Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXVIII

Caput III

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput III

10. Cum comitiorum tempus appeteret et per dictatorem comitia haberi placuisset, C. Claudius consul M. Livium collegam dictatorem dixit, Livius Q. Caecilium magistrum equitum. a M. Livio dictatore creati consules L. Veturius Q. Caecilius, is ipse qui tum erat magister equitum. inde praetorum comitia habita; creati C. Servilius M. Caecilius Metellus Ti. Claudius Asellus Q. Mamilius Turrinus, qui tum aedilis plebis erat. comitiis perfectis dictator, magistratu abdicato dimissoque exercitu, in Etruriam provinciam ex senatus consulto est profectus ad quaestiones habendas qui Etruscorum Umbrorumve populi defectionis ab Romanis ad Hasdrubalem sub adventum eius consilia agitassent quique eum auxiliis aut commeatu aut ope aliqua iuvissent. haec eo anno domi militiaeque gesta.
Ludi Romani ter toti instaurati ab aedilibus curulibus Cn. Servilio Caepione Ser. Cornelio Lentulo; item ludi plebeii semel toti instaurati ab aedilibus plebis M. Pomponio Mathone et Q. Mamilio Turrino.
Tertio decimo anno Punici belli L. Veturio Philone et Q. Caecilio Metello consulibus, Bruttii ambobus ut cum Hannibale bellum gererent provincia decreta. praetores exinde sortiti sunt M. Caecilius Metellus urbanam, Q. Mamilius peregrinam, C. Servilius Siciliam, Ti. Claudius Sardiniam. exercitus ita divisi: consulum alteri quem C. Claudius prioris anni consul, alteri quem Q. Claudius propraetor - eae binae legiones erant - habuisset exercitum: in Etruria duas volonum legiones a C. Terentio propraetore M. Livius proconsul, cui prorogatum in annum imperium erat, acciperet, et Q. Mamilius ut collegae iurisdictione tradita Galliam cum exercitu cui L. Porcius praetor praefuerat obtineret decretum est, iussusque populari agros Gallorum qui ad Poenos sub adventum Hasdrubalis defecissent. C. Servilio cum Cannensibus duabus legionibus, sicut C. Mamilius tenuerat, Sicilia tuenda data. ex Sardinia vetus exercitus, cui A. Hostilius praefuerat, deportatus; novam legionem quam Ti.
Claudius traiceret secum consules conscripserunt. Q. Claudio ut Tarentum, C. Hostilio Tubulo ut Capuam provinciam haberet prorogatum in annum imperium est. M. Valerius proconsul, qui tuendae circa Siciliam maritimae orae praefuerat, triginta navibus C. Servilio praetori traditis cum cetera omni classe redire ad urbem iussus.

11. In civitate tanto discrimine belli sollicita cum omnium secundorum adversorumque causas in deos verterent, multa prodigia nuntiabantur: Tarracinae Iovis aedem, Satrici Matris Matutae de caelo tactam; Satricanos haud minus terrebant in aedem Iovis foribus ipsis duo perlapsi angues; ab Antio nuntiatum est cruentas spicas metentibus visas esse; Caere porcus biceps et agnus mas idem feminaque natus erat; et Albae duo soles visos ferebant et nocte Fregellis lucem obortam; et bos in agro Romano locutus et ara Neptuni multo manasse sudore in circo Flaminio dicebatur; et aedes Cereris Salutis Quirini de caelo tactae. prodigia consules hostiis maioribus procurare iussi et supplicationem unum diem habere - ea ex senatus consulto facta --: plus omnibus aut nuntiatis peregre aut visis domi prodigiis terruit animos hominum ignis in aede Vestae exstinctus, caesaque flagro est Vestalis cuius custodia eius noctis fuerat iussu P. Licini pontificis. id quamquam nihil portendentibus dis ceterum neglegentia humana acciderat, tamen et hostiis maioribus procurari et supplicationem ad Vestae haberi placuit.
Priusquam proficiscerentur consules ad bellum moniti a senatu sunt ut in agros reducendae plebis curam haberent: deum benignitate summotum bellum ab urbe Romana et Latio esse et posse sine metu in agris habitari; minime convenire Siciliae quam Italiae colendae maiorem curam esse. sed res haudquaquam erat populo facilis et liberis cultoribus bello absumptis et inopia servitiorum et pecore direpto villisque dirutis aut incensis; magna tamen pars auctoritate consulum compulsa in agros remigravit. moverant autem huiusce rei mentionem Placentinorum et Cremonensium legati querentes agrum suum ab accolis Gallis incursari ac vastari, magnamque partem colonorum suorum dilapsam esse, et iam infrequentes se urbes, agrum vastum ac desertum habere. Mamilio praetori mandatum ut colonias ab hoste tueretur: consules ex senatus consulto edixerunt ut qui cives Cremonenses atque Placentini essent ante certam diem in colonias reverterentur.
Principio deinde veris et ipsi ad bellum profecti sunt. Q. Caecilius consul exercitum ab C. Nerone, L. Veturius a Q. Claudio propraetore accepit, novisque militibus quos ipse conscripserat supplevit. in Consentinum agrum consules exercitum duxerunt, passimque depopulati, cum agmen iam grave praeda esset, in saltu angusto a Bruttiis iaculatoribusque Numidis turbati sunt ita ut non praeda tantum sed armati quoque in periculo fuerint. maior tamen tumultus quam pugna fuit, et praemissa praeda incolumes legiones in loca culta evasere. inde in Lucanos profecti; ea sine certamine tota gens in dicionem populi Romani rediit.

12. Cum Hannibale nihil eo anno rei gestum est. nam neque ipse se obtulit in tam recenti volnere publico privatoque neque lacessierunt quietum Romani; tantam inesse vim etsi omnia alia circa eum ruerent in uno illo duce censebant. ac nescio an mirabilior adversis quam secundis rebus fuerit, quippe qui cum in hostium terra per annos tredecim, tam procul ab domo, varia fortuna bellum gereret, exercitu non suo civili sed mixto ex conluvione omnium gentium, quibus non lex, non mos, non lingua communis, alius habitus, alia vestis, alia arma, alii ritus, alia sacra, alii prope di essent, ita quodam uno vinculo copulaverit eos ut nulla nec inter ipsos nec adversus ducem seditio exstiterit, cum et pecunia saepe in stipendium et commeatus in hostium agro deesset, quorum inopia priore Punico bello multa infanda inter duces militesque commissa fuerant. post Hasdrubalis vero exercitum cum duce in quibus spes omnis reposita victoriae fuerat deletum cedendoque in angulum Bruttium cetera Italia concessum, cui non videatur mirabile nullum motum in castris factum? nam ad cetera id quoque accesserat ut ne alendi quidem exercitus nisi ex Bruttio agro spes esset, qui ut omnis coleretur exiguus tamen tanto alendo exercitui erat; tum magnam partem iuventutis abstractam a cultu agrorum bellum occupaverat et mos vitio etiam insitus genti per latrocinia militiam exercendi; nec ab domo quicquam mittebatur, de Hispania retinenda sollicitis tamquam omnia prospera in Italia essent.
In Hispania res quadam ex parte eandem fortunam, quadam longe disparem habebant; eandem quod proelio victi Carthaginienses duce amisso in ultimam Hispaniae oram usque ad Oceanum compulsi erant, disparem autem quod Hispania non quam Italia modo sed quam ulla pars terrarum bello reparando aptior erat locorum hominumque ingeniis. itaque ergo prima Romanis inita provinciarum, quae quidem continentis sint, postrema omnium nostra demum aetate ductu auspicioque Augusti Caesaris perdomita est. ibi tum Hasdrubal Gisgonis, maximus clarissimusque eo bello secundum Barcinos dux, regressus ab Gadibus rebellandi spe, adiuvante Magone Hamilcaris filio dilectibus per ulteriorem Hispaniam habitis ad quinquaginta milia peditum, quattuor milia et quingentos equites armavit. de equestribus copiis ferme inter auctores convenit: peditum septuaginta milia quidam adducta ad Silpiam urbem scribunt. ibi super campos patentes duo duces Poeni ea mente ne detractarent certamen consederunt.

13. Scipio cum ad eum fama tanti comparati exercitus perlata esset, neque Romanis legionibus tantae se parem multitudini ratus ut non in speciem saltem opponerentur barbarorum auxilia, neque in iis tamen tantum virium ponendum ut mutando fidem, quae cladis causa fuisset patri patruoque, magnum momentum facerent, praemisso Silano ad Culcham, duodetriginta oppidis regnantem, ut equites peditesque ab eo quos se per hiemem conscripturum pollicitus erat acciperet, ipse ab Tarracone profectus protinus ab sociis qui accolunt viam modica contrahendo auxilia Castulonem pervenit. eo adducta ab Silano auxilia, tria milia peditum et quingenti equites. inde ad Baeculam urbem processum cum omni exercitu civium, sociorum, peditum equitumque quinque et quadraginta milibus. castra ponentes eos Mago et Masinissa cum omni equitatu adgressi sunt, turbassentque munientes ni abditi post tumulum opportune ad id positum ab Scipione equites improviso in effusos incurrissent. ii promptissimum quemque et proxime vallum atque in ipsos munitores primum invectum vixdum proelio inito fuderunt: cum ceteris, qui sub signis atque ordine agminis incesserant, longior et diu ambigua pugna fuit. sed cum ab stationibus primum expeditae cohortes, deinde ex opere deducti milites atque arma capere iussi plures usque et integri fessis subirent magnumque iam agmen armatorum a castris in proelium rueret, terga haud dubie vertunt Poeni Numidaeque. et primo turmatim abibant, nihil propter pavorem festinationemve confusis ordinibus; dein, postquam acrius ultimis incidebat Romanus neque sustineri impetus poterat, nihil iam ordinum memores passim qua cuique proximum fuit in fugam effunduntur. et quamquam eo proelio aliquantum et Romanis aucti et deminuti hostibus animi erant, tamen nunquam per aliquot insequentes dies ab excursionibus equitum levisque armaturae cessatum est.

14. Ubi satis temptatae per haec levia certamina vires sunt, prior Hasdrubal in aciem copias eduxit, deinde et Romani processere; sed utraque acies pro vallo stetit instructa, et cum ab neutris pugna coepta esset, iam die ad occasum inclinante a Poeno prius, deinde ab Romano in castra copiae reductae. hoc idem per dies aliquot factum. prior semper Poenus copias castris educebat, prior fessis stando signum receptui dabat; ab neutra parte procursum telumve missum aut vox ulla orta. mediam aciem hinc Romani illinc Carthaginienses mixti Afris, cornua socii tenebant - erant autem utrisque Hispani --; pro cornibus ante Punicam aciem elephanti castellorum procul speciem praebebant. iam hoc in utrisque castris sermonis erat, ita ut instructi stetissent pugnaturos; medias acies, Romanum Poenumque, quos inter belli causa esset, pari robore animorum armorumque concursuros. Scipio ubi hoc obstinate credi animadvertit, omnia de industria in eum diem quo pugnaturus erat mutavit. tesseram vesperi per castra dedit ut ante lucem viri equique curati pransi essent, armatus eques frenatos instratosque teneret equos.
Vixdum satis certa luce equitatum omnem cum levi armatura in stationes Punicas immisit; inde confestim ipse cum gravi agmine legionum procedit, praeter opinionem destinatam suorum hostiumque Romano milite cornibus firmatis, sociis in mediam aciem acceptis. Hasdrubal clamore equitum excitatus ut ex tabernaculo prosiluit tumultumque ante vallum et trepidationem suorum et procul signa legionum fulgentia plenosque hostium campos vidit, equitatum omnem extemplo in equites emittit; ipse cum peditum agmine castris egreditur, nec ex ordine solito quicquam acie instruenda mutat. equitum iam diu anceps pugna erat nec ipsa per se decerni poterat quia pulsis, quod prope in vicem fiebat, in aciem peditum tutus receptus erat; sed ubi iam haud plus quingentos passus acies inter sese aberant, signo receptui dato Scipio patefactisque ordinibus equitatum omnem levemque armaturam in medium acceptam divisamque in partes duas in subsidiis post cornua locat. inde ubi incipiendae iam pugnae tempus erat, Hispanos - ea media acies fuit - presso gradu incedere iubet; ipse e dextro cornu - ibi namque praeerat - nuntium ad Silanum et Marcium mittit ut cornu extenderent in sinistram partem quemadmodum se tendentem ad dextram vidissent, et cum expeditis peditum equitumque prius pugnam consererent cum hoste quam coire inter se mediae acies possent. ita diductis cornibus cum ternis peditum cohortibus ternisque equitum turmis, ad hoc velitibus, citato gradu in hostem ducebant sequentibus in obliquum aliis; sinus in medio erat, qua segnius Hispanorum signa incedebant. et iam conflixerant cornua cum quod roboris in acie hostium erat, Poeni veterani Afrique, nondum ad teli coniectum venissent, neque in cornua ut adiuvarent pugnantes discurrere auderent ne aperirent mediam aciem venienti ex adverso hosti. cornua ancipiti proelio urgebantur; eques levisque armatura <ac> velites circumductis alis in latera incurrebant: cohortes a fronte urgebant ut abrumperent cornua a cetera acie;

15. Et cum ab omni parte haudquaquam par pugna erat, tum quod turba Baliarium tironumque Hispanorum Romano Latinoque militi obiecta erat. et procedente iam die vires etiam deficere Hasdrubalis exercitum coeperant, oppressos matutino tumultu coactosque priusquam cibo corpora firmarent raptim in aciem exire; et ad id sedulo diem extraxerat Scipio ut sera pugna esset; nam ab septima demum hora peditum signa cornibus incucurrerunt; ad medias acies aliquanto serius pervenit pugna, ita ut prius aestus a meridiano sole laborque standi sub armis et simul fames sitisque corpora adficerent quam manus cum hoste consererent. itaque steterunt scutis innixi. iam super cetera elephanti etiam tumultuoso genere pugnae equitum velitumque et levis armaturae consternati e cornibus in mediam aciem sese intulerant. fessi igitur corporibus animisque rettulere pedem, ordines tamen servantes haud secus quam si imperio ducis cederet integra acies.
Sed cum eo ipso acrius ubi inclinatam sensere rem victores se undique inveherent, nec facile impetus sustineri posset quamquam retinebat obsistebatque cedentibus Hasdrubal ab tergo esse colles tutumque receptum si modice se reciperent clamitans, tamen vincente metu verecundiam cum proximus quisque hostem cederet, terga extemplo data, atque in fugam sese omnes effuderunt. ac primo consistere signa in radicibus collium ac revocare in ordines militem coeperant cunctantibus in adversum collem erigere aciem Romanis; deinde ut inferri impigre signa viderunt, integrata fuga in castra pavidi compelluntur. nec procul vallo Romanus aberat; cepissetque tanto impetu castra nisi ex vehementi sole, qualis inter graves imbre nubes effulget, tanta vis aquae deiecta esset ut vix in castra sua receperint se victores, quosdam etiam religio ceperit ulterius quicquam eo die conandi. Carthaginienses, quamquam fessos labore ac volneribus nox imberque ad necessariam quietem vocabat, tamen quia metus et periculum cessandi non dabat tempus prima luce oppugnaturis hostibus castra, saxis undique circa ex propinquis vallibus congestis augent vallum, munimento sese quando in armis parum praesidii foret defensuri; sed transitio sociorum fuga ut tutior mora videretur fecit. principium defectionis ab Attene regulo Turdetanorum factum est; is cum magna popularium manu transfugit; inde duo munita oppida cum praesidiis tradita a praefectis Romano; et ne latius inclinatis semel ad defectionem animis serperet res, silentio proximae noctis Hasdrubal castra movet.

16. Scipio, ut prima luce qui in stationibus erant rettulerunt profectos hostes, praemisso equitatu signa ferri iubet; adeoque citato agmine ducti sunt ut, si via recta vestigia sequentes issent, haud dubie adsecuturi fuerint: ducibus est creditum brevius aliud esse iter ad Baetim fluvium ut transeuntes adgrederentur. Hasdrubal clauso transitu fluminis ad Oceanum flectit, et iam inde fugientium modo effusi abibant; itaque ab legionibus Romanis aliquantum intervalli fecit. eques levisque armatura nunc ab tergo nunc ab lateribus occurrendo fatigabat morabaturque, sed cum ad crebros tumultus signa consisterent et nunc equestria nunc cum velitibus auxiliisque peditum proelia consererent, supervenerunt legiones. inde non iam pugna sed trucidatio velut pecorum fieri donec ipse dux fugae auctor in proximos colles cum sex millibus ferme semermium evasit; ceteri caesi captique. castra tumultuaria raptim Poeni tumulo editissimo communiverunt, atque inde cum hostis nequiquam subire iniquo adscensu conatus esset haud difficulter sese tutati sunt. sed obsidio in loco nudo atque inopi vix in paucos dies tolerabilis erat; itaque transitiones ad hostem fiebant. postremo dux ipse navibus accitis - nec procul inde aberat mare - nocte relicto exercitu Gades perfugit. Scipio fuga ducis hostium audita decem milia peditum mille equites relinquit Silano ad castrorum obsidionem; ipse cum ceteris copiis septuagensimis castris, protinus causis regulorum civitatiumque cognoscendis ut praemia ad veram meritorum aestimationem tribui possent, Tarraconem rediit. post profectionem eius Masinissa cum Silano clam congressus, ut ad nova consilia gentem quoque suam oboedientem haberet cum paucis popularibus in Africam traiecit, non tam evidenti eo tempore subitae mutationis causa quam documento post id tempus constantissimae ad ultimam senectam fidei ne tum quidem eum sine probabili causa fecisse. Mago inde remissis ab Hasdrubale navibus Gades petit; ceteri deserti ab ducibus, pars transitione, pars fuga dissipati per proximas civitates sunt, nulla numero aut viribus manus insignis.
Hoc maxime modo ductu atque auspicio P. Scipionis pulsi Hispania Carthaginienses sunt, quarto decimo anno post bellum initum, quinto quam P. Scipio provinciam et exercitum accepit. haud multo post Silanus debellatum referens Tarraconem ad Scipionem rediit.

17a. L. Scipio cum multis nobilibus captivis nuntius receptae Hispaniae Romam est missus. et cum ceteri laetitia gloriaque ingenti eam rem volgo ferrent, unus qui gesserat, inexplebilis virtutis veraeque laudis, parvum instar eorum quae spe ac magnitudine animi concepisset receptas Hispanias ducebat. iam Africam magnamque Carthaginem et in suum decus nomenque velut consummatam eius belli gloriam spectabat. itaque praemoliendas sibi ratus iam res conciliandosque regum gentiumque animos, Syphacem primum regem statuit temptare. Masaesuliorum is rex erat. Masaesulii, gens adfinis Mauris, in regionem Hispaniae maxime qua sita Nova Carthago est spectant. foedus ea tempestate regi cum Carthaginiensibus erat, quod haud gravius ei sanctiusque quam volgo barbaris, quibus ex fortuna pendet fides, ratus fore, oratorem ad eum C. Laelium cum donis mittit. quibus barbarus laetus et quia res tum prosperae ubique Romanis, Poenis in Italia adversae in Hispania nullae iam erant, amicitiam se Romanorum accipere adnuit: firmandae eius fidem nec dare nec accipere nisi cum ipso coram duce Romano. ita Laelius in id modo fide ab rege accepta tutum adventum fore, ad Scipionem redit.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License