratione paterni hospitii positis armis venientem ad consulem miles obvius obtruncat. alii alios [passim] sine discrimine armatos inermes caedunt, Carthaginienses Tarentinosque pariter. Bruttii quoque multi passim interfecti, seu per errorem seu vetere in eos insito odio seu ad proditionis famam ut vi potius atque armis captum Tarentum videretur exstinguendam. tum ab caede ad diripiendam urbem discursum. triginta milia servilium capitum dicuntur capta, argenti vis ingens facti signatique, auri tria milia octoginta pondo, signa tabulae prope ut Syracusarum ornamenta aequaverint. sed maiore animo generis eius praeda abstinuit Fabius quam Marcellus; qui interroganti scribae quid fieri signis vellet ingentis magnitudinis - di sunt, suo quisque habitu in modum pugnantium formati - deos iratos Tarentinis relinqui iussit. murus inde qui urbem ab arce dirimebat dirutus est ac disiectus.
Dum haec Tarenti aguntur, Hannibal iis qui Cauloniam obsidebant in deditionem acceptis, audita oppugnatione Tarenti dies noctesque cursim agmine acto cum festinans ad opem ferendam captam urbem audisset, 'et Romani suum Hannibalem' inquit 'habent; eadem qua ceperamus arte Tarentum amisimus.' ne tamen fugientis modo convertisse agmen videretur, quo constiterat loco quinque milia ferme ab urbe posuit castra; ibi paucos moratus dies Metapontum sese recepit. inde duos Metapontinos cum litteris principum eius civitatis ad Fabium Tarentum mittit, fidem ab consule accepturos impunita priora fore si Metapontum cum praesidio Punico prodidissent. Fabius vera quae adferrent esse ratus, diem qua accessurus esset Metapontum constituit litterasque ad principes dedit, quae ad Hannibalem delatae sunt. enimvero laetus successu fraudis si ne Fabius quidem dolo invictus fuisset, haud procul Metaponto insidias ponit. Fabio auspicanti priusquam egrederetur ab Tarento, aves semel atque iterum non addixerunt. hostia quoque caesa consulenti deos haruspex cavendum a fraude hostili et ab insidiis praedixit. Metapontini postquam ad constitutum non venerat diem remissi ut cunctantem hortarentur ac repente comprehensi, metu gravioris quaestionis detegunt insidias.

17. Aestatis eius principio qua haec agebantur, P. Scipio in Hispania cum hiemem totam reconciliandis barbarorum animis partim donis, partim remissione obsidum captivorumque absumpsisset, Edesco ad eum clarus inter duces Hispanos venit. erant coniunx liberique eius apud Romanos; sed praeter eam causam etiam velut fortuita inclinatio animorum quae Hispaniam omnem averterat ad Romanum a Punico imperio traxit eum. eadem causa Indibili Mandonioque fuit, haud dubie omnis Hispaniae principibus, cum omni popularium manu relicto Hasdrubale secedendi in imminentes castris eius tumulos unde per continentia iuga tutus receptus ad Romanos esset. Hasdrubal cum hostium res tantis augescere incrementis cerneret, suas imminui ac fore ut, nisi audendo aliquid moveret, qua coepissent ruerent, dimicare quam primum statuit. Scipio avidior etiam certaminis erat cum a spe quam successus rerum augebat tum quod priusquam iungerentur hostium exercitus cum uno dimicare duce exercituque quam simul cum universis malebat. ceterum etiamsi cum pluribus pariter dimicandum foret, arte quadam copias auxerat. nam cum videret nullum esse navium usum, quia vacua omnis Hispaniae ora classibus Punicis erat, subductis navibus Tarracone navales socios terrestribus copiis addidit; et armorum affatim erat <et> captorum Carthagine et quae post captam eam fecerat tanto opificum numero incluso.
Cum iis copiis Scipio veris principio ab Tarracone egressus - iam enim et Laelius redierat ab Roma, sine quo nihil maioris rei motum volebat - ducere ad hostem pergit. per omnia pacata eunti, ut cuiusque populi fines transiret prosequentibus excipientibusque sociis, Indibilis et Mandonius cum suis copiis occurrerent. Indibilis pro utroque locutus haudquaquam <ut> barbarus stolide incauteve, sed potius cum verecundia <ac> gravitate, propiorque excusanti transitionem ut necessariam quam glorianti eam velut primam occasionem raptam; scire enim se transfugae nomen exsecrabile veteribus sociis, novis suspectum esse; neque eum se reprehendere morem hominum si tam anceps odium causa, non nomen faciat. merita inde sua in duces Carthaginienses commemoravit, avaritiam contra eorum superbiamque et omnis generis iniurias in se atque populares. itaque corpus dumtaxat suum ad id tempus apud eos fuisse: animum iam pridem ibi esse ubi ius ac fas crederent coli; ad deos quoque confugere supplices qui nequeant hominum vim atque iniurias pati. se id Scipionem orare ut transitio sibi nec fraudi apud eum nec honori sit. quales ex hac die experiundo cognorit, perinde operae eorum pretium faceret. ita prorsus respondet facturum Romanus, nec pro transfugis habiturum qui non duxerint societatem ratam ubi nec divini quicquam nec humani sanctum esset. productae deinde in conspectum iis coniuges liberique lacrimantibus gaudio redduntur, atque eo die in hospitium abducti: postero die foedere accepta fides dimissique ad copias adducendas. iisdem deinde castris tendebant donec ducibus iis ad hostem perventum est.

18. Proximus Carthaginiensium exercitus Hasdrubalis prope urbem Baeculam erat. pro castris equitum stationes habebant. in eas velites antesignanique et qui primi agminis erant advenientes ex itinere priusquam castris locum acciperent, adeo contemptim impetum fecerunt ut facile appareret quid utrique parti animorum esset. in castra trepida fuga compulsi equites sunt signaque Romana portis prope ipsis inlata. atque illo quidem die inritatis tantum ad certamen animis castra Romani posuerunt: nocte Hasdrubal in tumulum copias recipit plano campo in summo patentem; fluvius ab tergo, ante circaque velut ripa praeceps oram eius omnem cingebat. suberat et altera inferior summissa fastigio planities; eam quoque altera crepido haud facilior in adscensum ambibat. in hunc inferiorem campum postero die Hasdrubal postquam stantem pro castris hostium aciem vidit, equites Numidas leviumque armorum Baliares et Afros demisit.
Scipio circumvectus ordines signaque ostendebat hostem praedamnata spe aequo dimicandi campo captantem tumulos, loci fiducia non virtutis armorumque stare in conspectu; sed altiora moenia habuisse Carthaginem, quae transcendisset miles Romanus; nec tumulos nec arcem, ne mare quidem armis obstitisse suis. ad id fore altitudines quas cepissent hostibus ut per praecipitia et praerupta salientes fugerent; eam quoque se illis fugam clausurum. cohortesque duas alteram tenere fauces vallis per quam deferretur amnis iubet, alteram viam insidere quae ab orbe per tumuli obliqua in agros ferret. ipse expeditos qui pridie stationes hostium pepulerant ad levem armaturam infimo stantem supercilio ducit. per aspreta primum, nihil aliud quam via impediti, iere; deinde ut sub ictum venerunt, telorum primo omnis generis vis ingens effusa in eos est; ipsi contra saxa quae locus strata passim, omnia ferme missilia, praebet ingerere, non milites solum, sed etiam turba calonum immixta armatis.
Ceterum quamquam adscensus difficilis erat et prope obruebantur telis saxisque, adsuetudine tamen succedendi muros et pertinacia animi subierunt primi. qui simul cepere aliquid aequi loci ubi firmo consisterent gradu, levem et concursatorem hostem atque intervallo tutum cum procul missilibus pugna eluditur, instabilem eundem ad comminus conserendas manus, expulerunt loco et cum caede magna in aciem altiore superstantem tumulo impegere. inde Scipio iussis adversus mediam evadere aciem victoribus ceteras copias cum Laelio dividit, atque eum parte dextra tumuli circumire donec mollioris adscensus viam inveniret iubet: ipse ab laeva, circuitu haud magno, in transversos hostes incurrit. inde primo turbata acies est dum ad circumsonantem undique clamorem flectere cornua et obvertere ordines volunt. hoc tumultu et Laelius subiit; et dum pedem referunt ne ab tergo volnerarentur, laxata prima acies locusque ad evadendum et mediis datus est, qui per tam iniquum locum stantibus integris ordinibus elephantisque ante signa locatis nunquam evasissent. cum ab omni parte caedes fieret Scipio, qui laevo cornu in dextrum incucurrerat, maxime in nuda latera hostium pugnabat; et iam ne fugae quidem patebat locus; nam et stationes utrimque Romanae dextra laevaque insederant vias, et porta castrorum ducis principumque fuga clausa erat, addita trepidatione elephantorum quos territos aeque atque hostes timebant. caesa igitur ad octo milia hominum.

19. Hasdrubal iam ante quam dimicaret pecunia rapta elephantisque praemissis, quam plurimos poterat de fuga excipiens praeter Tagum flumen ad Pyrenaeum tendit. Scipio castris hostium potitus cum praeter libera capita omnem praedam militibus concessisset, in recensendis captivis decem milia peditum, duo milia equitum invenit. ex his Hispanos sine pretio omnes domum dimisit, Afros vendere quaestorem iussit. circumfusa inde multitudo Hispanorum et ante deditorum et pridie captorum regem eum ingenti consensu appellavit. tum Scipio silentio per praeconem facto sibi maximum nomen imperatoris esse dixit quo se milites sui appellassent: regium nomen alibi magnum, Romae intolerabile esse. regalem animum in se esse, si id in hominis ingenio amplissimum ducerent, taciti iudicarent: vocis usurpatione abstinerent. sensere etiam barbari magnitudinem animi, cuius miraculo nominis alii mortales stuperent id ex tam alto fastigio aspernantis. dona inde regulis principibusque Hispanorum divisa, et ex magna copia captorum equorum trecentos quos vellet eligere Indibilem iussit.
Cum Afros venderet iussu imperatoris quaestor, puerum adultum inter eos forma insigni cum audisset regii generis esse, ad Scipionem misit. quem cum percontaretur Scipio quis et cuias et cur id aetatis in castris fuisset, Numidam esse ait, Massivam populares vocare: orbum a patre relictum apud maternum avum Galam, regem Numidarum, eductum, cum avunculo Masinissa, qui nuper cum equitatu subsidio Carthaginiensibus venisset, in Hispaniam traiecisse; prohibitum propter aetatem a Masinissa nunquam ante proelium inisse: eo die quo pugnatum cum Romanis esset inscio avunculo clam armis equoque sumpto in aciem exisse; ibi prolapso equo effusum in praeceps captum ab Romanis esse. Scipio cum adservari Numidam iussisset, quae pro tribunali agenda erant peragit; inde cum se in praetorium recepisset, vocatum eum interrogat velletne ad Masinissam reverti. cum effusis gaudio lacrimis cupere vero diceret, tum puero anulum aureum tunicam lato clavo cum Hispano sagulo et aurea fibula equumque ornatum donat, iussisque prosequi quoad vellet equitibus dimisit.

20a. De bello inde consilium habitum; et auctoribus quibusdam ut confestim Hasdrubalem consequeretur, anceps id ratus ne Mago atque alter Hasdrubal cum eo iungerent copias, praesidio tantum ad insidendum Pyrenaeum misso ipse reliquum aestatis recipiendis in fidem Hispaniae populis absumpsit.
Paucis post proelium factum ad Baeculam diebus cum Scipio rediens iam Tarraconem saltu Castulonensi excessisset, Hasdrubal Gisgonis filius et Mago imperatores ex ulteriore Hispania ad Hasdrubalem venere, serum post male gestam rem auxilium, consilio in cetera exsequenda belli haud parum opportuni. ibi conferentibus quid in cuiusque provinciae regione animorum Hispanis esset, unus Hasdrubal Gisgonis ultimam Hispaniae oram quae ad Oceanum et Gades vergit ignaram adhuc Romanorum esse eoque Carthaginiensibus satis fidam censebat: inter Hasdrubalem alterum et Magonem constabat beneficiis Scipionis occupatos omnium animos publice privatimque esse nec transitionibus finem ante fore quam omnes Hispani milites aut in ultima Hispaniae amoti aut traducti in Galliam forent. itaque etiam si senatus Carthaginiensium non censuisset, eundum tamen Hasdrubali fuisse in Italiam ubi belli caput rerumque summa esset, simul ut Hispanos omnes procul ab nomine Scipionis ex Hispania abduceret. exercitum eius cum transitionibus tum adverso proelio imminutum Hispanis repleri militibus, et Magonem Hasdrubali Gisgonis filio tradito exercitu ipsum cum grandi pecunia ad conducenda mercede auxilia in Baliares traicere; Hasdrubalem Gisgonis cum exercitu penitus in Lusitaniam abire, nec cum Romano manus conserere; Masinissae ex omni equitatu quod roboris esset tria milia equitum expleri, eumque vagum per citeriorem Hispaniam sociis opem ferre, hostium oppida atque agros populari; - his decretis, ad exsequenda quae statuerant duces digressi. haec eo anno in Hispania acta.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License