Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXVII

Caput VII

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput VII

33b. Exitu huius anni T. Quinctius consul, dictatore comitiorum ludorumque faciendorum causa dicto T. Manlio Torquato, ex volnere moritur; alii Tarenti, alii in Campania mortuum tradunt; ita quod nullo ante bello acciderat, duo consules sine memorando proelio interfecti velut orbam rem publicam reliquerant. dictator Manlius magistrum equitum C. Servilium - tum aedilis curulis erat - dixit. senatus quo die primum est habitus ludos magnos facere dictatorem iussit, quos M. Aemilius praetor urbanus C. Flaminio, Cn. Servilio consulibus fecerat et in quinquennium voverat; tum dictator et fecit ludos et in insequens lustrum vovit. ceterum cum duo consulares exercitus tam prope hostem sine ducibus essent, omnibus aliis omissis una praecipua cura patres populumque incessit consules primo quoque tempore creandi et ut eos crearent potissimum quorum virtus satis tuta a fraude Punica esset: cum toto eo bello damnosa praepropera ac fervida ingenia imperatorum fuissent, tum eo ipso anno consules nimia cupiditate conserendi cum hoste manum in necopinatam fraudem lapsos esse; ceterum deos immortales, miseritos nominis Romani, pepercisse innoxiis exercitibus, temeritatem consulum ipsorum capitibus damnasse.

34. Cum circumspicerent patres quosnam consules facerent, longe ante alios eminebat C. Claudius Nero. ei collega quaerebatur; et virum quidem eum egregium ducebant, sed promptiorem acrioremque quam tempora belli postularent aut hostis Hannibal; temperandum acre ingenium [eius] moderato et prudenti viro adiuncto collega censebant. M. Livius erat, multis ante annis ex consulatu populi iudicio damnatus, quam ignominiam adeo aegre tulerat ut rus migrarit et per multos annos et urbe et omni coetu careret hominum. octavo ferme post damnationem anno M. Claudius Marcellus et M. Valerius Laevinus consules reduxerant eum in urbem; sed erat veste obsoleta capilloque et barba promissa, prae se ferens in voltu habituque insignem memoriam ignominiae acceptae. L. Veturius et P. Licinius censores eum tonderi et squalorem deponere et in senatum venire fungique aliis publicis muneribus coegerunt; sed tum quoque aut verbo adsentiebatur aut pedibus in sententiam ibat donec cognati hominis eum causa M. Livii Macati, cum fama eius ageretur, stantem coegit in senatu sententiam dicere. tunc ex tanto intervallo auditus convertit ora hominum in se, causamque sermonibus praebuit indigno iniuriam a populo factam magnoque id damno fuisse quod tam gravi bello nec opera nec consilio talis viri usa res publica esset: C. Neroni neque Q. Fabium neque M. Laevinum dari collegam posse quia duos patricios creari non liceret; eandem causam in T. Manlio esse praeterquam quod recusasset delatum consulatum recusaturusque esset; egregium par consulum fore, si M. Livium C. Claudio collegam adiunxissent. nec populus mentionem eius rei ortam a patribus est aspernatus. unus eam rem in civitate is cui deferebatur honos abnuebat, levitatem civitatis accusans: sordidati rei non miseritos candidam togam invito offerre; eodem honores poenasque congeri. si virum bonum ducerent, quid ita pro malo ac noxio damnassent? si noxium comperissent, quid ita male credito priore consulatu alterum crederent? haec taliaque arguentem et querentem castigabant patres, et M. Furium memorantes revocatum de exsilio patriam pulsam sede sua restituisse - ut parentium saevitiam, sic patriae patiendo ac ferendo leniendam esse --, adnisi omnes cum <C.> Claudio M. Livium consulem fecerunt.

35. Post diem tertium eius diei praetorum comitia habita. praetores creati L. Porcius Licinus C. Mamilius C. et A. Hostilii Catones. comitiis perfectis ludisque factis dictator et magister equitum magistratu abierunt. C. Terentius Varro in Etruriam pro praetore missus ut ex ea provincia C. Hostilius Tarentum ad eum exercitum iret quem T. Quinctius consul habuerat; et L. Manlius trans mare legatus iret viseretque quae res ibi gererentur; simul quod Olympiae ludicrum ea aestate futurum erat quod maximo coetu Graeciae celebraretur, ut si tuto per hostem posset adiret id concilium ut qui Siculi bello ibi profugi aut Tarentini cives relegati ab Hannibale essent, domos redirent scirentque sua omnia iis quae ante bellum habuissent reddere populum Romanum.
Quia periculosissimus annus imminere videbatur neque consules in re publica erant, in consules designatos omnes versi quam primum eos sortiri provincias et praesciscere quam quisque eorum provinciam, quem hostem haberet volebant. de reconciliatione etiam gratiae eorum in senatu actum est principio facto a Q. Fabio Maximo; inimicitiae autem nobiles inter eos erant et acerbiores eas indignioresque Livio sua calamitas fecerat quod spretum se in ea fortuna credebat. itaque is magis implacabilis erat et nihil opus esse reconciliatione aiebat: acrius et intentius omnia gesturos timentes ne crescendi ex se inimico collegae potestas fieret. vicit tamen auctoritas senatus ut positis simultatibus communi animo consilioque administrarent rem publicam. provinciae iis non permixtae regionibus, sicut superioribus annis, sed diversae extremis Italiae finibus, alteri adversus Hannibalem Bruttii et Lucani, alteri Gallia adversus Hasdrubalem quem iam Alpibus adpropinquare fama erat, decreta; exercitum e duobus qui in Gallia quique in Etruria esset addito urbano eligeret quem mallet, qui Galliam esset sortitus: cui Bruttii provincia evenisset, novis legionibus urbanis scriptis utrius mallet consulum prioris anni exercitum sumeret; relictum a consule exercitum Q. Fulvius proconsul acciperet eique in annum imperium esset. et C. Hostilio, cui pro Etruria Tarentum mutaverant provinciam, pro Tarento Capuam mutaverunt; legio una data cui Fulvius proximo anno praefuerat.

36. De Hasdrubalis adventu in Italiam cura in dies crescebat. Massiliensium primum legati nuntiaverant eum in Galliam transgressum erectosque adventu eius, quia magnum pondus auri attulisse diceretur ad mercede auxilia conducenda, Gallorum animos. missi deinde cum iis legati ab Roma Sex. Antistius et M. Raecius ad rem inspiciendam rettulerant misisse se cum Massiliensibus ducibus qui per hospites eorum principes Gallorum omnia explorata referrent; pro comperto habere Hasdrubalem ingenti iam coacto exercitu proximo vere Alpes traiecturum, nec tum eum quicquam aliud morari nisi quod clausae hieme Alpes essent. in locum M. Marcelli P. Aelius Paetus augur creatus inauguratusque, et Cn. Cornelius Dolabella rex sacrorum inauguratus est in locum M. Marci qui biennio ante mortuus erat. hoc eodem anno et lustrum conditum est a censoribus P. Sempronio Tuditano et M. Cornelio Cethego. censa civium capita centum triginta septem milia centum octo, minor aliquanto numerus quam qui ante bellum fuerat. eo anno primum ex quo Hannibal in Italiam venisset comitium tectum esse memoriae proditum est, et ludos Romanos semel instauratos ab aedilibus curulibus Q. Metello et C. Servilio. et plebeiis ludis biduum instauratum a C. Mamilio et M. Caecilio Metello aedilibus plebis; et tria signa ad Cereris iidem dederunt; et Iovis epulum fuit ludorum causa. consulatum inde ineunt C. Claudius Nero et M. Livius iterum, qui quia iam designati provincias sortiti erant, praetores sortiti iusserunt. C. Hostilio iurisdictio urbana evenit; addita et peregrina, ut tres in provincias exire possent. A. Hostilio Sardinia, C. Mamilio Sicilia, L. Porcio Gallia evenit. summa legionum trium et viginti ita per provincias divisa: binae consulum essent, quattuor Hispania haberet, binas tres praetores, in Sicilia et Sardinia et Gallia, duas C. Terentius in Etruria, duas Q. Fulvius in Bruttiis, duas Q. Claudius circa Tarentum et Sallentinos, unam C. Hostilius Tubulus Capuae; duae urbanae ut scriberentur. primis quattuor legionibus populus tribunos creavit: in ceteras consules miserunt.

37. Priusquam consules proficiscerentur novendiale sacrum fuit quia Veiis de caelo lapidaverat. sub unius prodigii, ut fit, mentionem alia quoque nuntiata: Minturnis aedem Iovis et lucum Maricae, item Atellae murum et portam de caelo tactam; Minturnenses, terribilius quod esset, adiciebant sanguinis rivum in porta fluxisse; et Capuae lupus nocte portam ingressus vigilem laniaverat. haec procurata hostiis maioribus prodigia et supplicatio diem unum fuit ex decreto pontificum. inde iterum novendiale instauratum quod in Armilustro lapidibus visum pluere. liberatas religione mentes turbavit rursus nuntiatum Frusinone natum esse infantem quadrimo parem nec magnitudine tam mirandum quam quod is quoque, ut Sinuessae biennio ante, incertus mas an femina esset natus erat. id vero haruspices ex Etruria acciti foedum ac turpe prodigium dicere: extorrem agro Romano, procul terrae contactu, alto mergendum. vivum in arcam condidere provectumque in mare proiecerunt. decrevere item pontifices ut virgines ter novenae per urbem euntes carmen canerent. id cum in Iovis Statoris aede discerent conditum ab Livio poeta carmen, tacta de caelo aedis in Aventino Iunonis reginae; prodigiumque id ad matronas pertinere haruspices cum respondissent donoque divam placandam esse, aedilium curulium edicto in Capitolium convocatae quibus in urbe Romana intraque decimum lapidem ab urbe domicilia essent, ipsae inter se quinque et viginti delegerunt ad quas ex dotibus stipem conferrent; inde donum pelvis aurea facta lataque in Aventinum, pureque et caste a matronis sacrificatum. confestim ad aliud sacrificium eidem divae ab decemviris edicta dies, cuius ordo talis fuit. ab aede Apollinis boves feminae albae duae porta Carmentali in urbem ductae; post eas duo signa cupressea Iunonis reginae portabantur; tum septem et viginti virgines, longam indutae vestem, carmen in Iunonem reginam canentes ibant, illa tempestate forsitan laudabile rudibus ingeniis, nunc abhorrens et inconditum si referatur; virginum ordinem sequebantur decemviri coronati laurea praetextatique. a porta Iugario vico in forum venere; in foro pompa constitit et per manus reste data virgines sonum vocis pulsu pedum modulantes incesserunt. inde vico Tusco Velabroque per bovarium forum in clivum Publicium atque aedem Iunonis reginae perrectum. ibi duae hostiae ab decemviris immolatae et simulacra cupressea in aedem inlata.

38. Deis rite placatis dilectum consules habebant acrius intentiusque quam prioribus annis quisquam meminerat habitum; nam et belli terror duplicatus novi hostis in Italiam adventu et minus iuventutis erat unde scriberent milites. itaque colonos etiam maritimos, qui sacrosanctam vacationem dicebantur habere, dare milites cogebant. quibus recusantibus edixere in diem certam ut quo quisque iure vacationem haberet ad senatum deferret. ea die ad senatum hi populi venerunt, Ostiensis Alsiensis Antias Anxurnas Minturnensis Sinuessanus, et ab supero mari Senensis. cum vacationes suas quisque populus recitaret, nullius cum in Italia hostis esset praeter Antiatem Ostiensemque vacatio observata est; et earum coloniarum iuniores iure iurando adacti supra dies triginta non pernoctaturos se extra moenia coloniae suae donec hostis in Italia esset.
Cum omnes censerent primo quoque tempore consulibus eundum ad bellum - nam et Hasdrubali occurrendum esse descendenti ab Alpibus ne Gallos Cisalpinos neve Etruriam erectam in spem rerum novarum sollicitaret, et Hannibalem suo proprio occupandum bello ne emergere ex Bruttiis atque obviam ire fratri posset --, Livius cunctabatur parum fidens suarum provinciarum exercitibus: collegam ex duobus consularibus egregiis exercitibus et tertio cui Q. Claudius Tarenti praeesset electionem habere; intuleratque mentionem de volonibus revocandis ad signa. senatus liberam potestatem consulibus fecit et supplendi unde vellent et eligendi de omnibus exercitibus quos vellent permutandique ex provinciis quos e re publica censerent esse traducendos. ea omnia cum summa concordia consulum acta. volones in undevicensimam et vicensimam legiones scripti. magni roboris auxilia ex Hispania quoque a P. Scipione M. Livio missa quidam ad id bellum auctores sunt, octo milia Hispanorum Gallorumque et duo milia de legione militum, equitum mille octingentos mixtos Numidas Hispanosque; M. Lucretium has copias navibus advexisse; et sagittariorum funditorumque ad tria milia ex Sicilia C. Mamilium misisse.

39. Auxerunt Romae tumultum litterae ex Gallia allatae ab L. Porcio praetore: Hasdrubalem movisse ex hibernis et iam Alpes transire; octo milia Ligurum conscripta armataque coniunctura se transgresso in Italiam esse nisi mitteretur in Ligures qui eos bello occuparet; se cum invalido exercitu quoad tutum putaret progressurum. hae litterae consules raptim confecto dilectu maturius quam constituerant exire in provincias coegerunt ea mente ut uterque hostem in sua provincia contineret neque coniungi aut conferre in unum vires pateretur. plurimum in eam rem adiuvit opinio Hannibalis quod, etsi ea aestate transiturum in Italiam fratrem crediderat, recordando quae ipse in transitu nunc Rhodani nunc Alpium cum hominibus locisque pugnando per quinque menses exhausisset, haudquaquam tam facilem maturumque transitum exspectabat; ea tardius movendi ex hibernis causa fuit. ceterum Hasdrubali et sua et aliorum spe omnia celeriora atque expeditiora fuere. non enim receperunt modo Arverni eum deincepsque aliae Gallicae atque Alpinae gentes, sed etiam secutae sunt ad bellum; et cum per munita pleraque transitu fratris quae antea invia fuerant ducebat, tum etiam duodecim annorum adsuetudine perviis Alpibus factis inter mitiora iam transibant hominum ingenia. invisitati namque antea alienigenis nec videre ipsi advenam in sua terra adsueti, omni generi humano insociabiles erant; et primo ignari quo Poenus pergeret suas rupes suaque castella et pecorum hominumque praedam peti crediderant; fama deinde Punici belli quo duodecimum annum Italia urebatur satis edocuerat viam tantum Alpes esse; duas praevalidas urbes magno inter se maris terrarumque spatio discretas de imperio et opibus certare.
Hae causae aperuerant Alpes Hasdrubali. ceterum quod celeritate itineris profectum erat, id mora ad Placentiam dum frustra obsidet magis quam oppugnat corrupit. crediderat campestris oppidi facilem expugnationem esse, et nobilitas coloniae induxerat eum, magnum se excidio eius urbis terrorem ceteris ratum iniecturum. non ipse se solum ea oppugnatione impediit, sed Hannibalem post famam transitus eius tanto spe sua celeriorem iam moventem ex hibernis continuerat, quippe reputantem non solum quam lenta urbium oppugnatio esset sed etiam quam ipse frustra eandem illam coloniam ab Trebia victor regressus temptasset.

40. Consules diversis itineribus profecti ab urbe velut in duo pariter bella distenderant curas hominum, simul recordantium quas primus adventus Hannibalis intulisset Italiae clades, simul cum illa angeret cura, quos tam propitios urbi atque imperio fore deos ut eodem tempore utrobique res publica prospere gereretur? adhuc adversa secundis pensando rem ad id tempus extractam esse. cum in Italia ad Trasumennum et Cannas praecipitasset Romana res, prospera bella in Hispania prolapsam eam erexisse; postea, cum in Hispania alia super aliam clades duobus egregiis ducibus amissis duos exercitus ex parte delesset, multa secunda in Italia Siciliaque gesta quassatam rem publicam excepisse; et ipsum intervallum loci, quod in ultimis terrarum oris alterum bellum gereretur, spatium dedisse ad respirandum. nunc duo bella in Italiam accepta, duo celeberrimi nominis duces circumstare urbem Romanam, et unum in locum totam periculi molem, omne onus incubuisse. qui eorum prior vicisset, intra paucos dies castra cum altero iuncturum. terrebat et proximus annus lugubris duorum consulum funeribus. his anxii curis homines digredientes in provincias consules prosecuti sunt. memoriae proditum est plenum adhuc irae in cives M. Livium ad bellum proficiscentem monenti Q. Fabio ne priusquam genus hostium cognosset temere manum consereret, respondisse ubi primum hostium agmen conspexisset pugnaturum. cum quaereretur quae causa festinandi esset, 'aut ex hoste egregiam gloriam' inquit 'aut ex civibus victis gaudium meritum certe, etsi non honestum, capiam'.
Priusquam Claudius consul in provinciam perveniret per extremum finem agri Larinatis ducentem in Sallentinos exercitum Hannibalem expeditis cohortibus adortus C. Hostilius Tubulus incomposito agmini terribilem tumultum intulit; ad quattuor milia hominum occidit, novem signa militaria cepit. moverat ex hibernis ad famam hostis Q. Claudius, qui per urbes agri Sallentini castra disposita habebat. itaque ne cum duobus exercitibus simul confligeret Hannibal nocte castra ex agro Tarentino movit atque in Bruttios concessit. Claudius in Sallentinos agmen convertit, Hostilius Capuam petens obvius ad Venusiam fuit consuli Claudio. ibi ex utroque exercitu electa peditum quadraginta milia, duo milia et quingenti equites, quibus consul adversus Hannibalem rem gereret: reliquas copias Hostilius Capuam ducere iussus ut Q. Fulvio proconsuli traderet.

41. Hannibal undique contracto exercitu quem in hibernis aut in praesidiis agri Bruttii habuerat, in Lucanos ad Grumentum venit spe recipiendi oppida quae per metum ad Romanos defecissent. eodem a Venusia consul Romanus exploratis itineribus contendit et mille fere et quingentos passus castra locat ab hoste. Grumenti moenibus prope iniunctum videbatur Poenorum vallum; quingenti passus intererant. castra Punica ac Romana interiacebat campus: colles imminebant nudi sinistro lateri Carthaginiensium, dextro Romanorum, neutris suspecti quod nihil silvae neque ad insidias latebrarum habebant. in medio campo ab stationibus procursantes certamina haud satis digna dictu serebant. id modo Romanum quaerere apparebat ne abire hostem pateretur: Hannibal inde evadere cupiens totis viribus in aciem descendebat. tum consul ingenio hostis usus, quo minus in tam apertis collibus timeri insidiae poterant, quinque cohortes additis quinque manipulis nocte iugum superare et in aversis collibus considere iubet: tempus exsurgendi ex insidiis et adgrediendi hostem Ti. Claudium Asellum tribunum militum et P. Claudium praefectum socium edocet, quos cum iis mittebat. ipse luce prima copias omnes peditum equitumque in aciem eduxit. paulo post et ab Hannibale signum pugnae propositum est clamorque in castris ad arma discurrentium est sublatus; inde eques pedesque certatim portis ruere ac palati per campum properare ad hostes. quos ubi effusos consul videt, tribuno militum tertiae legionis C. Aurunculeio imperat ut equites legionis quanto maximo impetu possit in hostem emittat: ita pecorum modo incompositos toto passim se campo fudisse ut sterni obterique priusquam instruantur possint.

42. Nondum Hannibal e castris exierat cum pugnantium clamorem audivit; itaque excitus tumultu raptim ad hostem copias agit. iam primos occupaverat equestris terror; peditum etiam prima legio et dextra ala proelium inibat. incompositi hostes, ut quemque aut pediti aut equiti casus obtulit, ita conserunt manus. crescit pugna subsidiis et procurrentium ad certamen numero augetur; pugnantesque - quod nisi in vetere exercitu et duce veteri haud facile est - inter tumultum ac terrorem instruxisset Hannibal, ni cohortium ac manipulorum decurrentium per colles clamor ab tergo auditus metum ne intercluderentur a castris iniecisset. inde pavor incussus et fuga passim fieri coepta est; minorque caedes fuit, quia propinquitas castrorum breviorem fugam perculsis fecit. equites enim tergo inhaerebant; in transversa latera invaserant cohortes secundis collibus via nuda ac facili decurrentes. tamen supra octo milia hominum occisa, [supra] septingenti capti; signa militaria novem adempta; elephanti etiam, quorum nullus usus in repentina ac tumultuaria pugna fuerat, quattuor occisi, duo capti. circa quingentos Romanorum sociorumque victores ceciderunt.
Postero die Poenus quievit: Romanus, in aciem copiis eductis postquam neminem signa contra efferre vidit, spolia legi caesorum hostium et suorum corpora conlata in unum sepeliri iussit. inde insequentibus continuis diebus aliquot ita institit portis ut prope inferre signa videretur, donec Hannibal tertia vigilia crebris ignibus tabernaculisque quae pars castrorum ad hostes vergebat et Numidis paucis qui in vallo portisque se ostenderent relictis profectus Apuliam petere intendit. ubi inluxit, successit vallo Romana acies, et Numidae ex composito paulisper in portis se valloque ostentavere, frustratique aliquamdiu hostes citatis equis agmen suorum adsequuntur. consul ubi silentium in castris et ne paucos quidem qui prima luce obambulaverant parte ulla cernebat, duobus equitibus speculatum in castra praemissis postquam satis tuta omnia esse exploratum est, inferri signa iussit; tantumque ibi moratus dum milites ad praedam discurrunt receptui deinde cecinit multoque ante noctem copias reduxit. postero die prima luce profectus magnis itineribus famam et vestigia agminis sequens haud procul Venusia hostem adsequitur. ibi quoque tumultuaria pugna fuit; supra duo milia Poenorum caesa. inde nocturnis montanisque itineribus Poenus ne locum pugnandi daret Metapontum petiit. Hanno inde - is enim praesidio eius loci praefuerat - in Bruttios cum paucis ad exercitum novum comparandum missus: Hannibal copiis eius ad suas additis Venusiam retro quibus venerat itineribus repetit atque inde Canusium procedit. nunquam Nero vestigiis hostis abstiterat et Q. Fulvium, cum Metapontum ipse proficisceretur, in Lucanos ne regio ea sine praesidio esset arcessierat.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License