IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
5.
Principio aestatis eius qua haec sunt gesta P. Sulpicius proconsul et Attalus
rex cum Aeginae sicut ante dictum est hibernassent, Lemnum inde classe iuncta -
Romanae quinque et viginti quinqueremes, regiae quinque et triginta - transmiserunt.
et Philippus ut, seu terra seu mari obviam eundum hosti foret, paratus ad omnes
conatus esset, ipse Demetriadem ad mare descendit, Larisam diem ad conveniendum
exercitui edixit. undique ab sociis legationes Demetriadem ad famam regis
convenerunt. sustulerant enim animos Aetoli cum ab Romana societate tum post
Attali adventum finitimosque depopulabantur; nec Acarnanes solum Boeotique et
qui Euboeam incolunt in magno metu erant, sed Achaei quoque, quos super
Aetolicum bellum Machanidas etiam Lacedaemonius tyrannus haud procul Argivorum
fine positis castris terrebat. hi omnes suis quisque urbibus quae pericula
terra marique portenderentur memorantes auxilia regem orabant. ne ex regno
quidem ipsius tranquillae nuntiabantur res: et Scerdilaedum Pleuratumque motos
esse, et Thracum maxime Maedos, si quod longinquum bellum regem occupasset,
proxima Macedoniae incursuros. Boeoti quidem et interiores Graeciae populi
Thermopylarum saltum, ubi angustae fauces coartant iter, fossa valloque intercludi
ab Aetolis nuntiabant ne transitum ad sociorum urbes tuendas Philippo darent.
Vel segnem ducem tot excitare tumultus circumfusi poterant. legationes dimittit
pollicitus prout tempus ac res sineret omnibus laturum auxilium. in praesentia
quae maxime urgebat res, Peparethum praesidium urbi mittit, unde allatum erat
Attalum ab Lemno classe transmissa omnem circum urbem agrum depopulatum.
Polyphantam cum modica manu in Boeotiam, Menippum item quendam ex regiis
ducibus cum mille peltatis - pelta caetrae haud dissimilis est - Chalcidem
mittit; additi quingenti Agrianum ut omnes insulae partes tueri posset. ipse
Scotussam est profectus eodemque ab Larisa Macedonum copias traduci iussit. eo
nuntiatum est concilium Aetolis Heracleam indictum regemque Attalum ad consultandum
de summa belli venturum. hunc conventum ut turbaret subito adventu, magnis
itineribus Heracleam duxit. et concilio quidem dimisso [iam] venit; segetibus
tamen, quae iam prope maturitatem erant, maxime in sinu Aenianum evastatis
Scotussam copias reducit. ibi exercitu omni relicto, cum cohorte regia
Demetriadem sese recepit. inde ut ad omnes hostium motus posset occurrere, in
Phocidem atque Euboeam et Peparethum mittit qui loca alta eligerent unde editi
ignes apparerent: ipse in Tisaeo - mons est in altitudinem ingentem cacuminis
editi - speculam posuit ut ignibus procul sublatis signum, ubi quid molirentur
hostes, momento temporis acciperet.
Romanus imperator et Attalus rex a Peparetho Nicaeam traiecerunt; inde classem
in Euboeam ad urbem Oreum tramittunt, quae ab Demetriaco sinu Chalcidem et
Euripum petenti ad laevam prima urbium Euboeae posita est. ita inter Attalum ac
Sulpicium convenit ut Romani a mari, regii a terra oppugnarent.
6.
Quadriduo postquam adpulsa classis est, urbem adgressi sunt. id tempus occultis
cum Platore, qui a Philippo praepositus urbi erat, conloquiis absumptum est.
duas arces urbs habet, unam imminentem mari; altera urbis media est. cuniculo
inde via ad mare ducit, quam a mari turris quinque tabulatorum egregium
propugnaculum claudebat. ibi primo atrocissimum contractum est certamen, et
turre instructa omni genere telorum et tormentis machinisque ad oppugnandam eam
ex navibus expositis. cum omnium animos oculosque id certamen avertisset, porta
maritimae arcis Plator Romanos accepit momentoque arx occupata est. oppidani
pulsi inde in mediam urbem ad alteram tendere arcem; et ibi positi erant qui
fores portae obicerent. ita exclusi in medio caeduntur capiunturque. Macedonum
praesidium conglobatum sub arcis muro stetit, nec fuga effuse petita nec
pertinaciter proelio inito. eos Plator venia ab Sulpicio impetrata in naves
impositos ad Demetrium Phthiotidis exposuit; ipse ad Attalum se recepit.
Sulpicius tam facili ad Oreum successu elatus Chalcidem inde protinus victrici
classe petit, ubi haudquaquam ad spem eventus respondit. ex patenti utrimque
coactum in angustias mare speciem intuenti primo gemini portus in ora duos
versi praebuerit; sed haud facile alia infestior classi statio est. nam et
venti ab utriusque terrae praealtis montibus subiti ac procellosi deiciunt, et
fretum ipsum Euripi non septiens die, sicut fama fert, temporibus statis
reciprocat, sed temere in modum venti nunc huc nunc illuc verso mari, velut
monte praecipiti devolutus torrens rapitur. ita nec nocte nec die quies navibus
datur. cum classem tam infesta statio accepit, tum et oppidum, alia parte
clausum mari, alia ab terra egregie munitum praesidioque valido firmatum et
praecipue fide praefectorum principumque, quae fluxa et vana apud Oreum fuerat,
stabile atque inexpugnabile fuit. id prudenter, ut in temere suscepta re,
Romanus fecit quod circumspectis difficultatibus ne frustra tempus tereret
celeriter abstitit incepto classemque inde ad Cynum Locridis - emporium id est
urbis Opuntiorum mille passuum a mari sitae - traiecit.
7.
Philippum et ignes ab Oreo editi monuerant sed serius Platoris fraude ex
specula elati; et impari tum maritimis viribus haud facilis erat in insulam
classi accessus; ita re per cunctationem omissa ad Chalcidis auxilium, ubi
signum accepit, impigre est motus. nam et ipsa Chalcis, quamquam eiusdem
insulae urbs est, tamen adeo arto interscinditur freto, ut ponte continenti
iungatur terraque aditum faciliorem quam mari habeat. igitur Philippus ab
Demetriade Scotussam, inde de tertia vigilia profectus, deiecto praesidio
fusisque Aetolis qui saltum Thermopylarum insidebant cum trepidos hostes
Heracleam compulisset, ipse uno die Phocidis Elatiam milia amplius sexaginta
contendit. eodem ferme die ab Attalo rege Opuntiorum urbs capta diripiebatur - concesserat
eam regi praedam Sulpicius, quia Oreum paucos ante dies ab Romano milite,
expertibus regiis, direptum fuerat. cum Romana classis Oreum sese recepisset, Attalus
ignarus adventus Philippi pecuniis a principibus exigendis terebat tempus,
adeoque improvisa res fuit ut, nisi Cretensium quidam forte pabulatum ab urbe
longius progressi agmen hostium procul conspexissent, opprimi potuerit. Attalus
inermis atque incompositus cursu effuso mare ac naves petit, et molientibus ab
terra naves Philippus supervenit tumultumque etiam ex terra nauticis praebuit.
inde Opuntem rediit, deos hominesque accusans quod tantae rei fortunam ex
oculis prope raptam amisisset. Opuntii quoque ab eadem ira increpiti quod, cum
trahere obsidionem in adventum suum potuissent, viso statim hoste prope in
voluntariam deditionem concessissent.
Compositis circa Opuntem rebus Toronen est profectus. et Attalus primo Oreum se
recepit; inde, cum fama accidisset Prusian Bithyniae regem in fines regni sui
transgressum, omissis Romanis rebus atque Aetolico bello in Asiam traiecit. et
Sulpicius Aeginam classem recipit, unde initio veris profectus erat. haud
maiore certamine quam Opuntem Attalus ceperat, Philippus Toronen cepit.
incolebant urbem eam profugi ab Thebis Phthioticis; urbe sua capta a Philippo
cum in fidem Aetolorum perfugissent, sedem iis Aetoli eam dederant urbis vastae
ac desertae priore eiusdem Philippi bello. tum ab Torone, sicut paulo ante
dictum est, recepta profectus Tithronion et Drumias, Doridis parva atque
ignobilia oppida, cepit. inde Elatiam iussis ibi se opperiri Ptolomaei
Rhodiorumque legatis venit. ubi cum de finiendo Aetolico bello ageretur - adfuerant
enim legati nuper Heracleae concilio Romanorum Aetolorumque - nuntius adfertur
Machanidam Olympiorum sollemne ludicrum parantes Eleos adgredi statuisse.
praevertendum id ratus legatis cum benigno responso dimissis - se neque causam
eius belli fuisse nec moram, si modo aequa et honesta condicione liceat, paci
facturum - cum expedito agmine profectus per Boeotiam Megara atque inde
Corinthum descendit, unde commeatibus sumptis Phliunta Pheneumque petit. et iam
cum Heraeam venisset, audito Machanidam fama adventus sui territum refugisse
Lacedaemonem, Aegium se ad concilium Achaeorum recepit, simul classem Punicam,
ut mari quoque aliquid posset accitam, ibi ratus se inventurum. paucis ante
diebus inde Oxeas traiecerant Poeni, inde portus Acarnanum petierant, cum ab
Oreo profectum Attalum Romanosque audissent, veriti ne in se iretur et intra
Rhium - fauces eae sunt Corinthii sinus - opprimerentur.
8.
Philippus maerebat quidem et angebatur cum ad omnia ipse raptim isset nulli
tamen se rei in tempore occurrisse, et rapientem omnia ex oculis elusisse
celeritatem suam fortunam; in concilio autem dissimulans aegritudinem elato
animo disseruit, testatus deos hominesque se nullo loco nec tempore defuisse
quin ubi hostium arma concrepuissent eo quanta maxima posset celeritate
tenderet: sed vix rationem iniri posse utrum a se audacius an fugacius ab
hostibus geratur bellum. sic ab Opunte Attalum, sic Sulpicium ab Chalcide, sic
eis ipsis diebus Machanidam e manibus suis elapsum. sed non semper felicem esse
fugam nec pro difficili id bellum habendum in quo, si modo congressus cum hoste
sis, viceris. quod primum esset, confessionem se hostium habere nequaquam pares
esse sibi: brevi et victoriam haud dubiam habiturum, nec meliore eventu eos
secum quam spe pugnaturos.
Laeti regem socii audierunt. reddidit inde Achaeis Heraeam et Triphuliam,
Alipheram autem Megalopolitis quod suorum fuisse finium satis probabant
restituit. inde navibus acceptis ab Achaeis - erant autem tres quadriremes et
biremes totidem - Anticyram traiecit. inde quinqueremibus septem et lembis
viginti amplius, quos ut adiungeret Carthaginiensium classi miserat in
Corinthium sinum, profectus ad Eruthras Aetolorum, quae prope Eupalium sunt,
escensionem fecit. haud fefellit Aetolos; nam hominum quod aut in agris aut in
propinquis castellis Potidaniae atque Apolloniae fuit in silvas montesque
refugit: pecora quae inter festinationem abigi nequierant sunt direpta et in
naves compulsa. cum iis ceteraque praeda Nicia praetore Achaeorum Aegium misso cum
Corinthum petisset, pedestres inde copias per Boeotiam terra duci iussit: ipse
ab Cenchreis praeter terram Atticam super Sunium navigans inter medias prope
hostium classes, Chalcidem pervenit. inde conlaudata fide ac virtute quod neque
timor nec spes flexisset eorum animos, hortatusque in posterum ut eadem
constantia permanerent in societate si suam quam Oritanorum atque Opuntiorum
fortunam mallent, ab Chalcide Oreum navigat, principumque iis qui fugere capta
urbe quam se Romanis tradere maluerant summa rerum et custodia urbis permissa
ipse Demetriadem ab Euboea, unde primum ad opem ferendam sociis profectus erat,
traiecit. Cassandreae deinde centum navium longarum carinis positis
contractaque ad effectum eius operis multitudine fabrorum navalium, quia res in
Graecia tranquillas et profectio Attali fecerat et in tempore laborantibus
sociis latum ab se auxilium, retro in regnum concessit ut Dardanis bellum
inferret.
9.
Extremo aestatis eius qua haec in Graecia gesta sunt, cum Q. Fabius Maximus
filius legatus ab M. Livio consule Romam ad senatum nuntiasset consulem satis
praesidii Galliae provinciae credere L. Porcium cum suis legionibus esse,
decedere se inde ac deduci exercitum consularem posse, patres non M. Livium tantum
redire ad urbem sed collegam quoque eius C. Claudium iusserunt. id modo in
decreto interfuit quod M. Livi exercitum reduci, Neronis legiones Hannibali
oppositas manere in provincia iusserunt. inter consules ita per litteras
convenit ut, quemadmodum uno animo rem publicam gessissent, ita quamquam ex
diversis regionibus convenirent uno tempore ad urbem accederent; Praeneste qui
prior venisset, collegam ibi opperiri iussus. forte ita evenit ut eodem die
ambo Praeneste venirent. inde praemisso edicto ut triduo post frequens senatus
ad aedem Bellonae adesset, omni multitudine obviam effusa ad urbem accessere.
non salutabant modo universi circumfusi, sed contingere pro se quisque
victrices dextras consulum cupientes, alii gratulabantur, alii gratias agebant quod
eorum opera incolumis res publica esset. in senatu cum more omnium imperatorum
expositis rebus ab se gestis postulassent ut pro re publica fortiter
feliciterque administrata et dis immortalibus haberetur honos et ipsis
triumphantibus urbem inire liceret, se vero ea quae postularent decernere
patres merito deorum primum, dein secundum deos consulum responderunt; et
supplicatione amborum nomine et triumpho utrique decreto, inter ipsos, ne cum
bellum communi animo gessissent triumphum separarent, ita convenit, quoniam et
in provincia M. Livi res gesta esset et eo die quo pugnatum foret eius forte
auspicium fuisset et exercitus Livianus deductus Romam venisset, Neronis deduci
de provincia non potuisset, ut M. Livium quadrigis urbem ineuntem milites
sequerentur, C. Claudius equo sine militibus inveheretur.
Ita consociatus triumphus cum utrique, tum magis ei qui quantum merito anteibat
tantum honore collegae cesserat, gloriam auxit. illum equitem aiebant sex
dierum spatio transcurrisse longitudinem Italiae, et eo die cum Hasdrubale in
Gallia signis conlatis pugnasse quo eum castra adversus sese in Apulia posita
habere Hannibal credidisset. ita unum consulem pro utraque parte Italiae
adversus duos duces duos imperatores hinc consilium suum hinc corpus opposuisse.
nomen Neronis satis fuisse ad continendum castris Hannibalem; Hasdrubalem vero
qua alia re quam adventu eius obrutum atque exstinctum esse? itaque iret alter
consul sublimis curru multiiugis si vellet equis: uno equo per urbem verum
triumphum vehi, Neronemque etiamsi pedes incedat vel parta eo bello vel spreta
eo triumpho gloria memorabilem fore. hi sermones spectantium Neronem usque in
Capitolium prosecuti sunt. pecuniae in aerarium tulerunt sestertium triciens,
octoginta milia aeris. militibus M. Livius quinquagenos senos asses divisit;
tantundem C. Claudius absentibus militibus suis est pollicitus cum ad exercitum
redisset. notatum est eo die plura carmina militaribus iocis in C. Claudium
quam in consulem suum iactata; equites L. Veturium et Q. Caecilium legatos
magnis tulisse laudibus hortatosque esse plebem ut eos consules in proximum
annum crearent; adiecisse equitum praerogativae auctoritatem consules postero
die in contione quam forti fidelique duorum praecipue legatorum opera usi
essent commemorantes.