Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXIX

Caput I

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

LIBER XXIX

Caput I

1. Scipio postquam in Siciliam venit, voluntarios milites ordinavit centuriavitque. ex iis trecentos iuvenes, florentes aetate et virium robore insignes, inermes circa se habebat, ignorantes quem ad usum neque centuriati neque armati servarentur. tum ex totius Siciliae iuniorum numero principes genere et fortuna trecentos equites qui secum in Africam traicerent legit, diemque iis qua equis armisque instructi atque ornati adessent edixit. gravis ea militia, procul domo, terra marique multos labores magna pericula allatura videbatur; neque ipsos modo sed parentes cognatosque eorum ea cura angebat. ubi dies quae dicta erat advenit, arma equosque ostenderunt. tum Scipio renuntiari sibi dixit quosdam equites Siculorum tamquam gravem et duram horrere eam militiam: si qui ita animati essent, malle eos sibi iam tum fateri quam postmodo querentes segnes atque inutiles milites rei publicae esse; expromerent quid sentirent; cum bona venia se auditurum. ubi ex iis unus ausus est dicere se prorsus, si sibi utrum vellet liberum esset, nolle militare, tum Scipio ei: 'quoniam igitur, adulescens, quid sentires non dissimulasti, vicarium tibi expediam cui tu arma equumque et cetera instrumenta militiae tradas et tecum hinc extemplo domum ducas exerceas docendum cures equo armisque.' laeto condicionem accipienti unum ex trecentis quos inermes habebat tradit. ubi hoc modo exauctoratum equitem cum gratia imperatoris ceteri viderunt, se quisque excusare et vicarium accipere. ita trecentis Siculis Romani equites substituti sine publica impensa. docendorum atque exercendorum curam Siculi habuerunt, quia edictum imperatoris erat ipsum militaturum qui ita non fecisset. egregiam hanc alam equitum evasisse ferunt multisque proeliis rem publicam adiuvisse.
Legiones inde cum inspiceret, plurimorum stipendiorum ex iis milites delegit, maxime qui sub duce Marcello militaverant, quos cum optima disciplina institutos credebat tum etiam ab longa Syracusarum obsidione peritissimos esse urbium oppugnandarum; nihil enim parvum sed Carthaginis iam excidia agitabat animo. inde exercitum per oppida dispertit; frumentum Siculorum civitatibus imperat, ex Italia advecto parcit; veteres naves reficit et cum iis C. Laelium in Africam praedatum mittit; novas Panhormi subducit, quia ex viridi materia raptim factae erant, ut in sicco hibernarent.
Praeparatis omnibus ad bellum Syracusas, nondum ex magnis belli motibus satis tranquillas, venit. Graeci res a quibusdam Italici generis eadem vi qua per bellum ceperant retinentibus, concessas sibi ab senatu repetebant. omnium primum ratus tueri publicam fidem, partim edicto, iudiciis etiam in pertinaces ad obtinendam iniuriam redditis suas res Syracusanis restituit. non ipsis tantum ea res sed omnibus Siciliae populis grata fuit, eoque enixius ad bellum adiuverunt.
Eadem aestate in Hispania coortum ingens bellum conciente Ilergete Indibili nulla alia de causa quam per admirationem Scipionis contemptu imperatorum aliorum orto: eum superesse unum ducem Romanis ceteris ab Hannibale interfectis [rebantur]; eo nec in Hispaniam caesis Scipionibus alium quem mitterent habuisse, et postquam in Italia gravius bellum urgeret, adversus Hannibalem eum arcessitum. praeterquam quod nomina tantum ducum in Hispania Romani habeant, exercitum quoque inde veterem deductum; trepida omnia et inconditam turbam tironum esse. nunquam talem occasionem liberandae Hispaniae fore. servitum ad eam diem aut Carthaginiensibus aut Romanis, nec in vicem his aut illis sed interdum utrisque simul. pulsos ab Romanis Carthaginienses: ab Hispanis, si consentirent, pelli Romanos posse, ut ab omni externo imperio soluta in perpetuum Hispania in patrios rediret mores ritusque. haec taliaque dicendo non populares modo sed Ausetanos quoque, vicinam gentem, concitat et alios finitimos sibi atque illis populos. itaque intra paucos dies triginta milia peditum quattuor ferme equitum in Sedetanum agrum, quo edictum erat, convenerunt.

2. Romani quoque imperatores L. Lentulus et L. Manlius Acidinus, ne glisceret prima neglegendo bellum, iunctis et ipsi exercitibus per agrum Ausetanum hostico tamquam pacato clementer ductis militibus ad sedem hostium pervenere et trium milium spatio procul a castris eorum posuerunt castra. primo per legatos nequiquam temptatum ut discederetur ab armis; dein cum in pabulatores Romanos impetus repente ab equitibus Hispanis factus esset, summisso ab statione Romana equitatu equestre proelium fuit haud sane memorando in partem ullam eventu. sole oriente postero die armati instructique omnes mille ferme passus procul a castris Romanis aciem ostendere. medii Ausetani erant; cornua dextrum Ilergetes, laevum ignobiles tenebant Hispani populi; inter cornua et mediam aciem intervalla patentia satis late fecerant qua equitatum, ubi tempus esset, emitterent. et Romani more suo exercitum cum instruxissent, id modo hostium imitati sunt ut inter legiones et ipsi patentes equiti relinquerent vias. ceterum Lentulus ei parti usum equitis fore ratus quae prior in dehiscentem intervallis hostium aciem equites emisisset, Ser. Cornelio tribuno militum imperat equites per patentes in hostium acie vias permittere equos iubeat. ipse coepta parum prospere pedestri pugna tantum moratus dum cedenti duodecimae legioni, quae in laevo cornu adversus Ilergetes locata erat, tertiam decimam legionem ex subsidiis in primam aciem firmamentum ducit, postquam aequata ibi pugna est, ad L. Manlium inter prima signa hortantem ac subsidia quibus res postulabat locis inducentem venit; indicat tuta ab laevo cornu esse; iam missum ab se Cornelium procella equestri hostes circumfusurum.
Vix haec dicta dederat cum Romani equites in medios invecti hostes simul pedestres acies turbarunt, simul equitibus Hispanorum viam immittendi equos clauserunt. itaque omissa pugna equestri ad pedes Hispani descenderunt. Romani imperatores ut turbatos hostium ordines et trepidationem pavoremque et fluctuantia viderunt signa, hortantur orant milites ut perculsos invadant neu restitui aciem patiantur. non sustinuissent tam infestum impetum barbari, ni regulus ipse Indibilis cum equitibus ad pedes degressis ante prima signa peditum se obiecisset. ibi aliquamdiu atrox pugna stetit; tandem postquam ii qui circa regem seminecem restantem deinde pilo terrae adfixum pugnabant obruti telis occubuerunt, tum fuga passim coepta. plures caesi, quia equos conscendendi equitibus spatium non fuerat, et quia perculsis acriter institerunt Romani; nec ante abscessum est quam castris quoque exuerunt hostem. tredecim milia Hispanorum caesa eo die, mille octingenti ferme capti: Romanorum sociorumque paulo amplius ducenti, maxime in laevo cornu, ceciderunt. pulsi castris Hispani aut qui ex proelio effugerant, sparsi primo per agros, deinde in suas quisque civitates redierunt.

3. Tum a Mandonio evocati in concilium conquestique ibi clades suas increpitis auctoribus belli legatos mittendos ad arma tradenda deditionemque faciendam censuere. quibus culpam in auctorem belli Indibilem ceterosque principes quorum plerique in acie cecidissent conferentibus tradentibusque arma et dedentibus sese, responsum est in deditionem ita accipi eos si Mandonium ceterosque belli concitores tradidissent vivos; si minus, exercitum se in agrum Ilergetum Ausetanorumque et deinceps aliorum populorum inducturos. haec dicta legatis renuntiataque in concilium. ibi Mandonius ceterique principes comprehensi et traditi ad supplicium. Hispaniae populis reddita pax; stipendium eius anni duplex et frumentum sex mensum imperatum sagaque et togae exercitui, et obsides ab triginta ferme populis accepti.
Ita Hispaniae rebellantis tumultu haud magno motu intra paucos dies concito et compresso, in Africam omnis terror versus. C. Laelius nocte ad Hipponem Regium cum accessisset, luce prima ad populandum agrum sub signis milites sociosque in auxilium navales duxit. omnibus pacis modo incuriose agentibus magna clades inlata; nuntiique trepidi Carthaginem terrore ingenti complevere classem Romanam Scipionemque imperatorem - et fama fuerat iam in Siciliam transgressum - advenisse. nec quot naves vidissent nec quanta manus agros popularetur satis gnari omnia in maius metu augente accipiebant. itaque primo terror pavorque, dein maestitia animos incessit: tantum fortunam mutasse ut qui modo ipsi exercitum ante moenia Romana habuissent victores stratisque tot hostium exercitibus omnes Italiae populos aut vi aut voluntate in deditionem accepissent, ii verso Marte Africae populationes et obsidionem Carthaginis visuri forent, nequaquam pari ad patienda ea robore ac Romani fuissent. illis Romanam plebem, illis Latium iuventutem praebuisse maiorem semper frequentioremque pro tot caesis exercitibus subolescentem: suam plebem imbellem in urbe, imbellem in agris esse; mercede parari auxilia ex Afris, gente ad omnem auram spei mobili atque infida. iam reges, Syphacem post conloquium cum Scipione alienatum, Masinissam aperta defectione infestissimum hostem. nihil usquam spei, nihil auxilii esse. nec Magonem ex Gallia movere tumultus quicquam nec coniungere sese Hannibali, et Hannibalem ipsum iam et fama senescere et viribus.

4. In haec deflenda prolapsos ab recenti nuntio animos rursus terror instans revocavit ad consultandum quonam modo obviam praesentibus periculis iretur. dilectus raptim in urbe agrisque haberi placet; mittere ad conducenda Afrorum auxilia; munire urbem, frumentum convehere, tela arma parare; instruere naves ac mittere ad Hipponem adversus Romanam classem. iam haec agentibus nuntius tandem venit Laelium non Scipionem, copiasque quantae ad incursiones agrorum satis sint transvectas; summae belli molem adhuc in Sicilia esse. ita respiratum mittique ad Syphacem legationes aliosque regulos firmandae societatis causa coeptae. ad Philippum quoque missi qui ducenta argenti talenta pollicerentur ut in Siciliam aut in Italiam traiceret. missi et ad suos imperatores in Italiam ut omni terrore Scipionem retinerent; ad Magonem non legati modo sed viginti quinque longae naves, sex milia peditum, octingenti equites, septem elephanti, ad hoc magna pecunia ad conducenda auxilia quibus fretus propius urbem Romanam exercitum admoveret coniungeretque se Hannibali.
Haec Carthagini parabant agitabantque, cum ad Laelium praedas ingentes ex agro inermi ac nudo praesidiis agentem Masinissa fama Romanae classis excitus cum equitibus paucis venit. is segniter rem agi ab Scipione questus, quod non exercitum iam in Africam traiecisset perculsis Carthaginiensibus, Syphace impedito finitimis bellis; quem certum habere, si spatium ad sua ut velit componenda detur, nihil sincera fide cum Romanis acturum. hortaretur stimularet Scipionem ne cessaret; se, quamquam regno pulsus esset, cum haud contemnendis copiis adfuturum peditum equitumque. nec ipsi Laelio morandum in Africa esse; classem credere profectam a Carthagine cum qua absente Scipione non satis tutum esset contrahi certamen.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License