Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXVIII

Caput IV

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput IV

17b. Magnum in omnia momentum Syphax adfectanti res Africae erat, opulentissimus eius terrae rex, bello iam expertus ipsos Carthaginienses, finibus etiam regni apte ad Hispaniam quod freto exiguo dirimuntur positis. dignam itaque rem Scipio ratus quae, quoniam non aliter posset, magno periculo peteretur, L. Marcio Tarracone M. Silano Carthagine Nova, quo pedibus ab Tarracone itineribus magnis ierat, ad praesidium Hispaniae relictis ipse cum C. Laelio duabus quinqueremibus ab Carthagine profectus tranquillo mari plurimum remis, interdum et leni adiuvante vento, in Africam traiecit. forte ita incidit ut eo ipso tempore Hasdrubal, pulsus Hispania, septem triremibus portum invectus, ancoris positis terrae applicaret naves cum conspectae duae quinqueremes, haud cuiquam dubio quin hostium essent opprimique a pluribus priusquam portum intrarent possent, nihil aliud quam tumultum ac trepidationem simul militum ac nautarum nequiquam armaque et naves expedientium fecerunt. percussa enim ex alto vela paulo acriori vento prius in portum intulerunt quinqueremes quam Poeni ancoras molirentur; nec ultra tumultum ciere quisquam in regio portu audebat. ita in terram prior Hasdrubal, mox Scipio et Laelius egressi ad regem pergunt.

18. Magnificumque id Syphaci - nec erat aliter - visum duorum opulentissimorum ea tempestate duces populorum uno die suam pacem amicitiamque petentes venisse.
Utrumque in hospitium invitat, et quoniam fors eos sub uno tecto esse atque ad eosdem penates voluisset, contrahere in conloquium dirimendarum simultatium causa est conatus, Scipione abnuente aut privatim sibi ullum cum Poeno odium esse quod conloquendo finiret, aut de re publica quicquam se cum hoste agere iniussu senatus posse. illud magno opere tendente rege, ne alter hospitum exclusus mensa videretur, ut in animum induceret ad easdem venire epulas haud abnuit, cenatumque simul apud regem est; eodem etiam lecto Scipio atque Hasdrubal quia ita cordi erat regi accubuerunt. tanta autem inerat comitas Scipioni atque ad omnia naturalis ingenii dexteritas ut non Syphacem modo, barbarum insuetumque moribus Romanis, sed hostem etiam infestissimum facunde adloquendo sibi conciliarit. mirabiliorem sibi eum congresso coram visum prae se ferebat quam bello rebus gestis, nec dubitare quin Syphax regnumque eius iam in Romanorum essent potestate; eam artem illi viro ad conciliandos animos esse. itaque non quo modo Hispaniae amissae sint quaerendum magis Carthaginiensibus esse quam quo modo Africam retineant cogitandum. non peregrinabundum neque circa amoenas oras vagantem tantum ducem Romanum, relicta provincia dicionis relictis exercitibus, duabus navibus in Africam traiecisse et commisisse sese in hostilem terram, in potestatem regiam, in fidem inexpertam, sed potiundae Africae spem adfectantem. hoc eum iam pridem volutare in animo, hoc palam fremere quod non quemadmodum Hannibal in Italia sic Scipio in Africa bellum gereret. Scipio, foedere icto cum Syphace, profectus ex Africa dubiisque et plerumque saevis in alto iactatus ventis die quarto Novae Carthaginis portum tenuit.

19. Hispaniae sicut a bello Punico quietae erant, ita quasdam civitates propter conscientiam culpae metu magis quam fide quietas esse apparebat, quarum maxime insignes et magnitudine et noxa Iliturgi et Castulo erant. Castulo, cum prosperis rebus socii fuissent, post caesos cum exercitibus Scipiones defecerat ad Poenos: Iliturgitani prodendis qui ex illa clade ad eos perfugerant interficiendisque scelus etiam defectioni addiderant. in eos populos primo adventu cum dubiae Hispaniae essent merito magis quam utiliter saevitum foret: tunc iam tranquillis rebus quia tempus expetendae poenae videbatur venisse, accitum ab Tarracone L. Marcium cum tertia parte copiarum ad Castulonem oppugnandum mittit, ipse cum cetero exercitu quintis fere ad Iliturgin castris pervenit. clausae erant portae omniaque instructa et parata ad oppugnationem arcendam; adeo conscientia quid se meritos scirent pro indicto eis bello fuerat. hinc et hortari milites Scipio orsus est: ipsos claudendo portas indicasse Hispanos quid ut timerent meriti essent. itaque multo infestioribus animis cum eis quam cum Carthaginiensibus bellum gerendum esse; quippe cum illis prope sine ira de imperio et gloria certari, ab his perfidiae et crudelitatis et sceleris poenas expetendas. evenisse tempus quo et nefandam commilitonum necem et in semet ipsos, si eodem fuga delati forent, instructam fraudem ulciscerentur, et in omne tempus gravi documento sancirent ne quis unquam Romanum civem militemque in ulla fortuna opportunum iniuriae duceret.
Ab hac cohortatione ducis incitati scalas electis per manipulos viris dividunt, partitoque exercitu ita ut parti alteri Laelius praeesset legatus, duobus simul locis ancipiti terrore urbem adgrediuntur. non dux unus aut plures principes oppidanos, sed suus ipsorum ex conscientia culpae metus ad defendendam impigre urbem hortatur. et meminerant et admonebant alios supplicium ex se non victoriam peti: ubi quisque mortem oppeteret, id referre, utrum in pugna et in acie, ubi Mars communis et victum saepe erigeret et adfligeret victorem, an postmodo cremata et diruta urbe, ante ora captarum coniugum liberorumque, inter verbera et vincula, omnia foeda atque indigna passi exspirarent. igitur non militaris modo aetas aut viri tantum, sed feminae puerique super animi corporisque vires adsunt, pugnantibus tela ministrant, saxa in muros munientibus gerunt. non libertas solum agebatur, quae virorum fortium tantum pectora acuit, sed ultima omnibus supplicia et foeda mors ob oculos erat. accendebantur animi et certamine laboris ac periculi atque ipso inter se conspectu. itaque tanto ardore certamen initum est ut domitor ille totius Hispaniae exercitus ab unius oppidi iuventute saepe repulsus a muris haud satis decoro proelio trepidaret. id ubi vidit Scipio, veritus ne vanis tot conatibus suorum et hostibus cresceret animus et segnior miles fieret, sibimet conandum ac partem periculi capessendam esse ratus increpita ignavia militum ferri scalas iubet et se ipsum si ceteri cunctentur escensurum minatur. iam subierat haud mediocri periculo moenia cum clamor undique ab sollicitis vicem imperatoris militibus sublatus, scalaeque multis simul partibus erigi coeptae; et ex altera parte Laelius institit. tum victa oppidanorum vis deiectisque propugnatoribus occupantur muri. arx etiam ab ea parte qua inexpugnabilis videbatur inter tumultum capta est:

20. Transfugae Afri, qui tum inter auxilia Romana erant, et oppidanis in ea tuenda unde periculum videbatur versis et Romanis subeuntibus qua adire poterant, conspexerunt editissimam urbis partem, quia rupe praealta tegebatur, neque opere ullo munitam et ab defensoribus vacuam. levium corporum homines et multa exercitatione pernicium, clavos secum ferreos portantes, qua per inaequaliter eminentia rupis poterant scandunt. sicubi nimis arduum et leve saxum occurrebat, clavos per modica intervalla figentes cum velut gradus fecissent, primi insequentes extrahentes manu, postremi sublevantes eos qui prae se irent, in summum evadunt. inde decurrunt cum clamore in urbem iam captam ab Romanis. tum vero apparuit ab ira et ab odio urbem oppugnatam esse. nemo capiendi vivos, nemo patentibus ad direptionem omnibus praedae memor est; trucidant inermes iuxta atque armatos, feminas pariter ac viros; usque ad infantium caedem ira crudelis pervenit. ignem deinde tectis iniciunt ac diruunt quae incendio absumi nequeunt; adeo vestigia quoque urbis exstinguere ac delere memoriam hostium sedis cordi est.
Castulonem inde Scipio exercitum ducit, quam urbem non Hispani modo convenae sed Punici etiam exercitus ex dissipata passim fuga reliquiae tutabantur. sed adventum Scipionis praevenerat fama cladis Iliturgitanorum terrorque inde ac desperatio invaserat; et in diversis causis cum sibi quisque consultum sine alterius respectu vellet, primo tacita suspicio, deinde aperta discordia secessionem inter Carthaginienses atque Hispanos fecit. his Cerdubelus propalam deditionis auctor, Himilco Punicis auxiliaribus praeerat; quos urbemque clam fide accepta Cerdubelus Romano prodit. mitior ea victoria fuit; nec tantundem noxae admissum erat et aliquantum irae lenierat voluntaria deditio.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License