Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXVIII

Caput VI

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput VI

30. Per idem tempus ad Baetim fluvium Hanno praefectus Magonis missus a Gadibus cum parva manu Afrorum, mercede Hispanos sollicitando ad quattuor milia iuvenum armavit. castris deinde exutus ab L. Marcio, maxima parte militum inter tumultum captorum castrorum, quibusdam etiam in fuga amissis, palatos persequente equite, cum paucis ipse effugit.
Dum haec ad Baetim fluvium geruntur, Laelius interim freto in Oceanum evectus ad Carteiam classe accessit. urbs ea in ora Oceani sita est, ubi primum e faucibus angustis panditur mare. Gades sine certamine per proditionem recipiendi, ultro qui eam rem pollicerentur in castra Romana venientibus, spes, sicut ante dictum est, fuerat. sed patefacta immatura proditio est, comprensosque omnes Mago Adherbali praetori Carthaginem devehendos tradit. Adherbal coniuratis in quinqueremem impositis praemissaque ea, quia tardior quam triremis erat, ipse cum octo triremibus modico intervallo sequitur. iam fretum intrabat quinqueremis cum Laelius et ipse in quinqueremi ex portu Carteiae sequentibus septem triremibus evectus in Adherbalem ac triremes invehitur, quinqueremem satis credens deprensam rapido in freto in adversum aestum reciprocari non posse. Poenus in re subita parumper incertus trepidavit utrum quinqueremem sequeretur an in hostes rostra converteret. ipsa cunctatio facultatem detractandae pugnae ademit; iam enim sub ictu teli erant et undique instabant hostes. aestus quoque arbitrium moderandi naves ademerat; neque erat navali pugna similis, quippe ubi nihil voluntarium, nihil artis aut consilii esset. una natura freti aestusque totius certaminis potens suis, alienis navibus nequiquam remigio in contrarium tendentes invehebat; et fugientem navem videres, vertice retro intortam victoribus inlatam, et sequentem, si in contrarium tractum incidisset maris, fugientis modo sese avertentem. iam in ipsa pugna haec cum infesta rostro peteret hostium navem, obliqua ipsa ictum alterius rostri accipiebat: illa cum transversa obiceretur hosti, repente intorta in proram circumagebatur. cum inter triremes fortuna regente anceps proelium misceretur, quinqueremis Romana seu pondere tenacior seu pluribus remorum ordinibus scindentibus vertices cum facilius regeretur, duas triremes suppressit, unius, praelata impetu, lateris alterius remos detersit; ceterasque quas indepta esset mulcasset, ni cum reliquis quinque navibus Adherbal velis in Africam transmisisset.

31. Laelius victor Carteiam revectus. auditis quae acta Gadibus erant - patefactam proditionem coniuratosque missos Carthaginem, spem ad inritum redactam qua venissent - nuntiis ad L. Marcium missis nisi si terere frustra tempus sedendo ad Gades vellent redeundum ad imperatorem esse, adsentiente paucos post dies ambo Carthaginem rediere. ad quorum discessum non respiravit modo Mago cum terra marique ancipiti metu urgeretur, sed etiam audita rebellione Ilergetum spem reciperandae Hispaniae nanctus nuntios Carthaginem ad senatum mittit qui simul seditionem civilem in castris Romanis simul defectionem sociorum in maius verbis extollentes hortentur ut auxilia mitterent quibus traditum a patribus imperium Hispaniae repeti posset. Mandonius et Indibilis in fines regressi paulisper dum quidnam de seditione statueretur scirent suspensi quieverunt, si civium errori ignosceretur non diffidentes sibi quoque ignosci posse. postquam volgata est atrocitas supplicii suam quoque noxam pari poena aestimatam rati, vocatis rursus ad arma popularibus contractisque quae ante habuerant auxiliis, in Sedetanum agrum, ubi principio defectionis stativa habuerant, cum viginti milibus peditum duobus milibus equitum et quingentis transcenderunt.

32. Scipio cum fide solvendi pariter omnibus noxiis innoxiisque stipendii tum voltu ac sermone in omnes placato facile reconciliatis militum animis, priusquam castra ab Carthagine moveret contione advocata multis verbis in perfidiam rebellantium regulorum invectus, nequaquam eodem animo se ire professus est ad vindicandum id scelus quo civilem errorem nuper sanaverit. tum se haud secus quam viscera secantem sua cum gemitu et lacrimis triginta hominum capitibus expiasse octo milium seu imprudentiam seu noxam: nunc laeto et erecto animo ad caedem Ilergetum ire. non enim eos neque natos in eadem terra nec ulla secum societate iunctos esse; eam quae sola fuerit fidei atque amicitiae ipsos per scelus rupisse. in exercitu suo se, praeterquam quod omnes cives aut socios Latinique nominis videat, etiam eo moveri quod nemo fere sit miles qui non aut a patruo suo Cn. Scipione, qui primus Romani nominis in eam provinciam venerit, aut a patre consule aut a se sit ex Italia advectus. Scipionum nomini auspiciisque omnes adsuetos, quos secum in patriam ad meritum triumphum deducere velit, quos consulatum petenti velut si omnium communis agatur honos adfuturos speret.
Quod ad expeditionem attineat quae instet, immemorem esse rerum suarum gestarum qui id bellum ducat. Magonis hercule sibi qui extra orbem terrarum in circumfusam Oceano insulam cum paucis perfugerit navibus maiorem curam esse quam Ilergetum; quippe illic et ducem Carthaginiensem et quantumcumque Punicum praesidium esse, hic latrones latronumque duces, quibus ut ad populandos finitimorum agros tectaque urenda et rapienda pecora aliqua vis sit, ita in acie ac signis conlatis nullam esse; magis velocitate ad fugam quam armis fretos pugnaturos esse. itaque non quod ullum inde periculum aut semen maioris belli videat, ideo se priusquam provincia decedat opprimendos Ilergetes duxisse, sed primum ne impunita tam scelerata defectio esset, deinde ne quis in provincia simul virtute tanta et felicitate perdomita relictus hostis dici posset. proinde dis bene iuvantibus sequerentur, non tam ad bellum gerendum - neque enim cum pari hoste certamen esse - quam ad expetendas ab hominibus scelestis poenas.

33. Ab hac oratione dimissos ad iter se comparare in diem posterum iubet profectusque decimis castris pervenit ad Hiberum flumen. inde superato amni die quarto in conspectu hostium posuit castra. campus ante montibus circa saeptus erat. in eam vallem Scipio cum pecora rapta pleraque ex ipsorum hostium agris propelli ad inritandam feritatem barbarorum iussisset, velites subsidio misit, a quibus ubi per procursationem commissa pugna esset Laelium cum equitatu impetum ex occulto facere iubet. mons opportune prominens equitum insidias texit nec ulla mora pugnae facta est. Hispani in conspecta procul pecora, velites in Hispanos praeda occupatos incurrere. primo missilibus territavere; deinde missis levibus telis, quae inritare magis quam decernere pugnam poterant, gladios nudant et conlato pede res coepta geri est; ancepsque pedestre certamen erat ni equites supervenissent. neque ex adverso tantum inlati obvios obtrivere, sed circumvecti etiam quidam per infima clivi ab tergo se ut plerosque intercluderent obiecerunt, maiorque caedes fuit quam quantam edere levia per excursiones proelia solent.
Ira magis accensa adverso proelio barbaris est quam imminuti animi. itaque ne perculsi viderentur prima luce postero die in aciem processere. non capiebat omnes copias angusta, sicut ante dictum est, valles; duae ferme peditum partes omnis equitatus in aciem descendit: quod reliquum peditum erat obliquo constituerunt colle. Scipio pro se esse loci angustias ratus et quod in arto pugna Romano aptior quam Hispano militi futura videbatur et quod in eum locum detracta hostium acies esset qui non omnem multitudinem eorum caperet, novo etiam consilio adiecit animum; equitem nec se posse circumdare cornibus in tam angusto spatio, et hosti, quem cum pedite deduxisset inutilem fore. itaque imperat Laelio ut per colles quam occultissimo itinere circumducat equites segregetque quantum possit equestrem a pedestri pugnam: ipse omnia signa peditum in hostes vertit; quattuor cohortes in fronte statuit quia latius pandere aciem non poterat. moram pugnandi nullam fecit ut ipso certamine averteret ab conspectu transeuntium per colles equitum; neque ante circumductos sensere quam tumultum equestris pugnae ab tergo accepere. ita duo diversa proelia erant; duae peditum acies, duo equitatus per longitudinem campi, quia misceri ex genere utroque proelium angustiae non patiebantur, pugnabant. Hispanorum cum neque pedes equiti neque eques pediti auxilio esset, pedes fiducia equitis temere commissus campo caederetur, eques circumventus nec peditem a fronte - iam enim stratae pedestres copiae erant - nec ab tergo equitem sustineret, et ipsi cum diu in orbem sese stantibus equis defendissent ad unum omnes caesi sunt, nec quisquam peditum equitumve superfuit qui in valle pugnaverunt. tertia pars, quae in colle ad spectaculum magis tutum quam ad partem pugnae capessendam steterat, et locum et tempus ad fugiendum habuit. inter eos et reguli ipsi fugerunt priusquam tota circumveniretur acies inter tumultum elapsi.

34. Castra eodem die Hispanorum, praeter ceteram praedam, cum tribus ferme milibus hominum capiuntur. Romani sociique ad mille et ducenti in eo proelio ceciderunt; volnerata amplius tria milia hominum. minus cruenta victoria fuisset si patentiore campo et ad fugam capessendam facili foret pugnatum.
Indibilis abiectis belli consiliis nihil tutius in adflictis rebus experta fide et clementia Scipionis ratus, Mandonium fratrem ad eum mittit; qui advolutus genibus fatalem rabiem temporis eius accusat cum velut contagione quadam pestifera non Ilergetes modo et Lacetani sed castra quoque Romana insanierint. suam quidem et fratris et reliquorum popularium eam condicionem esse ut aut, si ita videatur, reddant spiritum P. Scipioni ab eodem illo acceptum, aut servati bis uni debitam vitam pro eo in perpetuum devoveant. antea in causa sua fiduciam sibi fuisse nondum experta clementia eius: nunc contra nullam in causa, omnem in misericordia victoris spem positam habere. mos vetustus erat Romanis, cum quo nec foedere nec aequis legibus iungeretur amicitia, non prius imperio in eum tamquam pacatum uti quam omnia divina humanaque dedidisset, obsides accepti, arma adempta, praesidia urbibus imposita forent. Scipio multis invectus in praesentem Mandonium absentemque Indibilem verbis, illos quidem merito perisse ipsorum maleficio ait, victuros suo atque populi Romani beneficio. ceterum se neque arma iis adempturum <neque obsides imperaturum> - quippe ea pignera timentium rebellionem esse: se libera arma relinquere, solutos animos - neque [se] in obsides innoxios sed in ipsos, si defecerint, saeviturum, nec ab inermi sed ab armato hoste poenas expetiturum. utramque fortunam expertis permittere sese utrum propitios an iratos habere Romanos mallent. ita dimissus Mandonius pecunia tantummodo imperata ex qua stipendium militi praestari posset. ipse Marcio in ulteriorem Hispaniam praemisso, Silano Tarraconem remisso paucos moratus dies dum imperatam pecuniam Ilergetes pernumerarent, cum expeditis Marcium iam adpropinquantem Oceano adsequitur.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License