Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXVII

Caput VIII

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput VIII

43. Inter haec ab Hasdrubale postquam a Placentiae obsidione abscessit quattuor Galli equites, duo Numidae cum litteris missi ad Hannibalem cum per medios hostes totam ferme longitudinem Italiae emensi essent, dum Metapontum cedentem Hannibalem sequuntur incertis itineribus Tarentum delati, a vagis per agros pabulatoribus Romanis ad Q. Claudium propraetorem deducuntur. eum primo incertis implicantes responsis ut metus tormentorum admotus fateri vera coegit, edocuerunt litteras se ab Hasdrubale ad Hannibalem ferre. cum iis litteris, sicut erant, signatis L. Verginio tribuno militum ducendi ad Claudium consulem traduntur; duae simul turmae Samnitium praesidii causa missae. qui ubi ad consulem pervenerunt litteraeque lectae per interpretem sunt et ex captivis percontatio facta, tum Claudius non id tempus esse rei publicae ratus quo consiliis ordinariis provinciae suae quisque finibus per exercitus suos cum hoste destinato ab senatu bellum gereret - audendum ac novandum aliquid improvisum, inopinatum, quod coeptum non minorem apud cives quam hostes terrorem faceret, perpetratum in magnam laetitiam ex magno metu verteret --, litteris Hasdrubalis Romam ad senatum missis simul et ipse patres conscriptos quid pararet edocet; monet ut cum in Umbria se occursurum Hasdrubal fratri scribat legionem a Capua Romam arcessant, dilectum Romae habeant, exercitum urbanum ad Narniam hosti opponant. haec senatu scripta. praemissi item per agrum Larinatem Marrucinum Frentanum Praetutianum, qua exercitum ducturus erat, ut omnes ex agris urbibusque commeatus paratos militi ad vescendum in viam deferrent, equos iumentaque alia producerent ut vehiculorum fessis copia esset. ipse de toto exercitu civium sociorumque quod roboris erat delegit, sex milia peditum, mille equites; pronuntiat occupare se in Lucanis proximam urbem Punicumque in ea praesidium velle; ut ad iter parati omnes essent. profectus nocte flexit in Picenum. et consul quidem quantis maximis itineribus poterat ad collegam ducebat, relicto Q. Catio legato qui castris praeesset.

44. Romae haud minus terroris ac tumultus erat quam fuerat quadriennio ante cum castra Punica obiecta Romanis moenibus portisque fuerant. neque satis constabat animis tam audax iter consulis laudarent vituperarentne; apparebat, quo nihil iniquius est, ex eventu famam habiturum: castra prope Hannibalem hostem relicta sine duce cum exercitu cui detractum foret omne quod roboris, quod floris fuerit; et consulem in Lucanos ostendisse iter cum Picenum et Galliam peteret, castra relinquentem nulla alia re tutiora quam errore hostis qui ducem inde atque exercitus partem ignoraret. quid futurum, si id palam fiat et aut insequi Neronem cum sex milibus armatorum profectum Hannibal toto exercitu velit aut castra invadere praedae relicta, sine viribus, sine imperio, sine auspicio? veteres eius belli clades, duo consules proximo anno interfecti terrebant: et ea omnia accidisse cum unus imperator, unus exercitus hostium in Italia esset: nunc duo bella Punica facta, duos ingentes exercitus, duos prope Hannibales in Italia esse. quippe et Hasdrubalem patre eodem Hamilcare genitum, aeque impigrum ducem, per tot annos in Hispania Romano exercitatum bello, gemina victoria insignem, duobus exercitibus cum clarissimis ducibus deletis. nam itineris quidem celeritate ex Hispania et concitatis ad arma Gallicis gentibus multo magis quam Hannibalem ipsum gloriari posse; quippe in iis locis hunc coegisse exercitum quibus ille maiorem partem militum fame ac frigore, quae miserrima mortis genera sint, amisisset. adiciebant etiam periti rerum Hispaniae haud cum ignoto eum duce C. Nerone congressurum sed quem in saltu impedito deprensus forte haud secus quam puerum conscribendis fallacibus condicionibus pacis frustratus elusisset. omnia maiora etiam vero praesidia hostium, minora sua, metu interprete semper in deteriora inclinato, ducebant.

45. Nero postquam iam tantum intervalli ab hoste fecerat ut detegi consilium satis tutum esset, paucis milites adloquitur. negat ullius consilium imperatoris in speciem audacius, re ipsa tutius fuisse quam suum: ad certam eos se victoriam ducere; quippe ad quod bellum collega non ante quam ad satietatem ipsius peditum atque equitum datae ab senatu copiae fuissent, maiores instructioresque quam si adversus ipsum Hannibalem iret, profectus sit, eos ipsos quantumcumque virium momentum addiderint rem omnem inclinaturos. auditum modo in acie - nam ne ante audiatur, daturum operam - alterum consulem et alterum exercitum advenisse haud dubiam victoriam facturum. famam bellum conficere et parva momenta in spem metumque impellere animos. gloriae quidem ex re bene gesta partae fructum prope omnem ipsos laturos; semper quod postremum adiectum sit id rem totam videri traxisse. cernere ipsos quo concursu, qua admiratione, quo favore hominum iter suum celebretur.
Et hercule per instructa omnia ordinibus virorum mulierumque undique ex agris effusorum inter vota ac preces et laudes ibant. illos praesidia rei publicae, vindices urbis Romanae imperiique appellabant: in illorum armis dextrisque suam liberorumque suorum salutem ac libertatem repositam esse. deos omnes deasque precabantur ut illis faustum iter, felix pugna, matura ex hostibus victoria esset, damnarenturque ipsi votorum quae pro iis suscepissent ut, quemadmodum nunc solliciti prosequerentur eos, ita paucos post dies laeti ovantibus victoria obviam irent. invitare inde pro se quisque et offerre et fatigare precibus ut quae ipsis iumentisque usui essent ab se potissimum sumerent; benigne omnia cumulata dare. modestia certare milites ne quid ultra usum necessarium sumerent; nihil morari, nec ab signis absistere cibum capientes; diem ac noctem ire; vix quod satis ad naturale desiderium corporum esset quieti dare. et ad collegam praemissi erant qui nuntiarent adventum percontarenturque clam an palam, interdiu an noctu venire sese vellet, iisdem an aliis considere castris. nocte clam ingredi visum est.

46. Tessera per castra ab Livio consule data erat ut tribunus tribunum, centurio centurionem, eques equitem, pedes peditem acciperet: neque enim dilatari castra opus esse, ne hostis adventum alterius consulis sentiret; et coartatio plurium in angusto tendentium facilior futura erat quod Claudianus exercitus nihil ferme praeter arma secum in expeditionem tulerat. ceterum in ipso itinere auctum voluntariis agmen erat, offerentibus ultro sese et veteribus militibus perfunctis iam militia et iuvenibus, quos certatim nomina dantes, si quorum corporis species roburque virium aptum militiae videbatur, conscripserat. ad Senam castra alterius consulis erant, et quingentos ferme [inde] passus Hasdrubal aberat. itaque cum iam appropinquaret, tectus montibus substitit Nero ne ante noctem castra ingrederetur. silentio ingressi ab sui quisque ordinis hominibus in tentoria abducti cum summa omnium laetitia hospitaliter excipiuntur. postero die consilium habitum, cui et L. Porcius Licinus praetor adfuit. castra iuncta consulum castris habebat, et ante adventum eorum per loca alta ducendo exercitum cum modo insideret angustos saltus ut transitum clauderet, modo ab latere aut ab tergo carperet agmen, ludificatus hostem omnibus artibus belli fuerat; is tum in consilio aderat. multorum eo inclinant sententiae ut, dum fessum via ac vigiliis reficeret militem Nero, simul et ad noscendum hostem paucos sibi sumeret dies, tempus pugnandi differretur. Nero non suadere modo sed summa ope orare institit ne consilium suum quod tutum celeritas fecisset temerarium morando facerent; errore qui non diuturnus futurus esset velut torpentem Hannibalem nec castra sua sine duce relicta adgredi nec ad sequendum se iter intendisse. antequam se moveat deleri exercitum Hasdrubalis posse redirique in Apuliam. qui prolatando spatium hosti det, eum et illa castra prodere Hannibali et aperire in Galliam iter ut per otium ubi velit Hasdrubali coniungatur. extemplo signum dandum et exeundum in aciem abutendumque errore hostium absentium praesentiumque dum neque illi sciant cum paucioribus nec hi cum pluribus et validioribus rem esse. consilio dimisso signum pugnae proponitur confestimque in aciem procedunt.

47. Iam hostes ante castra instructi stabant. moram pugnae attulit quod Hasdrubal provectus ante signa cum paucis equitibus scuta vetera hostium notavit quae ante non viderat et strigosiores equos; multitudo quoque maior solita visa est. suspicatus enim id quod erat, receptui propere cecinit ac misit ad flumen unde aquabantur ubi et excipi aliqui possent et notari oculis si qui forte adustioris coloris ut ex recenti via essent; simul circumvehi procul castra iubet specularique num auctum aliqua parte sit vallum, et ut attendant semel bisne signum canat in castris. ea cum ordine relata omnia essent, castra nihil aucta errorem faciebant; bina erant, sicut ante adventum consulis alterius fuerant, una M. Livi, altera L. Porci; neutris quicquam quo latius tenderetur ad munimenta adiectum. illud veterem ducem adsuetumque Romano hosti movit quod semel in praetoriis castris signum, bis in consularibus referebant cecinisse; duos profecto consules esse, et quonam modo alter ab Hannibale abscessisset cura angebat. minime id quod erat suspicari poterat, tantae rei frustratione Hannibalem elusum ut ubi dux, ubi exercitus esset cum quo castra coniuncta habuerit ignoraret: profecto haud mediocri clade absterritum insequi non ausum; magno opere vereri ne perditis rebus serum ipse auxilium venisset Romanisque eadem iam fortuna in Italia quae in Hispania esset. interdum litteras suas ad eum non pervenisse credere interceptisque iis consulem ad sese opprimendum accelerasse. his anxius curis, exstinctis ignibus, vigilia prima dato signo ut taciti vasa conligerent, signa ferri iussit. in trepidatione et nocturno tumultu duces parum intente adservati, alter in destinatis iam ante animo latebris subsedit, alter per vada nota Metaurum flumen tranavit. ita desertum ab ducibus agmen primo per agros palatur, fessique aliquot somno ac vigiliis sternunt corpora passim atque infrequentia relinquunt signa. Hasdrubal dum lux viam ostenderet ripa fluminis signa ferri iubet, et per tortuosi amnis sinus flexusque cum errorem volvens haud multum processisset, ubi prima lux transitum opportunum ostendisset transiturus erat. sed cum, quantum a mari abscedebat, tanto altioribus coercentibus amnem ripis non inveniret vada, diem terendo spatium dedit ad insequendum sese hosti.

48. Nero primum cum omni equitatu advenit: Porcius deinde adsecutus cum levi armatura. qui cum fessum agmen carperent ab omni parte incursarentque, et iam omisso itinere quod fugae simile erat castra metari Poenus in tumulo super fluminis ripam vellet, advenit Livius peditum omnibus copiis non itineris modo sed ad conserendum extemplo proelium instructis armatisque. sed ubi omnes copias coniunxerunt directaque acies est, Claudius dextro in cornu, Livius ab sinistro pugnam instruit: media acies praetori tuenda data. Hasdrubal omissa munitione castrorum postquam pugnandum vidit, in prima acie ante signa elephantos conlocat: circa eos laevo in cornu adversus Claudium Gallos opponit, haud tantum iis fidens quantum ab hoste timeri eos credebat: ipse dextrum cornu adversus M. Livium sibi atque Hispanis - et ibi maxime in vetere milite spem habebat - sumpsit: Ligures in medio post elephantos positi. sed longior quam latior acies erat; Gallos prominens collis tegebat; ea frons quam Hispani tenebant cum sinistro Romanorum cornu concurrit: dextra omnis acies extra proelium eminens cessabat; collis oppositus arcebat ne aut a fronte aut ab latere adgrederentur.
Inter Livium Hasdrubalemque ingens contractum certamen erat, atroxque caedes utrimque edebatur. ibi duces ambo, ibi pars maior peditum equitumque Romanorum, ibi Hispani vetus miles peritusque Romanae pugnae, et Ligures durum in armis genus. eodem versi elephanti, qui primo impetu turbaverant antesignanos et iam signa moverant loco; deinde crescente certamine et clamore impotentius iam regi et inter duas acies versari velut incerti quorum essent, haud dissimiliter navibus sine gubernaculo vagis. Claudius 'quid ergo praecipiti cursu tam longum iter emensi sumus?' clamitans militibus cum in adversum collem frustra signa erigere conatus esset, postquam ea regione penetrari ad hostem non videbat posse, cohortes aliquot subductas e dextro cornu, ubi stationem magis segnem quam pugnam futuram cernebat, post aciem circumducit, et non hostibus modo sed etiam suis inopinantibus in sinistrum <evectus in dextrum> hostium latus incurrit; tantaque celeritas fuit ut cum ostendissent se ab latere mox in terga iam pugnarent. ita ex omnibus partibus, ab fronte, ab latere, ab tergo, trucidantur Hispani Liguresque; et ad Gallos iam caedes pervenerat. ibi minimum certaminis fuit; nam et pars magna ab signis aberant nocte dilapsi stratique somno passim per agros, et qui aderant itinere ac vigiliis fessi, intolerantissima laboris corpora, vix arma umeris gerebant; et iam diei medium erat, sitisque et calor hiantes caedendos capiendosque adfatim praebebat.

49. Elephanti plures ab ipsis rectoribus quam ab hoste interfecti. fabrile scalprum cum malleo habebant; id, ubi saevire beluae ac ruere in suos coeperant, magister inter aures positum ipsa in compage qua iungitur capiti cervix quanto maximo poterat ictu adigebat. ea celerrima via mortis in tantae molis belua inventa erat ubi regendi spem vi vicissent, primusque id Hasdrubal instituerat, dux cum saepe alias memorabilis tum illa praecipue pugna. ille pugnantes hortando pariterque obeundo pericula sustinuit; ille fessos abnuentesque taedio et labore nunc precando, nunc castigando accendit; ille fugientes revocavit omissamque pugnam aliquot locis restituit; postremo cum haud dubie fortuna hostium esset, ne superstes tanto exercitui suum nomen secuto esset concitato equo se in cohortem Romanam immisit; ibi, ut patre Hamilcare et Hannibale fratre dignum erat, pugnans cecidit.
Nunquam eo bello una acie tantum hostium interfectum est, redditaque aequa Cannensi clades vel ducis vel exercitus interitu videbatur. quinquaginta septem milia hostium occisa, capta quinque milia et quadringenti; magna praeda alia cum omnis generis tum auri etiam argentique; civium etiam Romanorum qui capti apud hostes erant supra quattuor milia capitum recepta. id solatii fuit pro amissis eo proelio militibus. nam haudquaquam incruenta victoria fuit: octo ferme milia Romanorum sociorumque occisa, adeoque etiam victores sanguinis caedisque ceperat satias ut postero die cum esset nuntiatum Livio consuli Gallos Cisalpinos Liguresque qui aut proelio non adfuissent aut inter caedem effugissent uno agmine abire sine certo duce sine signis sine ordine ullo aut imperio; posse, si una equitum ala mittatur, omnes deleri; 'quin supersint' inquit 'aliqui nuntii et hostium cladis et nostrae virtutis.'

50. Nero ea nocte quae secuta est pugnam <profectus in Apuliam> citatiore quam inde venerat agmine, die sexto ad stativa sua atque ad hostem pervenit. iter eius frequentia minore - nemo enim praecesserat nuntius - laetitia vero tanta vix ut compotes mentium prae gaudio essent celebratum est. nam Romae neuter animi habitus satis dici enarrarique potest, nec quo incerta exspectatione eventus civitas fuerat nec quo victoriae famam accepit. nunquam per omnes dies ex quo Claudium consulem profectum fama attulit ab orto sole ad occidentem aut senator quisquam a curia atque ab magistratibus abscessit aut populus e foro; matronae quia nihil in ipsis opis erat in preces obtestationesque versae per omnia delubra vagae suppliciis votisque fatigare deos. tam sollicitae ac suspensae civitati fama incerta primo accidit duos Narnienses equites in castra quae in faucibus Umbriae opposita erant venisse ex proelio nuntiantes caesos hostes. et primo magis auribus quam animis id acceptum erat, ut maius laetiusque quam quod mente capere aut satis credere possent; et ipsa celeritas fidem impediebat quod biduo ante pugnatum dicebatur. litterae deinde ab L. Manlio Acidino missae ex castris adferuntur de Narniensium equitum adventu. hae litterae per forum ad tribunal praetoris latae senatum curia exciverunt; tantoque certamine ac tumultu populi ad fores curiae concursum est ut adire nuntius non posset, sed traheretur a percontantibus vociferantibusque ut in rostris prius quam in senatu litterae recitarentur. tandem summoti et coerciti a magistratibus, dispensarique laetitia inter impotentes eius animos potuit. in senatu primum, deinde in contione litterae recitatae sunt; et pro cuiusque ingenio aliis iam certum gaudium, aliis nulla ante futura fides erat quam legatos consulumve litteras audissent.

51. Ipsos deinde adpropinquare legatos allatum est. tunc enimvero omnis aetas currere obvii, primus quisque oculis auribusque haurire tantum gaudium cupientes. ad Mulvium usque pontem continens agmen pervenit. legati - erant L. Veturius Philo P. Licinius Varus Q. Caecilius Metellus - circumfusi omnis generis hominum frequentia in forum pervenerunt, cum alii ipsos, alii comites eorum quae acta essent percontarentur; et ut quisque audierat exercitum hostium imperatoremque occisum, legiones Romanas incolumes, salvos consules esse, extemplo aliis porro impertiebant gaudium suum. cum aegre in curiam perventum esset, multo aegrius summota turba ne patribus misceretur, litterae in senatu recitatae sunt. inde traducti in contionem legati. L. Veturius litteris recitatis, ipse planius omnia quae acta erant exposuit cum ingenti adsensu, postremo etiam clamore universae contionis cum vix gaudium animis caperent. discursum inde ab aliis circa templa deum ut grates agerent, ab aliis domos ut coniugibus liberisque tam laetum nuntium impertirent. senatus quod M. Livius et C. Claudius consules incolumi exercitu ducem hostium legionesque occidissent supplicationem in triduum decrevit. eam supplicationem C. Hostilius praetor pro contione edixit, celebrataque a viris feminisque est. omnia templa per totum triduum aequalem turbam habuere, cum matronae amplissima veste cum liberis perinde ac si debellatum foret omni solutae metu deis immortalibus grates agerent. statum quoque civitatis ea victoria movit, ut iam inde haud secus quam in pace res inter se contrahere vendendo, emendo, mutuum dando argentum creditumque solvendo auderent. C. Claudius consul cum in castra redisset, caput Hasdrubalis quod servatum cum cura attulerat proici ante hostium stationes, captivosque Afros vinctos ut erant ostendi, duos etiam ex iis solutos ire ad Hannibalem et expromere quae acta essent iussit. Hannibal tanto simul publico familiarique ictus luctu, adgnoscere se fortunam Carthaginis fertur dixisse; castrisque inde motis ut omnia auxilia quae diffusa latius tueri non poterat in extremum Italiae angulum Bruttios contraheret, et Metapontinos civitatem universam excitos sedibus suis et Lucanorum qui suae dicionis erant in Bruttium agrum traduxit.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License