Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXVII

Caput V

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput V

20b. Romae fama Scipionis in dies crescere, Fabio Tarentum captum astu magis quam virtute gloriae tamen esse, Fulvi senescere fama, Marcellus etiam adverso rumore esse, superquam quod primo male pugnaverat, quia vagante per Italiam Hannibale media aestate Venusiam in tecta milites abduxisset. inimicus erat ei C. Publicius Bibulus tribunus plebis. is iam a prima pugna quae adversa fuerat adsiduis contionibus infamem invisumque plebei Claudium fecerat, et iam de imperio abrogando eius agebat cum tamen necessarii Claudii obtinuerunt ut relicto Venusiae legato Marcellus Romam rediret ad purganda ea quae inimici obicerent nec de imperio eius abrogando absente ipso ageretur. forte sub idem tempus et Marcellus ad deprecandam ignominiam et Q. Fulvius consul comitiorum causa Romam venit.

21. Actum de imperio Marcelli in circo Flaminio est ingenti concursu plebisque et omnium ordinum. accusavit tribunus plebis non Marcellum modo, sed omnem nobilitatem: fraude eorum et cunctatione fieri ut Hannibal decimum iam annum Italiam provinciam habeat, diutius ibi quam Carthagine vixerit; habere fructum imperii prorogati Marcello populum Romanum; bis caesum exercitum eius aestiva Venusiae sub tectis agere. hanc tribuni orationem ita obruit Marcellus commemoratione rerum suarum ut non rogatio solum de imperio eius abrogando antiquaretur, sed postero die consulem eum ingenti consensu centuriae omnes crearent. additur collega T. Quinctius Crispinus, qui tum praetor erat. postero die praetores creati P. Licinius Crassus Dives pontifex maximus, P. Licinius Varus Sex. Iulius Caesar Q. Claudius.
Comitiorum ipsorum diebus sollicita civitas de Etruriae defectione fuit. principium eius rei ab Arretinis fieri C. Calpurnius scripserat, qui eam provinciam pro praetore obtinebat. itaque confestim eo missus Marcellus consul designatus, qui rem inspiceret ac, si digna videretur, exercitu accito bellum ex Apulia in Etruriam transferret. eo metu compressi Etrusci quieverunt. Tarentinorum legatis pacem petentibus cum libertate ac legibus suis responsum ab senatu est ut redirent cum Fabius consul Romam venisset.
Ludi et Romani et plebeii eo anno in singulos dies instaurati. aediles curules fuere L. Cornelius Caudinus et Ser. Sulpicius Galba, plebeii C. Servilius et Q. Caecilius Metellus. Servilium negabant iure aut tribunum plebis fuisse aut aedilem esse, quod patrem eius, quem triumvirum agrarium occisum a Boiis circa Mutinam esse opinio per novem annos fuerat, vivere atque in hostium potestate esse satis constabat.

22. Undecimo anno Punici belli consulatum inierunt M. quintum - ut numeretur consulatus quem vitio creatus non gessit - et T. Quinctius Crispinus. utrisque consulibus Italia decreta provincia est et duo consulum prioris anni exercitus - tertius Venusiae tum erat, cui Marcellus praefuerat - ita ut ex tribus eligerent duo quos vellent, tertius ei traderetur qui Tarentum et Sallentini provincia evenisset. ceterae provinciae ita divisae: praetoribus, P. Licinio Varo urbana, P. Licinio Crasso pontifici maximo peregrina et quo senatus censuisset, Sex. Iulio Caesari Sicilia, Q. Claudio [Flamini] Tarentum. prorogatum imperium in annum est Q. Fulvio Flacco ut provinciam Capuam quae T. Quincti praetoris fuerat cum una legione obtineret. prorogatum et C. Hostilio Tubulo est ut pro praetore in Etruriam ad duas legiones succederet C. Calpurnio. prorogatum et L. Veturio Philoni est ut pro praetore Galliam eandem provinciam cum iisdem duabus legionibus obtineret quibus praetor obtinuisset. quod in L. Veturio, idem in C. Aurunculeio decretum ab senatu, latumque de prorogando imperio ad populum est qui praetor Sardiniam provinciam cum duabus legionibus obtinuerat. additae ei ad praesidium provinciae quinquaginta longae naves quas P. Scipio ex Hispania misisset. et P. Scipioni et M. Silano suae Hispaniae suique exercitus in annum decreti. Scipio ex octoginta navibus quas aut secum ex Italia adductas aut captas Carthagine habebat quinquaginta in Sardiniam tramittere iussus, quia fama erat magnum navalem apparatum eo anno Carthagine esse: ducentis navibus omnem oram Italiae Siciliae Sardiniaeque impleturos. et in Sicilia ita divisa res est: Sex. Caesari exercitus Cannensis datus est: M. Valerius Laevinus - ei quoque enim prorogatum imperium est - classem quae ad Siciliam erat navium septuaginta obtineret; adderet eo triginta naves quae ad Tarentum priore anno fuerant; cum ea centum navium classe si videretur ei praedatum in Africam traiceret. et P. Sulpicio ut eadem classe Macedoniam Graeciamque provinciam haberet prorogatum in annum imperium est. de duabus quae ad urbem Romam fuerant legionibus nihil mutatum. supplementum quo opus esset ut scriberent consulibus permissum. una et viginti legionibus eo anno defensum imperium Romanum est. et P. Licinio Varo praetori urbano negotium datum ut naves longas triginta veteres reficeret quae Ostiae erant et viginti novas naves sociis navalibus compleret, ut quinquaginta navium classe oram maris vicinam urbi Romanae tueri posset. C. Calpurnius vetitus ab Arretio movere exercitum nisi cum successor venisset; idem et Tubulo imperatum ut inde praecipue caveret ne qua nova consilia orerentur.

23. Praetores in provincias profecti: consules religio tenebat quod prodigiis aliquot nuntiatis non facile litabant. et ex Campania nuntiata erant Capuae duas aedes, Fortunae et Martis, et sepulcra aliquot de caelo tacta, Cumis - adeo minimis etiam rebus prava religio inserit deos - mures in aede Iovis aurum rosisse, Casini examen apium ingens in foro consedisse; et Ostiae murum portamque de caelo tactam, Caere volturium volasse in aedem Iovis, Volsiniis sanguine lacum manasse. horum prodigiorum causa diem unum supplicatio fuit. per dies aliquot hostiae maiores sine litatione caesae diuque non impetrata pax deum. in capita consulum re publica incolumi exitiabilis prodigiorum eventus vertit.
Ludi Apollinares Q. Fulvio Ap. Claudio consulibus a P. Cornelio Sulla praetore urbano primum facti erant; inde omnes deinceps praetores urbani fecerant; sed in unum annum vovebant dieque incerta faciebant. eo anno pestilentia gravis incidit in urbem agrosque, quae tamen magis in longos morbos quam in permitiales evasit. eius pestilentiae causa et supplicatum per compita tota urbe est et P. Licinius Varus praetor urbanus legem ferre ad populum iussus ut ii ludi in perpetuum in statam diem voverentur. ipse primus ita vovit, fecitque ante diem tertium nonas Quinctiles. is dies deinde sollemnis servatus.

24. De Arretinis et fama in dies gravior et cura crescere patribus. itaque C. Hostilio scriptum est ne differret obsides ab Arretinis accipere, et cui traderet Romam deducendos C. Terentius Varro cum imperio missus. qui ut venit, extemplo Hostilius legionem unam quae ante urbem castra habebat signa in urbem ferre iussit praesidiaque locis idoneis disposuit; tum in forum citatis senatoribus obsides imperavit. cum senatus biduum ad considerandum [tempus] peteret, aut ipsos extemplo dare aut se postero die senatorum omnes liberos sumpturum edixit. inde portas custodire iussi tribuni militum praefectique socium et centuriones ne quis nocte urbe exiret. id segnius neglegentiusque factum; septem principes senatus priusquam custodiae in portis locarentur ante noctem cum liberis evaserunt. postero die luce prima cum senatus in forum citari coeptus esset desiderati, bonaque eorum venierunt: a ceteris senatoribus centum viginti obsides liberi ipsorum accepti traditique C. Terentio Romam deducendi. is omnia suspectiora quam ante fuerant in senatu fecit. itaque tamquam imminente Etrusco tumultu, legionem unam, alteram ex urbanis, Arretium ducere iussus ipse C. Terentius eamque habere in praesidio urbis: C. Hostilium cum cetero exercitu placet totam provinciam peragrare et cavere ne qua occasio novare cupientibus res daretur. C. Terentius ut Arretium cum legione venit, claves portarum cum magistratus poposcisset, negantibus iis comparere fraude amotas magis ratus quam neglegentia intercidisse ipse alias claves omnibus portis imposuit cavitque cum cura ut omnia in potestate sua essent; Hostilium intentius monuit, ut in eo spem non moturos quicquam Etruscos poneret, si ne quid moveri posset praecavisset.

25. De Tarentinis inde magna contentione in senatu actum coram Fabio, defendente ipso quos ceperat armis, aliis infensis et plerisque aequantibus eos Campanorum noxae poenaeque. senatus consultum in sententiam M'. Acilii factum est ut oppidum praesidio custodiretur Tarentinique omnes intra moenia continerentur, res integra postea referretur cum tranquillior status Italiae esset. et de M. Livio praefecto arcis Tarentinae haud minore certamine actum est, aliis senatus consulto notantibus praefectum quod eius socordia Tarentum proditum hosti esset, aliis praemia decernentibus quod per quinquennium arcem tutatus esset maximeque unius eius opera receptum Tarentum foret, mediis ad censores non ad senatum notionem de eo pertinere dicentibus, cuius sententiae et Fabius fuit. adiecit tamen, fateri se opera Livi Tarentum receptum quod amici eius volgo in senatu iactassent; neque enim recipiundum fuisse nisi amissum foret.
Consulum alter T. Quinctius Crispinus ad exercitum quem Q. Fulvius Flaccus habuerat cum supplemento in Lucanos est profectus. Marcellum aliae atque aliae obiectae animo religiones tenebant, in quibus quod cum bello Gallico ad Clastidium aedem Honori et Virtuti vovisset dedicatio eius a pontificibus impediebatur, quod negabant unam cellam amplius quam uni deo recte dedicari, quia si de caelo tacta aut prodigii aliquid in ea factum esset difficilis procuratio foret, quod utri deo res divina fieret sciri non posset; neque enim duobus nisi certis deis rite una hostia fieri. ita addita Virtutis aedes adproperato opere; neque tamen ab ipso aedes eae dedicatae sunt. tum demum ad exercitum quem priore anno Venusiae reliquerat cum supplemento proficiscitur.
Locros in Bruttiis Crispinus oppugnare conatus quia magnam famam attulisse Fabio Tarentum rebatur, omne genus tormentorum machinarumque ex Sicilia arcessierat; et naves indidem accitae erant quae vergentem ad mare partem urbis oppugnarent. ea omissa oppugnatio est quia Lacinium Hannibal admoverat copias, et collegam eduxisse iam a Venusia exercitum fama erat, cui coniungi volebat. itaque in Apuliam ex Bruttiis reditum, et inter Venusiam Bantiamque minus trium milium passuum intervallo consules binis castris consederant. in eandem regionem et Hannibal rediit averso ab Locris bello. ibi consules ambo ingenio feroces prope cottidie in aciem exire haud dubia spe, si duobus exercitibus consularibus iunctis commisisset sese hostis, debellari posse.

26. Hannibal, quia cum Marcello bis priore anno congressus vicerat victusque erat, ut cum eodem si dimicandum foret nec spem nec metum ex vano haberet, ita duobus consulibus haudquaquam sese parem futurum censebat; itaque totus in suas artes versus insidiis locum quaerebat. levia tamen proelia inter bina castra vario eventu fiebant. quibus cum extrahi aestatem posse consules crederent, nihilo minus oppugnari Locros posse rati L. Cincio ut ex Sicilia Locros cum classe traiceret scribunt; et ut ab terra quoque oppugnari moenia possent, ab Tarento partem exercitus qui in praesidio erat duci eo iusserunt. ea ita futura per quosdam Thurinos comperta Hannibali cum essent, mittit ad insidendam ab Tarento viam. ibi sub tumulo Peteliae tria milia equitum, duo peditum in occulto locata; in quae inexplorato euntes Romani cum incidissent, ad duo milia armatorum caesa, mille et quingenti ferme vivi capti, alii dissipati fuga per agros saltusque Tarentum rediere.
Tumulus erat silvestris inter Punica et Romana castra ab neutris primo occupatus, quia Romani qualis pars eius quae vergeret ad hostium castra esset ignorabant, Hannibal insidiis quam castris aptiorem eum crediderat. itaque nocte ad id missas aliquot Numidarum turmas medio in saltu condiderat, quorum interdiu nemo ab statione movebatur ne aut arma aut ipsi procul conspicerentur. fremebant volgo in castris Romanis occupandum eum tumulum esse et castello firmandum ne, si occupatus ab Hannibale foret, velut in cervicibus haberet hostem. movit ea res Marcellum, et collegae 'quin imus' inquit 'ipsi cum equitibus paucis exploratum? subiecta res oculis certius dabit consilium.' adsentienti Crispino, cum equitibus ducentis viginti, ex quibus quadraginta Fregellani, ceteri Etrusci erant, proficiscuntur; secuti tribuni militum M. Marcellus consulis filius et A. Manlius, simul et duo praefecti socium L. Arrenius et M'. Aulius. immolasse eo die quidam prodidere memoriae consulem Marcellum et prima hostia caesa iocur sine capite inventum, in secunda omnia comparvisse quae adsolent, auctum etiam visum in capite; nec id sane haruspici placuisse quod secundum trunca et turpia exta nimis laeta apparvissent.

27. Ceterum consulem Marcellum tanta cupiditas tenebat dimicandi cum Hannibale ut numquam satis castra castris conlata diceret; tum quoque vallo egrediens signum dedit ut ad locum miles esset paratus, ut si collis in quem speculatum irent placuisset, vasa conligerent et sequerentur.
Exiguum campi ante castra erat; inde in collem aperta undique et conspecta ferebat via. Numidis speculator nequaquam in spem tantae rei positus sed si quos vagos pabuli aut lignorum causa longius a castris progressos possent excipere, signum dat ut pariter ab suis quisque latebris exorerentur. non ante apparuere quibus obviis ab iugo ipso consurgendum erat quam circumiere qui ab tergo intercluderent viam; tum undique omnes exorti, et clamore sublato impetum fecere. cum in ea valle consules essent ut neque evadere possent in iugum occupatum ab hoste nec receptum ab tergo circumventi haberent, extrahi tamen diutius certamen potuisset ni coepta ab Etruscis fuga pavorem ceteris iniecisset. non tamen omisere pugnam deserti ab Etruscis Fregellani donec integri consules hortando ipsique ex parte pugnando rem sustinebant; sed postquam volneratos ambo consules, Marcellum etiam transfixum lancea prolabentem ex equo moribundum videre, tum et ipsi - perpauci autem supererant - cum Crispino consule duobus iaculis icto et Marcello adulescente saucio et ipso effugerunt. interfectus A. Manlius tribunus militum, et ex duobus praefectis socium M'. Aulius occisus, <L.> Arrenius captus; et lictores consulum quinque vivi in hostium potestatem venerunt, ceteri aut interfecti aut cum consule effugerunt; equitum tres et quadraginta aut in proelio aut in fuga ceciderunt, duodeviginti vivi capti. tumultuatum et in castris fuerat, ut consulibus irent subsidio, cum consulem et filium alterius consulis saucios exiguasque infelicis expeditionis reliquias ad castra venientes cernunt. mors Marcelli cum alioqui miserabilis fuit, tum quod nec pro aetate - iam enim maior sexaginta annis erat - neque pro veteris prudentia ducis tam improvide se collegamque et prope totam rem publicam in praeceps dederat.
Multos circa unam rem ambitus fecerim si quae de Marcelli morte variant auctores, omnia exsequi velim. ut omittam alios, Coelius triplicem gestae rei ordinem edit, unam traditam fama, alteram scriptam in laudatione filii, qui rei gestae interfuerit, tertiam quam ipse pro inquisita ac sibi comperta affert. ceterum ita fama variat ut tamen plerique loci speculandi causa castris egressum, omnes insidiis circumventum tradant.

28a. Hannibal magnum terrorem hostibus morte consulis unius, volnere alterius iniectum esse ratus, ne cui deesset occasioni castra in tumulum in quo pugnatum erat extemplo transfert; ibi inventum Marcelli corpus sepelit. Crispinus et morte collegae et suo volnere territus, silentio insequentis noctis profectus, quos proximos nanctus est montes, in iis loco alto et tuto undique castra posuit. ibi duo duces sagaciter moti sunt, alter ad inferendam, alter ad cavendam fraudem.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License