Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXVIII

Caput VIII

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput VIII

38b. Quarto decimo anno Punici belli P. Cornelius Scipio et P. Licinius Crassus ut consulatum inierunt, nominatae consulibus provinciae sunt, Sicilia Scipioni extra sortem, concedente collega quia cura sacrorum pontificem maximum in Italia retinebat, Bruttii Crasso. tum praetoriae provinciae in sortem coniectae. urbana Cn. Servilio obtigit, Ariminum - ita Galliam appellabant - Sp. Lucretio, Sicilia L. Aemilio, Cn. Octavio Sardinia.
Senatus in Capitolio habitus. ibi referente P. Scipione senatus consultum factum est ut quos ludos inter seditionem militarem in Hispania vovisset, ex ea pecunia quam ipse in aerarium detulisset faceret.

39. Tum Saguntinorum legatos in senatum introduxit. ex eis maximus natu: 'etsi nihil ultra malorum est, patres conscripti, quam quod passi sumus ut ad ultimum fidem vobis praestaremus, tamen ea vestra merita imperatorumque vestrorum erga nos fuerunt ut nos cladium nostrarum non paeniteat. bellum propter nos suscepistis; susceptum quartum decimum annum tam pertinaciter geritis ut saepe ad ultimum discrimen et ipsi veneritis et populum Carthaginiensem adduxeritis. cum in Italia tam atrox bellum et Hannibalem hostem haberetis, consulem cum exercitu in Hispaniam velut ad conciliandas reliquias naufragii nostri misistis. P. et Cn. Cornelii ex quo in provinciam venerunt nullo tempore destiterunt quae nobis secunda quaeque adversa hostibus nostris essent facere. iam omnium primum oppidum nobis restituerunt; per omnem Hispaniam cives nostros venum datos, dimissis qui conquirerent, ex servitute in libertatem restituerunt. cum iam prope esset ut optabilem ex miserrima fortunam haberemus, P. et Cn. Cornelii imperatores vestri luctuosius nobis prope quam vobis perierunt.
'Tum vero ad hoc retracti ex distantibus locis in sedem antiquam videbamur ut iterum periremus et alterum excidium patriae videremus - nec ad perniciem nostram Carthaginiensi utique aut duce aut exercitu opus esse: ab Turdulis nos veterrimis hostibus, qui prioris quoque excidii causa nobis fuerant, exstingui posse - cum ex insperato repente misistis nobis hunc P. Scipionem, quem fortunatissimi omnium Saguntinorum videmur quia consulem declaratum videmus ac vidisse nos civibus nostris renuntiaturi sumus, spem, opem, salutem nostram; qui cum plurimas hostium vestrorum cepisset in Hispania urbes, ubique ex captorum numero excretos Saguntinos in patriam remisit; postremo Turdetaniam, adeo infestam nobis ut illa gente incolumi stare Saguntum non posset, ita bello adflixit ut non modo nobis sed - absit verbo invidia - ne posteris quidem timenda nostris esset. deletam urbem cernimus eorum quorum in gratiam deleverat Hannibal; vectigal ex agro eorum capimus quod nobis non fructu iucundius est quam ultione. ob haec, quibus maiora nec sperare nec optare ab dis immortalibus poteramus, gratias actum nos decem legatos Saguntinus senatus populusque ad vos misit; simul gratulatum quod ita res hos annos in Hispania atque Italia gessistis ut Hispaniam non Hibero amne tenus sed qua terrarum ultimas finit Oceanus domitam armis habeatis, Italiae nisi quatenus vallum castrorum cingit nihil reliqueritis Poeno. Iovi optimo maximo, praesidi Capitolinae arcis, non grates tantum ob haec agere iussi sumus sed donum hoc etiam, si vos permitteretis, coronam auream in Capitolium victoriae ergo ferre. id uti permittatis quaesumus, utique, si vobis ita videtur, quae nobis imperatores vestri commoda tribuerunt, ea rata atque perpetua auctoritate vestra faciatis.'
Senatus legatis Saguntinis respondit et dirutum et restitutum Saguntum fidei socialis utrimque servatae documentum omnibus gentibus fore; suos imperatores recte et ordine et ex voluntate senatus fecisse quod Saguntum restituerint civesque Saguntinos servitio exemerint; quaeque alia eis benigne fecerint, ea senatum ita voluisse fieri; donum permittere ut in Capitolio ponerent. locus inde lautiaque legatis praeberi iussa et muneris ergo in singulos dari ne minus dena milia aeris. legationes deinde ceterae in senatum introductae auditaeque; et petentibus Saguntinis ut quatenus tuto possent Italiam spectatum irent, duces dati litteraeque per oppida missae ut Hispanos comiter acciperent. tum de re publica, de exercitibus scribendis, de provinciis relatum.

40. Cum Africam novam provinciam extra sortem P. Scipioni destinari homines fama ferrent, et ipse nulla iam modica gloria contentus non ad gerendum modo bellum sed ad finiendum diceret se consulem declaratum, neque id aliter fieri posse quam si ipse in Africam exercitum transportasset, et acturum se id per populum aperte ferret si senatus adversaretur, - id consilium haudquaquam primoribus patrum cum placeret, ceteri per metum aut ambitionem mussarent, Q. Fabius Maximus rogatus sententiam: 'scio multis vestrum videri, patres conscripti, rem actam hodierno die agi et frustra habiturum orationem qui tamquam de integra re de Africa provincia sententiam dixerit. ego autem primum illud ignoro quemadmodum iam certa provincia Africa consulis, viri fortis ac strenui, sit, quam nec senatus censuit in hunc annum provinciam esse nec populus iussit. deinde, si est, consulem peccare arbitror qui de re transacta simulando se referre senatum ludibrio habet, non senatorem qui de quo consulitur suo loco dicit sententiam. atque ego certum habeo dissentienti mihi ab ista festinatione in Africam traiciendi duarum rerum subeundam opinionem esse, unius, insitae ingenio meo cunctationis, quam metum pigritiamque homines adulescentes sane appellent, dum ne paeniteat adhuc aliorum speciosiora primo adspectu consilia semper visa, mea usu meliora; alterius, obtractationis atque invidiae adversus crescentem in dies gloriam fortissimi consulis. a qua suspicione si me neque vita acta et mores mei neque dictatura cum quinque consulatibus tantumque gloriae belli domique partae vindicat ut propius fastidium eius sim quam desiderium, aetas saltem liberet. quae enim mihi aemulatio cum eo esse potest qui ne filio quidem meo aequalis sit? me dictatorem cum vigerem adhuc viribus et in cursu maximarum rerum essem recusantem nemo aut in senatu aut apud populum audivit quo minus insectanti me magistro equitum, quod fando nunquam ante auditum erat, imperium mecum aequaretur; rebus quam verbis adsequi malui ut qui aliquorum iudicio mihi comparatus erat sua mox confessione me sibi praeferret; nedum ego perfunctus honoribus certamina mihi atque aemulationem cum adulescente florentissimo proponam; videlicet ut mihi iam vivendo non solum rebus gerendis fesso, si huic negata fuerit, Africa provincia decernatur. cum ea gloria quae parta est vivendum atque moriendum est. vincere ego prohibui Hannibalem ut a vobis quorum vigent nunc vires etiam vinci posset.

41. 'Illud te mihi ignoscere, P. Corneli, aequum erit, si cum in me ipso nunquam pluris famam hominum quam rem publicam fecerim, ne tuam quidem gloriam bono publico praeponam. quamquam si aut bellum nullum in Italia aut is hostis esset ex quo victo nihil gloriae quaereretur, qui te in Italia retineret, etsi id bono publico faceret, simul cum bello materiam gloriae tuae isse ereptum videri posset. cum vero Hannibal hostis incolumi exercitu quartum decimum annum Italiam obsideat, paenitebit te, P. Corneli, gloriae tuae si hostem eum qui tot funerum tot cladium nobis causa fuit tu consul Italia expuleris et, sicut penes C. Lutatium prioris Punici perpetrati belli titulus fuit, ita penes te huius fuerit? nisi aut Hamilcar Hannibali dux est praeferendus aut illud bellum huic, aut victoria illa maior clariorque quam haec - modo contingat ut te consule vincamus - futura est? a Drepanis aut Eryce detraxisse Hamilcarem quam Italia expulisse Poenos atque Hannibalem malis? ne tu quidem, etsi magis partam quam speratam gloriam amplecteris, Hispania potius quam Italia bello liberata gloriatus fueris.
'Nondum is est Hannibal, quem non magis timuisse videatur quam contempsisse qui aliud bellum maluerit. quin igitur ad hoc accingeris nec per istos circuitus, ut cum in Africam traieceris secuturum te illuc Hannibalem speres, potius quam recto hinc itinere, ubi Hannibal est, eo bellum intendis? egregiam istam palmam belli Punici patrati petis? hoc et natura prius est, tua cum defenderis aliena ire oppugnatum. pax ante in Italia quam bellum in Africa sit, et nobis prius decedat timor quam ultro aliis inferatur. si utrumque tuo ductu auspicioque fieri potest, Hannibale hic victo, illic Carthaginem expugna: si alterautra victoria novis consulibus relinquenda est, prior cum maior clariorque tum causa etiam insequentis fuerit. nam nunc quidem, praeterquam quod et in Italia et in Africa duos diversos exercitus alere aerarium non potest, praeterquam quod unde classes tueamur unde commeatibus sufficiamus praebendis nihil reliqui est, quid? periculi tandem quantum adeatur quem fallit? P. Licinius in Italia, P. Scipio bellum in Africa geret. quid? si - quod omnes di omen avertant et dicere etiam reformidat animus, sed quae acciderunt accidere possunt - victor Hannibal ire ad urbem perget, tum demum te consulem ex Africa, sicut Q. Fulvium a Capua, arcessemus? quid? quod in Africa quoque Mars communis belli erit? domus tibi tua, pater patruusque intra triginta dies cum exercitibus caesi documento sint, ubi per aliquot annos maximis rebus terra marique gerendis amplissimum nomen apud exteras gentes populi Romani vestraeque familiae fecerant. dies me deficiat si reges imperatoresque temere in hostium terram transgressos cum maximis cladibus suis exercituumque suorum enumerare velim. Athenienses, prudentissima civitas, bello domi relicto, auctore aeque impigro ac nobili iuvene, magna classe in Siciliam tramissa, una pugna navali florentem rem publicam suam in perpetuum adflixerunt.

42. 'Externa et nimis antiqua repeto. Africa eadem ista et M. Atilius, insigne utriusque fortunae exemplum, nobis documento sint. ne tibi, P. Corneli, cum ex alto Africam conspexeris, ludus et iocus fuisse Hispaniae tuae videbuntur. quid enim simile? pacato mari praeter oram Italiae Galliaeque vectus Emporias in urbem sociorum classem adpulisti; expositos milites per tutissima omnia ad socios et amicos populi Romani Tarraconem duxisti; ab Tarracone deinde iter per praesidia Romana; circa Hiberum exercitus patris patruique tui post amissos imperatores ferociores calamitate ipsa facti, et dux tumultuarius quidem ille L. Marcius et militari suffragio ad tempus lectus, ceterum si nobilitas ac iusti honores adornarent, claris imperatoribus qualibet arte belli par; oppugnata per summum otium Carthago nullo trium Punicorum exercituum socios defendente; cetera - neque ea elevo - nullo tamen modo Africo bello comparanda, ubi non portus ullus classi nostrae apertus, non ager pacatus, non civitas socia, non rex amicus, non consistendi usquam locus, non procedendi; quacumque circumspexeris hostilia omnia atque infesta.
'An Syphaci Numidisque credis? satis sit semel creditum; non semper temeritas est felix, et fraus fidem in parvis sibi praestruit ut, cum operae pretium sit, cum mercede magna fallat. non hostis patrem patruumque tuum armis prius quam Celtiberi socii fraude circumvenerunt; nec tibi ipsi a Magone et Hasdrubale hostium ducibus quantum ab Indibili et Mandonio in fidem acceptis periculi fuit. Numidis tu credere potes, defectionem militum tuorum expertus? et Syphax et Masinissa se quam Carthaginienses malunt potentissimos in Africa esse, Carthaginienses quam quemquam alium. nunc illos aemulatio inter sese et omnes causae certaminum acuunt quia procul externus metus est: ostende Romana arma et exercitum alienigenam; iam velut ad commune restinguendum incendium concurrent. aliter iidem illi Carthaginienses Hispaniam defenderunt, aliter moenia patriae, templa deum, aras et focos defendent cum euntes in proelium pavida prosequetur coniunx et parvi liberi occursabunt.
'Quid porro, si satis confisi Carthaginienses consensu Africae, fide sociorum regum, moenibus suis, cum tuo exercitusque tui praesidio nudatam Italiam viderint, ultro ipsi novum exercitum in Italiam aut ex Africa miserint, aut Magonem, quem a Baliaribus classe transmissa iam praeter oram Ligurum Alpinorum vectari constat, Hannibali se coniungere iusserint? nempe in eodem terrore erimus in quo nuper fuimus cum Hasdrubal in Italiam transcendit, quem tu, qui non solum Carthaginem sed omnem Africam exercitu tuo es clausurus, e manibus tuis in Italiam emisisti. victum a te dices; eo quidem minus vellem - et id tua non rei publicae solum causa - iter datum victo in Italiam esse. patere nos omnia quae prospera tibi ac populi Romani imperio evenere tuo consilio adsignare, adversa casibus incertis belli et fortunae relegare: quo melior fortiorque es, eo magis talem praesidem sibi patria tua atque universa Italia retinet. non potes ne ipse quidem dissimulare, ubi Hannibal sit, ibi caput atque arcem huius belli esse, quippe qui prae te feras eam tibi causam traiciendi in Africam esse ut Hannibalem eo trahas. sive igitur hic sive illic, cum Hannibale est tibi futura res.
'Utrum tandem ergo firmior eris in Africa solus an hic tuo collegaeque exercitu coniuncto? ne Claudius quidem et Livius consules tam recenti exemplo quantum id intersit documento sunt? quid? Hannibalem utrum tandem extremus angulus agri Bruttii, frustra iam diu poscentem ab domo auxilia, an propinqua Carthago et tota socia Africa potentiorem armis virisque faciet? quod istud consilium est, ibi malle decernere ubi tuae dimidio minores copiae sint, hostium multo maiores, quam ubi duobus exercitibus adversus unum tot proeliis et tam diuturna ac gravi militia fessum pugnandum sit? quam compar consilium tuum parentis tui consilio sit reputa. ille consul profectus in Hispaniam, ut Hannibali ab Alpibus descendenti occurreret in Italiam ex provincia rediit: tu cum Hannibal in Italia sit relinquere Italiam paras, non quia rei publicae utile sed quia tibi id amplum et gloriosum censes esse - sicut cum provincia et exercitu relicto sine lege sine senatus consulto duabus navibus populi Romani imperator fortunam publicam et maiestatem imperii, quae tum in tuo capite periclitabantur, commisisti. ego, patres conscripti, P. Cornelium rei publicae nobisque, non sibi ipsi privatim creatum consulem existimo, exercitusque ad custodiam urbis atque Italiae scriptos esse, non quos regio more per superbiam consules quo terrarum velint traiciant.'

43. Cum oratione ad tempus parata Fabius, tum auctoritate et inveteratae prudentiae fama magnam partem senatus et seniores maxime <cum> movisset, pluresque consilium senis quam animum adulescentia ferocem laudarent, Scipio ita locutus fertur: 'et ipse Q. Fabius principio orationis, patres conscripti, commemoravit in sententia sua posse obtractationem suspectam esse; cuius ego rei non tam ipse ausim tantum virum insimulare quam ea suspicio, vitio orationis an rei, haud sane purgata est. sic enim honores suos et famam rerum gestarum extulit verbis ad exstinguendum invidiae crimen tamquam mihi ab infimo quoque periculum sit ne mecum aemuletur, et non ab eo qui, quia super ceteros excellat, quo me quoque niti non dissimulo, me sibi aequari nolit. sic senem se perfunctumque et me infra aetatem filii etiam sui posuit tamquam non longius quam quantum vitae humanae spatium est cupiditas gloriae extendatur maximaque pars eius in memoriam ac posteritatem promineat. maximo cuique id accidere animo certum habeo ut se non cum praesentibus modo sed cum omnis aevi claris viris comparent. equidem haud dissimulo me tuas, Q. Fabi, laudes non adsequi solum velle sed - bona venia tua dixerim --, si possim, etiam exsuperare. illud nec tibi in me nec mihi in minoribus natu animi sit ut nolimus quemquam nostri similem evadere civem; id enim non eorum modo quibus inviderimus sed rei publicae et paene omnis generis humani detrimentum est.
'Commemoravit quantum essem periculi aditurus si in Africam traicerem, ut meam quoque, non solum rei publicae et exercitus vicem videretur sollicitus. unde haec repente cura de me exorta? cum pater patruusque meus interfecti, cum duo exercitus eorum prope occidione occisi essent, cum amissae Hispaniae, cum quattuor exercitus Poenorum quattuorque duces omnia metu armisque tenerent, cum quaesitus ad id bellum imperator nemo se ostenderet praeter me, nemo profiteri nomen ausus esset, cum mihi quattuor et viginti annos nato detulisset imperium populus Romanus, quid ita tum nemo aetatem meam, vim hostium, difficultatem belli, patris patruique recentem cladem commemorabat? utrum maior aliqua nunc in Africa calamitas accepta est quam tunc in Hispania erat? an maiores nunc sunt exercitus in Africa et duces plures melioresque quam tunc in Hispania fuerunt? an aetas mea tunc maturior bello gerendo fuit quam nunc est? an cum Carthaginiensi hoste in Hispania quam in Africa bellum geri aptius est? facile est post fusos fugatosque quattuor exercitus Punicos, post tot urbes vi captas aut metu subactas in dicionem, post perdomita omnia usque ad Oceanum, tot regulos, tot saevas gentes, post receptam totam Hispaniam ita ut vestigium belli nullum reliquum sit, elevare meas res gestas, tam hercule quam, si victor ex Africa redierim, ea ipsa elevare quae nunc retinendi mei causa ut terribilia eadem videantur verbis extolluntur.
'Negat aditum esse in Africam, negat ullos patere portus. M. Atilium captum in Africa commemorat, tamquam M. Atilius primo accessu ad Africam offenderit, neque recordatur illi ipsi tam infelici imperatori patuisse tamen portus Africae, et res egregie primo anno gessisse et quantum ad Carthaginienses duces attinet invictum ad ultimum permansisse. nihil igitur me isto exemplo terrueris. si hoc bello non priore, si nuper et non annis ante quadraginta ista ita clades accepta foret, qui ego minus in Africam Regulo capto quam Scipionibus occisis in Hispaniam traicerem? nec felicius Xanthippum Lacedaemonium Carthagini quam me patriae meae sinerem natum esse, cresceretque mihi ex eo ipso fiducia quod possit in hominis unius virtute tantum momenti esse. at etiam Athenienses audiendi sunt temere in Siciliam omisso domi bello transgressi. cur ergo, quoniam Graecas fabulas enarrare vacat, non Agathoclem potius, Syracusanum regem, cum diu Sicilia Punico bello ureretur, transgressum in hanc eandem Africam avertisse eo bellum unde venerat refers?

44. 'Sed quid, ultro metum inferre hosti et ab se remoto periculo alium in discrimen adducere quale sit, veteribus externisque exemplis admonere opus est? maius praesentiusve ullum exemplum esse quam Hannibal potest? multum interest alienos populere fines an tuos uri exscindi videas; plus animi est inferenti periculum quam propulsanti. ad hoc maior ignotarum rerum est terror: bona malaque hostium ex propinquo ingressus fines adspicias. non speraverat Hannibal fore ut tot in Italia populi ad se deficerent: defecerunt post Cannensem cladem: quanto minus quicquam in Africa Carthaginiensibus firmum aut stabile est infidis sociis, gravibus ac superbis dominis. ad hoc nos, etiam deserti ab sociis, viribus nostris milite Romano stetimus: Carthaginiensi nihil civilis roboris est: mercede paratos milites habent, Afros Numidasque, levissima fidei mutandae ingenia. hic modo nihil morae sit, una et traiecisse me audietis et ardere bello Africam et molientem hinc Hannibalem et obsideri Carthaginem. laetiores et frequentiores ex Africa exspectate nuntios quam ex Hispania accipiebatis. has mihi spes subicit fortuna populi Romani, di foederis ab hoste violati testes, Syphax et Masinissa reges quorum ego fidei ita innitar ut bene tutus a perfidia sim.
'Multa quae nunc ex intervallo non apparent bellum aperiet: id est viri et ducis, non deesse fortunae praebenti se et oblata casu flectere ad consilium. habebo, Q. Fabi, parem quem das Hannibalem; sed illum ego potius traham quam ille me retineat. in sua terra cogam pugnare eum, et Carthago potius praemium victoriae erit quam semiruta Bruttiorum castella. ne quid interim dum traicio, dum expono exercitum in Africa, dum castra ad Carthaginem promoveo, res publica hic detrimenti capiat, quod tu, Q. Fabi, cum victor tota volitaret Italia Hannibal potuisti praestare, hoc vide ne contumeliosum sit concusso iam et paene fracto Hannibale negare posse P. Licinium consulem, virum fortissimum, praestare, qui ne a sacris absit pontifex maximus ideo in sortem tam longinquae provinciae non venit. si hercules nihilo maturius hoc quo ego censeo modo perficeretur bellum, tamen ad dignitatem populi Romani famamque apud reges gentesque externas pertinebat, non ad defendendam modo Italiam sed ad inferenda etiam Africae arma videri nobis animum esse, nec hoc credi volgarique quod Hannibal ausus sit neminem ducem Romanum audere, et priore Punico bello tum cum de Sicilia certaretur totiens Africam ab nostris exercitibusque et classibus oppugnatam, nunc cum de Italia certetur Africam pacatam esse. requiescat aliquando vexata tam diu Italia: uratur evasteturque in vicem Africa. castra Romana potius Carthaginis portis immineant quam nos iterum vallum hostium ex moenibus nostris videamus. Africa sit reliqui belli sedes; illuc terror fugaque, populatio agrorum, defectio sociorum, ceterae belli clades, quae in nos per quattuordecim annos ingruerunt, vertantur.
'Quae ad rem publicam pertinent et bellum quod instat et provincias de quibus agitur dixisse satis est: illa longa oratio nec ad vos pertinens sit, si quemadmodum Q. Fabius meas res gestas in Hispania elevavit sic ego contra gloriam eius eludere et meam verbis extollere velim. neutrum faciam, patres conscripti, et si nulla alia re, modestia certe et temperando linguae adulescens senem vicero. ita et vixi et gessi res ut tacitus ea opinione quam vestra sponte conceptam animis haberetis facile contentus essem.'

45. Minus aequis animis auditus est Scipio quia volgatum erat si apud senatum non obtinuisset ut provincia Africa sibi decerneretur, ad populum extemplo laturum. itaque Q. Fulvius, qui consul quater et censor fuerat, postulavit a consule ut palam in senatu diceret permitteretne patribus ut de provinciis decernerent staturusque eo esset quod censuissent an ad populum laturus. cum Scipio respondisset se quod e re publica esset facturum, tum Fulvius: 'non ego ignarus quid responsurus facturusve esses quaesivi, quippe cum prae te feras temptare te magis quam consulere senatum et ni provinciam tibi quam volueris extemplo decernamus paratam rogationem habeas. itaque a vobis, tribuni plebis, postulo' inquit 'ut sententiam mihi ideo non dicenti quod, etsi in meam sententiam discedatur, non sit ratum habiturus consul auxilio sitis.' inde altercatio orta cum consul negaret aequum esse tribunos intercedere quo minus suo quisque loco rogatus sententiam diceret. tribuni ita decreverunt: 'si consul senatui de provinciis permittit, stari eo quod senatus censuerit placet, nec de ea re ferri ad populum patiemur; si non permittit, qui de ea re sententiam recusabit dicere auxilio erimus.'
Consul diem ad conloquendum cum collega petit; postero die permissum senatui est. provinciae ita decretae: alteri consuli Sicilia et triginta rostratae naves quas C. Servilius superiore anno habuisset; permissumque ut in Africam, si id e re publica esse censeret, traiceret; alteri Bruttii et bellum cum Hannibale, cum eo exercitu quem. L. Veturius et Q. Caecilius sortirentur inter se compararentve uter in Bruttiis duabus legionibus quas consul reliquisset rem gereret, imperiumque in annum prorogaretur cui ea provincia evenisset. et ceteris praeter consules praetoresque qui exercitibus provinciisque praefuturi erant prorogata imperia.
Q. Caecilio sorti evenit ut cum consule in Bruttiis adversus Hannibalem bellum gereret.
Ludi deinde Scipionis magna frequentia et favore spectantium celebrati. Legati Delphos ad donum ex praeda Hasdrubalis portandum missi M. Pomponius Matho et Q. Catius. Tulerunt coronam aureaum ducentum pondo et simulacra spoliorum ex mille pondo argenti facta.
Scipio cum ut dilectum haberet neque impetrasset neque magnopere tetendisset, ut voluntarios ducere sibi milites liceret tenuit et, quia impensae negaverat rei publicae futuram classem, ut quae ab sociis darentur ad novas fabricandas naves acciperet. Etruriae primum populi pro suis quisque facultatibus consulem adiuturos polliciti: Caerites frumentum sociis navalibus commeatumque omnis generis, Populonenses ferrum, Tarquinienses lintea in vela, Volaterrani interamenta navium et frumentum, Arretini tria milia scutorum, galeas totidem, pila gaesa hastas longas, milium quinquaginta summam pari cuiusque generis numero expleturos, secures rutra falces alveolos molas quantum in quadraginta longas naves opus esset, tritici centum viginti milia modium et in viaticum decurionibus remigibusque conlaturos; Perusini Clusini Rusellani abietem in fabricandas naves et frumenti magnum numerum; abiete <et> ex publicis silvis est usus.
Umbriae populi et praeter hos Nursini et Reatini et Amiternini Sabinusque omnis ager milites polliciti. Marsi Paeligni Marrucinique multi voluntarii nomina in classem dederunt. Camertes cum aequo foedere cum Romanis essent cohortem armatam sescentorum hominum miserunt. Triginta navium carinae, viginti quinqueremes decem quadriremes, cum essent posirae ipse ita institit operi ut die quadragensimo quinto quam ex silvis detracta materia erat naves instructae armataeque in aquam deductae sint.

46. Profectus in Siciliam est triginta navibus longis, voluntariorum septem ferme milibus in naves impositis. Et P. Licinius in Bruttios ad duos exercitus consulares venit. Ex iis eum sibi sumpsit quem L. Veturius consul habuerat: Metello ut quibus praefuisset legionibus iis praeesset, facilius cum adsuetis imperio rem gesturum ratus, permisit. Et praetores diversi in provincias profecti. Et quia pecunia ad bellum deerat, agri Campani regionem a fossa Graeca ad mare versam vendere quaestores iussi, indicio quoque permisso qui ager civis Campani fuisset, uti is publicus populi Romani esset; indici praemium constitutum, quantae pecuniae ager indicatus esset pars decima. Et Cn. Servilio praetori urbano negotium datum ut Campani cives, ubi cuique ex senatus consulto liceret habitare, ibi habitarent, animadverteretque in eos qui alibi habitarent.
Eadem aestate Mago Hamilcaris filius ex minore Baliarium insula, ubi hibernarat, iuventute lecta in classem imposita in Italiam triginta ferme rostratis navibus et multis onerariis duodecim milia peditum duo ferme equitum traiecit, Genuamque nullis praesidiis maritimam oram tutantibus repentino adventu cepit. Inde ad oram Ligurum Alpinorum, si quos ibi motus facere posset, classem adpulit. Ingauni - Ligurum ea gens est - bellum ea tempestate gerebant cum Epanteriis Montanis. Igitur Poenus Savone oppido Alpino praeda deposita et decem longis navibus in statione ad praesidium relictis, ceteris Carthaginem missis ad tuendam maritimam oram quia fama erat Scipionem traiecturum, ipse societate cum Ingaunis quorum gratiam malebat composita Montanos instituit oppugnare.
Et crescebat exercitus in dies ad famam nominis eius Gallis undique confluentibus. Ea <res> litteris cognita Sp. Lucreti, ne frustra Hasdrubale cum exercitu deleto biennio ante forent laetati si par aliud inde bellum duce tantum mutato oreretur, curam ingentem accendit patribus. Itaque et M. Livium proconsulem ex Etruria volonum exercitum admovere Ariminum iusserunt, et Cn. Servilio praetori negotium datum ut, si e re publica censeret esse, duas urbanas legiones imperio cui videretur dato ex urbe duci iuberet. M. Valerius Laevinus Arretium eas legiones duxit.
Iisdem diebus naves onerariae Poenorum ad octoginta circa Sardiniam ab Cn. Octavio, qui provinciae praeerat, captae; eas Coelius frumento misso ad Hannibalem commeatuque onustas,Valerius praedam Etruscam Ligurumque et Montanorum captivos Carthaginem portantes captas tradit. In Bruttiis nihil ferme anno eo memorabile gestum. Pestilentia incesserat pari clade in Romanos Poenosque, nisi quod Punicum exercitum super morbum etiam fames adfecit. Propter Iunonis Laciniae templum aestatem Hannibal egit, ibique aram condidit dedicavitque cum ingenti rerum ab se gestarum titulo Punicis Graecisque litteris insculpto.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License