Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXVIII

Caput V

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput V

21. Marcius inde in barbaros si qui nondum perdomiti erant sub ius dicionemque redigendos missus. Scipio Carthaginem ad vota solvenda dis munusque gladiatorium, quod mortis causa patris patruique paraverat, edendum rediit. gladiatorum spectaculum fuit non ex eo genere hominum ex quo lanistis comparare mos est, servorum de catasta ac liberorum qui venalem sanguinem habent: voluntaria omnis et gratuita opera pugnantium fuit. nam alii missi ab regulis sunt ad specimen insitae genti virtutis ostendendum, alii ipsi professi se pugnaturos in gratiam ducis, alios aemulatio et certamen ut provocarent provocatique haud abnuerent traxit; quidam quas disceptando controversias finire nequierant aut noluerant, pacto inter se ut victorem res sequeretur, ferro decreverunt. neque obscuri generis homines sed clari inlustresque, Corbis et Orsua, patrueles fratres, de principatu civitatis quam Ibem vocabant ambigentes ferro se certaturos professi sunt. Corbis maior erat aetate: Orsuae pater princeps proxime fuerat a fratre maiore post mortem eius principatu accepto. cum verbis disceptare Scipio vellet ac sedare iras, negatum id ambo dicere cognatis communibus, nec alium deorum hominumve quam Martem se iudicem habituros esse. robore maior, minor flore aetatis ferox, mortem in certamine quam ut alter alterius imperio subiceretur praeoptantes cum dirimi ab tanta rabie nequirent, insigne spectaculum exercitui praebuere documentumque quantum cupiditas imperii malum inter mortales esset. maior usu armorum et astu facile stolidas vires minoris superavit. huic gladiatorum spectaculo ludi funebres additi pro copia provinciali et castrensi apparatu.

22. Res interim nihilo minus ab legatis gerebantur. Marcius superato Baete amni, quem incolae Certim appellant, duas opulentas civitates sine certamine in deditionem accepit. Astapa urbs erat Carthaginiensium semper partis; neque id tam dignum ira erat quam quod extra necessitates belli praecipuum in Romanos gerebant odium. nec urbem aut situ aut munimento tutam habebant quae ferociores iis animos faceret; sed ingenia incolarum latrocinio laeta ut excursiones in finitimum agrum sociorum populi Romani facerent impulerant et vagos milites Romanos lixasque et mercatores exciperent. magnum etiam comitatum, quia paucis parum tutum fuerat, transgredientem fines positis insidiis circumventum iniquo loco interfecerant. ad hanc urbem oppugnandam cum admotus exercitus esset, oppidani conscientia scelerum, quia nec deditio tuta ad tam infestos videbatur neque spes moenibus aut armis tuendae salutis erat, facinus in se ac suos foedum ac ferum consciscunt. locum in foro destinant quo pretiosissima rerum suarum congererent. super eum cumulum coniuges ac liberos considere cum iussissent, ligna circa exstruunt fascesque virgultorum coniciunt. quinquaginta deinde armatis iuvenibus praecipiunt ut, donec incertus eventus pugnae esset, praesidium eo loco fortunarum suarum corporumque quae cariora fortunis essent servarent; si rem inclinatam viderent atque in eo iam esse ut urbs caperetur, scirent omnes quos euntes in proelium cernerent mortem in ipsa pugna obituros; illos se per deos superos inferosque orare ut memores libertatis, quae illo die aut morte honesta aut servitute infami finienda esset, nihil relinquerent in quod saevire iratus hostis posset; ferrum ignemque in manibus esse; amicae ac fideles potius ea quae peritura forent absumerent manus quam insultarent superbo ludibrio hostes. his adhortationibus exsecratio dira adiecta si quem a proposito spes mollitiave animi flexisset.
Inde concitato agmine patentibus portis ingenti cum tumultu erumpunt; neque erat ulla satis firma statio opposita, quia nihil minus quam ut egredi moenibus auderent timeri poterat. perpaucae equitum turmae levisque armatura repente e castris ad id ipsum emissa occurrit. acrior impetu atque animis quam compositior ordine ullo pugna fuit. itaque pulsus eques qui primus se hosti obtulerat terrorem intulit levi armaturae; pugnatumque sub ipso vallo foret, ni robur legionum perexiguo ad instruendum dato tempore aciem direxisset. ibi quoque trepidatum parumper circa signa est cum caeci furore in volnera ac ferrum vecordi audacia ruerent; dein vetus miles, adversus temerarios impetus pertinax, caede primorum insequentes suppressit. conatus paulo post ultro inferre pedem, ut neminem cedere atque obstinatos mori in vestigio quemque suo vidit, patefacta acie, quod ut facere posset multitudo armatorum facile suppeditabat, cornua hostium amplexus, in orbem pugnantes ad unum omnes occidit.

23. Atque haec tamen hostium iratorum <in morem> ac tum maxime dimicantium iure belli in armatos repugnantesque edebantur: foedior alia in urbe trucidatio erat cum turbam feminarum puerorumque imbellem inermem cives sui caederent et in succensum rogum semianima pleraque inicerent corpora rivique sanguinis flammam orientem restinguerent: postremo ipsi caede miseranda suorum fatigati cum armis medio incendio se iniecerunt. iam caedi perpetratae victores Romani supervenerunt. ac primo conspectu tam foedae rei mirabundi parumper obstipuerunt; dein cum aurum argentumque cumulo rerum aliarum interfulgens aviditate ingenii humani rapere ex igni vellent, correpti alii flamma sunt, alii ambusti adflatu vaporis, cum receptus primis urgente ab tergo ingenti turba non esset. ita Astapa sine praeda militum ferro ignique absumpta est. Marcius ceteris eius regionis metu in deditionem acceptis victorem exercitum Carthaginem ad Scipionem reduxit.
Per eos ipsos dies perfugae a Gadibus venerunt pollicentes urbem Punicumque praesidium quod in ea urbe esset et imperatorem praesidii cum classe prodituros. Mago ibi ex fuga substiterat, navibusque in Oceano conlectis aliquantum auxiliorum et trans fretum ex Africa ora et ex proximis Hispaniae locis per Hannonem praefectum coegerat. fide accepta dataque perfugis, et Marcius eo cum expeditis cohortibus et Laelius cum septem triremibus quinqueremi una est missus ut terra marique communi consilio rem gererent.

24. Scipio ipse gravi morbo implicitus, graviore tamen fama cum ad id quisque quod audierat insita hominibus libidine alendi de industria rumores adiceret aliquid, provinciam omnem ac maxime longinqua eius turbavit; apparuitque quantam excitatura molem vera fuisset clades cum vanus rumor tantas procellas excivisset. non socii in fide, non exercitus in officio mansit. Mandonius et Indibilis, quibus quia regnum sibi Hispaniae pulsis inde Carthaginiensibus destinarant animis nihil pro spe contigerat, concitatis popularibus - Lacetani autem erant - et iuventute Celtiberorum excita agrum Suessetanum Sedetanumque sociorum populi Romani hostiliter depopulati sunt.
Civilis alius furor in castris ad Sucronem ortus; octo ibi milia militum erant, praesidium gentibus quae cis Hiberum incolunt impositum. motae autem eorum mentes sunt non tum primum cum de vita imperatoris rumores dubii allati sunt, sed iam ante licentia ex diutino, ut fit, otio conlecta, et nonnihil quod in hostico laxius rapto suetis vivere artiores in pace res erant. ac primo sermones tantum occulti serebantur: si bellum in provincia esset, quid sese inter pacatos facere? si debellatum iam et confecta provincia esset, cur in Italiam non revehi? flagitatum quoque stipendium procacius quam ex more et modestia militari erat, et ab custodibus probra in circumeuntes vigilias tribunos iacta, et noctu quidam praedatum in agrum circa pacatum ierant; postremo interdiu ac propalam sine commeatu ab signis abibant. omnia libidine ac licentia militum, nihil instituto aut disciplina militiae aut imperio eorum qui praeerant gerebatur. forma tamen Romanorum castrorum constabat una ea spe quod tribunos ex contagione furoris haud expertes seditionis defectionisque rati fore, et iura reddere in principiis sinebant et signum ab eis petebant et in stationes ac vigilias ordine ibant; et ut vim imperii abstulerant, ita speciem dicto parentium ultro sibi ipsi imperantes servabant.
Erupit deinde seditio, postquam reprehendere atque improbare tribunos ea quae fierent et conari obviam ire et propalam abnuere furoris eorum se futuros socios senserunt. fugatis itaque ex principiis ac post paulo e castris tribunis ad principes seditionis gregarios milites C. Albium Calenum et C. Atrium Umbrum delatum omnium consensu imperium est; qui nequaquam tribuniciis contenti ornamentis, insignia etiam summi imperii, fasces securesque, attractare ausi; neque eis venit in mentem suis tergis suis cervicibus virgas illas securesque imminere quas ad metum aliorum praeferrent. mors Scipionis falso credita occaecabat animos, sub cuius volgatam iam famam non dubitabant totam Hispaniam arsuram bello: in eo tumultu et sociis pecunias imperari et diripi propinquas urbes posse; et turbatis rebus cum omnia omnes auderent minus insignia fore quae ipsi fecissent.

25. Cum alios subinde recentes nuntios non mortis modo sed etiam funeris exspectarent, neque superveniret quisquam evanesceretque temere ortus rumor, tum primi auctores requiri coepti; et subtrahente se quoque ut credidisse potius temere quam finxisse rem talem videri posset, destituti duces iam sua ipsi insignia et pro vana imagine imperii quod gererent veram iustamque mox in se versuram potestatem horrebant. stupente ita seditione cum vivere primo, mox etiam valere Scipionem certi auctores adferrent, tribuni militum septem ab ipso Scipione missi supervenerunt. ad quorum primum adventum exasperati animi: mox ipsis placido sermone permulcentibus notos cum quibus congressi erant, leniti sunt. circumeuntes enim tentoria primo, deinde in principiis praetorioque ubi sermones inter se serentium circulos vidissent adloquebantur, percontantes magis quae causa irae consternationisque subitae foret quam factum accusantes. volgo stipendium non datum ad diem iactabatur, et cum eodem tempore quo scelus Iliturgitanum exstitisset post duorum imperatorum duorumque exercituum stragem sua virtute defensum nomen Romanum ac retenta provincia esset, Iliturgitanos poenam noxae meritam habere, suis recte factis gratiam qui exsolvat non esse. talia querentes aequa orare seque ea relaturos ad imperatorem respondebant; laetari quod nihil tristius nec insanabilius esset; et P. Scipionem deum benignitate et rem publicam esse gratiae referendae.
Scipionem, bellis adsuetum, ad seditionum procellas rudem, sollicitum habebat res ne aut exercitus peccando aut ipse puniendo modum excederet. in praesentia, ut coepisset, leniter agi placuit et missis circa stipendiarias civitates exactoribus stipendii spem propinquam facere; et edictum subinde propositum ut ad stipendium petendum convenirent Carthaginem, seu carptim partes seu universi mallent. tranquillam seditionem iam per se languescentem repentina quies rebellantium Hispanorum fecit; redierant enim in fines omisso incepto Mandonius et Indibilis, postquam vivere Scipionem allatum est; nec iam erat aut civis aut externus cum quo furorem suum consociarent. omnia circumspectantes [consilia] nihil reliqui habebant praeter unum tutissimum a malis consiliis receptum, ut imperatoris vel iustae irae vel non desperandae clementiae sese committerent: etiam hostibus eum ignovisse cum quibus ferro dimicasset: suam seditionem sine volnere, sine sanguine fuisse nec ipsam atrocem nec atroci poena dignam - ut ingenia humana sunt ad suam cuique levandam culpam nimio plus facunda. illa dubitatio erat singulaene cohortes an universi ad stipendium petendum irent. inclinavit sententia, quod tutius censebant, universos ire.

26. Per eosdem dies quibus haec illi consultabant consilium de iis Carthagini erat, certabaturque sententiis utrum in auctores tantum seditionis - erant autem ii numero haud plus quam quinque et triginta - animadverteretur, an plurium supplicio vindicanda tam foedi exempli defectio magis quam seditio esset. vicit sententia lenior ut unde culpa orta esset ibi poena consisteret: ad multitudinem castigationem satis esse. consilio dimisso, ut id actum videretur, expeditio adversus Mandonium Indibilemque edicitur exercitui qui Carthagine erat et cibaria dierum aliquot parare iubentur. tribunis septem qui et antea Sucronem ad leniendam seditionem ierant obviam exercitui missis quina nomina principum seditionis edita sunt, ut eos per idoneos homines benigno voltu ac sermone in hospitium invitatos sopitosque vino vincirent. haud procul iam Carthagine aberant cum ex obviis auditum postero die omnem exercitum cum M. Silano in Lacetanos proficisci non metu modo omni qui tacitus insidebat animis liberavit eos, sed laetitiam ingentem fecit quod magis habituri solum imperatorem quam ipsi futuri in potestate eius essent. sub occasum solis urbem ingressi sunt exercitumque alterum parantem omnia ad iter viderunt. excepti sermonibus de industria compositis - laetum opportunumque adventum eorum imperatori esse quod sub ipsam profectionem alterius exercitus venissent - corpora curant. ab tribunis sine ullo tumultu auctores seditionis per idoneos homines perducti in hospitia comprensi ac vincti sunt. vigilia quarta impedimenta exercitus cuius simulabatur iter proficisci coepere: sub lucem signa mota, et ad portam retentum agmen custodesque circa omnes portas missi ne quis urbe egrederetur. vocati deinde ad contionem qui pridie venerant, ferociter in forum ad tribunal imperatoris ut ultro territuri succlamationibus concurrunt. simul et imperator in tribunal escendit et reducti armati a portis inermi contioni se ab tergo circumfuderunt. tum omnis ferocia concidit et, ut postea fatebantur, nihil aeque eos terruit quam praeter spem robur et colos imperatoris, quem adfectum visuros crediderant, voltusque qualem ne in acie quidem aiebant meminisse. sedit tacitus paulisper donec nuntiatum est deductos in forum auctores seditionis et parata omnia esse.

27. Tum silentio per praeconem facto ita coepit: 'nunquam mihi defuturam orationem qua exercitum meum adloquerer credidi, non quo verba unquam potius quam res exercuerim, sed quia prope a pueritia in castris habitus adsueram militaribus ingeniis: apud vos quemadmodum loquar nec consilium nec oratio suppeditat, quos ne quo nomine quidem appellare debeam scio. cives? qui a patria vestra descistis. an milites? qui imperium auspiciumque abnuistis, sacramenti religionem rupistis. hostes? corpora, ora, vestitum, habitum civium adgnosco: facta, dicta, consilia, animos hostium video. quid enim vos, nisi quod Ilergetes et Lacetani, aut optastis aliud aut sperastis? et illi tamen Mandonium atque Indibilem, regiae nobilitatis viros, duces furoris secuti sunt: vos auspicium et imperium ad Umbrum Atrium et Calenum Albium detulistis. negate vos id omnes fecisse aut factum voluisse, milites; paucorum eum furorem atque amentiam esse libenter credam, negantibus; nec enim ea sunt commissa quae, volgata in omnem exercitum, sine piaculis ingentibus expiari possint.
'Invitus ea tamquam volnera attingo; sed nisi tacta tractataque sanari non possunt. equidem pulsis Hispania Carthaginiensibus nullum locum tota provincia nullos homines credebam esse ubi vita invisa esset mea; sic me non solum adversus socios gesseram sed etiam adversus hostes: in castris en meis - quantum opinio fefellit. - fama mortis meae non accepta solum sed etiam exspectata est. non quod ego vulgari facinus per omnes velim - equidem si totum exercitum meum mortem mihi optasse crederem hic statim ante oculos vestros morerer, nec me vita iuvaret invisa civibus et militibus meis. sed multitudo omnis sicut natura maris per se immobilis est, [et] venti et aurae cient; ita aut tranquillum aut procellae in vobis sunt; et causa atque origo omnis furoris penes auctores est, vos contagione insanistis; qui mihi ne hodie quidem scire videmini quo amentiae progressi sitis, quid facinoris in me, quid in patriam parentesque ac liberos vestros, quid in deos sacramenti testes, quid adversus auspicia sub quibus militatis, quid adversus morem militiae disciplinamque maiorum, quid adversus summi imperii maiestatem ausi sitis.
'De me ipso taceo - temere potius quam avide credideritis, is denique ego sim cuius imperii taedere exercitum minime mirandum sit --: patria quid de vobis meruerat, quam cum Mandonio et Indibili consociando consilia prodebatis? quid populus Romanus, cum imperium ablatum ab tribunis suffragio populi creatis ad homines privatos detulistis, cum eo ipso non contenti si pro tribunis illos haberetis, fasces imperatoris vestri ad eos quibus servus cui imperarent nunquam fuerat, Romanus exercitus detulistis? in praetorio tetenderunt Albius et Atrius; classicum apud eos cecinit; signum ab iis petitum est; sederunt in tribunali P. Scipionis; lictor apparuit; summoto incesserunt; fasces cum securibus praelatis sunt. lapides pluere et fulmina iaci de caelo et insuetos fetus animalia edere vos portenta esse putatis: hoc est portentum quod nullis hostiis nullis supplicationibus sine sanguine eorum qui tantum ausi facinus sunt expiari possit.

28. 'Atque ego, quamquam nullum scelus rationem habet, tamen, ut in re nefaria, quae mens, quod consilium vestrum fuerit scire velim. Regium quondam in praesidium missa legio interfectis per scelus principibus civitatis urbem opulentam per decem annos tenuit, propter quod facinus tota legio, milia hominum quattuor, in foro Romae securi percussi sunt. sed illi primum non Atrium Umbrum semilixam, nominis etiam abominandi ducem, sed D. Vibellium tribunum militum secuti sunt, nec cum Pyrrho nec cum Samnitibus aut Lucanis, hostibus populi Romani, se coniunxerunt: vos cum Mandonio et Indibili et consilia communicastis et arma consociaturi fuistis. illi, sicut Campani Capuam Tuscis veteribus cultoribus ademptam, Mamertini in Sicilia Messanam, sic Regium habituri perpetuam sedem erant, nec populum Romanum nec socios populi Romani ultro lacessituri bello: Sucronemne vos domicilium habituri eratis? ubi si vos decedens confecta provincia imperator relinquerem, deum hominumque fidem implorare debebatis quod non redieritis ad coniuges liberosque vestros.
'Sed horum quoque memoriam, sicut patriae meique, eieceritis ex animis vestris: viam consilii scelerati sed non ad ultimum dementis exsequi volo; mene vivo et cetero incolumi exercitu, cum quo ego die uno Carthaginem cepi, cum quo quattuor imperatores quattuor exercitus Carthaginiensium fudi, fugavi, Hispania expuli, vos octo milia hominum, minoris certe omnes pretii quam Albius et Atrius sunt quibus vos subiecistis, Hispaniam provinciam populo Romano erepturi eratis? amolior et amoveo nomen meum; nihil ultra facile creditam mortem meam a vobis violatus sim: quid? si ego morerer, mecum exspiratura res publica, mecum casurum imperium populi Romani erat? ne istuc Iuppiter optimus maximus sirit, urbem auspicato dis auctoribus in aeternum conditam huic fragili et mortali corpori aequalem esse.
Flaminio, Paulo, Graccho, Postumio Albino, M. Marcello, T. Quinctio Crispino, Cn. Fulvio, Scipionibus meis, tot tam praeclaris imperatoribus uno bello absumptis superstes est populus Romanus, eritque mille aliis nunc ferro nunc morbo morientibus: meo unius funere elata esset res publica? vos ipsi hic in Hispania patre et patruo meo duobus imperatoribus interfectis Septimum Marcium ducem vobis adversus exsultantes recenti victoria Poenos delegistis. et sic loquor tamquam sine duce Hispaniae futurae fuerint: M. Silanus eodem iure eodem imperio mecum in provinciam missus, L. Scipio frater meus et C. Laelius legati, vindices maiestatis imperii deessent? utrum exercitus exercitui, an duces ducibus, an dignitas, an causa comparari poterat? quibus si omnibus superiores essetis, arma contra patriam contra cives vestros ferretis? Africam Italiae, Carthaginem urbi Romanae imperare velletis? quam ob noxam patriae?

29. Coriolanum quondam damnatio iniusta, miserum et indignum exsilium ut iret ad oppugnandam patriam impulit; revocavit tamen a publico parricidio privata pietas: vos qui dolor, quae ira incitavit? stipendiumne diebus paucis imperatore aegro serius numeratum satis digna causa fuit cur patriae indiceretis bellum, cur ad Ilergetes descisceretis a populo Romano, cur nihil divinarum humanarumve rerum inviolatum vobis esset?
'Insanistis profecto, milites, nec maior in corpus meum vis morbi quam in vestras mentes invasit. horret animus referre quid crediderint homines, quid speraverint, quid optaverint: auferat omnia inrita oblivio, si potest: si non, utcumque silentium tegat. non negaverim tristem atrocemque vobis visam orationem meam: quanto creditis facta vestra atrociora esse quam dicta mea? et me ea quae fecistis pati aequum censetis: vos ne dici quidem omnia aequo animo fertis? sed ne ea quidem ipsa ultra exprobrabuntur. utinam tam facile vos obliviscamini eorum quam ego obliviscar. itaque quod ad universos vos attinet, si erroris paenitet, satis superque poenarum habeo: Albius Calenus et Atrius Umber et ceteri nefariae seditionis auctores sanguine luent quod admiserunt. vobis supplicii eorum spectaculum non modo non acerbum sed laetum etiam, si sana mens rediit, debet esse; de nullis enim quam de vobis infestius aut inimicius consuluerunt.'
Vix finem dicendi fecerat cum ex praeparato simul omnium rerum terror oculis auribusque est offusus. exercitus, qui corona contionem circumdederat, gladiis ad scuta concrepuit; praeconis audita vox citantis nomina damnatorum in consilio; nudi in medium protrahebantur et simul omnis apparatus supplicii expromebatur. deligati ad palum virgisque caesi et securi percussi, adeo torpentibus metu qui aderant ut non modo ferocior vox adversus atrocitatem poenae sed ne gemitus quidem exaudiretur. tracti inde de medio omnes, purgatoque loco citati milites nominatim apud tribunos militum in verba P. Scipionis iurarunt stipendiumque ad nomen singulis persolutum est. hunc finem exitumque seditio militum coepta apud Sucronem habuit.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License