Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXX

Caput I

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

LIBER XXX

Caput I

1. Cn. Servilius et C. Servilius consules - sextus decimus is annus belli Punici erat - cum de re publica belloque et provinciis ad senatum rettulissent, censuerunt patres ut consules inter se compararent sortirenturve uter Bruttios adversus Hannibalem, uter Etruriam ac Ligures provinciam haberet: cui Bruttii evenissent exercitum a P. Sempronio acciperet; P. Sempronius - ei quoque enim pro consule imperium in annum prorogabatur - P. Licinio succederet; is Romam reverteretur, bello quoque bonus habitus ad cetera, quibus nemo ea tempestate instructior civis habebatur, congestis omnibus humanis ab natura fortunaque bonis. nobilis idem ac dives erat; forma viribusque corporis excellebat; facundissimus habebatur, seu causa oranda, seu in senatu et apud populum suadendi ac dissuadendi locus esset; iuris pontificii peritissimus; super haec bellicae quoque laudis consulatus compotem fecerat. quod in Bruttiis provincia, idem in Etruria ac Liguribus decretum: M. Cornelius novo consuli tradere exercitum iussus, ipse prorogato imperio Galliam provinciam obtinere cum legionibus iis quas <L.> Scribonius priore anno habuisset. sortiti deinde provincias: Caepioni Bruttii, [Servilio] Gemino Etruria evenit. tum praetorum provinciae in sortem coniectae. iurisdictionem urbanam Paetus Aelius, Sardiniam P. Lentulus, Siciliam P. Villius, Ariminum cum duabus legionibus - sub Sp. Lucretio eae fuerant - Quinctilius Varus est sortitus. et Lucretio prorogatum imperium ut Genuam oppidum a Magone Poeno dirutum exaedificaret. P. Scipioni non temporis, sed rei gerendae fine, donec debellatum in Africa foret, prorogatum imperium est; decretumque ut supplicatio fieret, quod is in Africam provinciam traiecisset, ut ea res salutaris populo Romano ipsique duci atque exercitui esset.

2. In Siciliam tria milia militum sunt scripta [et] quia quod roboris ea provincia habuerat in Africam transvectum fuerat; et quia ne qua classis ex Africa traiceret quadraginta navibus custodiri placuerat Siciliae maritimam oram, tredecim novas naves Villius secum in Siciliam duxit, ceterae in Sicilia veteres refectae. huic classi M. Pomponius prioris anni praetor prorogato imperio praepositus novos milites ex Italia advectos in naves imposuit. parem navium numerum Cn. Octavio praetori item prioris anni cum pari iure imperii ad tuendam Sardiniae oram patres decreverunt; Lentulus praetor duo milia militum dare in naves iussus. et Italiae ora, quia incertum erat quo missuri classem Carthaginienses forent, videbantur autem quicquid nudatum praesidiis esset petituri, M. Marcio praetori prioris anni cum totidem navibus tuenda data est. tria milia militum in eam classem ex decreto patrum consules scripserunt et duas legiones urbanas ad incerta belli. Hispaniae cum exercitibus imperioque veteribus imperatoribus, L. Lentulo et L. Manlio Acidino, decretae. viginti omnino legionibus et centum sexaginta navibus longis res Romana eo anno gesta.
Praetores in provincias ire iussi: consulibus imperatum ut priusquam ab urbe proficiscerentur ludos magnos facerent quos T. Manlius Torquatus dictator in quintum annum vovisset si eodem statu res publica staret. et novas religiones excitabant in animis hominum prodigia ex pluribus locis nuntiata. aurum in Capitolio corvi non lacerasse tantum rostris crediti sed etiam edisse; mures Antii coronam auream adrosere; circa Capuam omnem agrum locustarum vis ingens, ita ut unde advenissent parum constaret, complevit; eculeus Reate cum quinque pedibus natus; Anagniae sparsi primum ignes in caelo, dein fax ingens arsit; Frusinone arcus solem tenui linea amplexus est, circulum deinde ipsum maior solis orbis extrinsecus inclusit; Arpini terra campestri agro in ingentem sinum consedit; consulum alteri primam hostiam immolanti caput iocineris defuit. ea prodigia maioribus hostiis procurata; editi a collegio pontificum dei quibus sacrificaretur.

3. His transactis consules praetoresque in provincias profecti; omnibus tamen, velut eam sortitis, Africae cura erat, seu quia ibi summam rerum bellique verti cernebant seu ut Scipioni gratificarentur, in quem tum omnis versa civitas erat. itaque non ex Sardinia tantum, sicut ante dictum est, sed ex Sicilia quoque et Hispania vestimenta frumentumque, et arma etiam ex Sicilia et omne genus commeatus eo portabantur. nec Scipio ullo tempore hiemis belli opera remiserat, quae multa simul undique eum circumstabant. Uticam obsidebat; castra in conspectu Hasdrubalis erant; Carthaginienses deduxerant naves; classem paratam instructamque ad commeatus intercipiendos habebant. inter haec ne Syphacis quidem reconciliandi curam ex animo miserat, si forte iam satias amoris in uxore ex multa copia eum cepisset. ab Syphace magis pacis cum Carthaginiensibus condiciones ut Romani Africa, Poeni Italia excederent quam, si bellaretur, spes ulla desciturum adferebatur. - haec per nuntios acta magis equidem crediderim - et ita pars maior auctores sunt - quam ipsum Syphacem, ut Antias Valerius prodit, in castra Romana ad conloquium venisse. - primo eas condiciones imperator Romanus vix auribus admisit; postea, ut causa probabilis suis commeandi foret in castra hostium, mollius eadem illa abnuere ac spem facere saepius ultro citroque agitantibus rem conventuram. hibernacula Carthaginiensium, congesta temere ex agris materia exaedificata, lignea ferme tota erant. Numidae praecipue harundine textis storeaque pars maxima tectis, passim nullo ordine, quidam ut sine imperio occupatis locis extra fossam etiam vallumque habitabant. haec relata Scipioni spem fecerant castra hostium per occasionem incendendi.

4. Cum legatis quos mitteret ad Syphacem calonum loco primos ordines spectatae virtutis atque prudentiae servili habitu mittebat, qui dum in conloquio legati essent vagi per castra alius alia aditus exitusque omnes, situm formamque et universorum castrorum et partium, qua Poeni qua Numidae haberent, quantum intervalli inter Hasdrubalis ac regia castra esset, specularentur moremque simul noscerent stationum vigiliarumque, nocte an interdiu opportuniores insidianti essent; et inter crebra conloquia alii atque alii de industria quo pluribus omnia nota essent mittebantur. cum saepius agitata res certiorem spem pacis in dies et Syphaci et Carthaginiensibus per eum faceret, legati Romani vetitos se reverti ad imperatorem aiunt nisi certum responsum detur: proinde, seu ipsi staret iam sententia, <promeret sententiam>, seu consulendus Hasdrubal et Carthaginienses essent, consuleret; tempus esse aut pacem componi aut bellum naviter geri. dum consulitur Hasdrubal ab Syphace, ab Hasdrubale Carthaginienses, et speculatores omnia visendi et Scipio ad comparanda ea quae in rem erant tempus habuit; et ex mentione ac spe pacis neglegentia, ut fit, apud Poenos Numidamque orta cavendi ne quid hostile interim paterentur. tandem relatum responsum, quibusdam, quia nimis cupere Romanus pacem videbatur, iniquis per occasionem adiectis, quae peropportune cupienti tollere indutias Scipioni causam praebuere; ac nuntio regis cum relaturum se ad consilium dixisset, postero die respondit se uno frustra tendente nulli alii pacem placuisse; renuntiaret igitur nullam aliam spem pacis quam relictis Carthaginiensibus Syphaci cum Romanis esse. ita tollit indutias ut libera fide incepta exsequeretur; deductisque navibus - et iam veris principium erat - machinas tormentaque, velut a mari adgressurus Uticam, imponit, et duo milia militum ad capiendum quem antea tenuerat tumulum super Uticam mittit, simul ut ab eo quod parabat in alterius rei curam converteret hostium animos, simul ne qua, cum ipse ad Syphacem Hasdrubalemque profectus esset, eruptio ex urbe et impetus in castra sua relicta cum levi praesidio fieret.

5. His praeparatis advocatoque consilio et dicere exploratoribus iussis quae comperta adferrent Masinissaque, cui omnia hostium nota erant, postremo ipse quid pararet in proximam noctem proponit; tribunis edicit ut ubi praetorio dimisso signa concinuissent extemplo educerent castris legiones. ita ut imperaverat signa sub occasum solis efferri sunt coepta; ad primam ferme vigiliam agmen explicaverunt; media nocte - septem enim milia itineris erant - modico gradu ad castra hostium perventum est. ibi Scipio partem copiarum Laelio Masinissamque ac Numidas attribuit et castra Syphacis invadere ignesque conicere iubet. singulos deinde separatim Laelium ac Masinissam seductos obtestatur ut quantum nox providentiae adimat tantum diligentia expleant curaque: se Hasdrubalem Punicaque castra adgressurum; ceterum non ante coepturum quam ignem in regiis castris conspexisset. neque ea res morata diu est; nam ut primis casis iniectus ignis haesit, extemplo proxima quaeque et deinceps continua amplexus totis se passim dissipavit castris. et trepidatio quidem quantam necesse erat in nocturno effuso tam late incendio orta est; ceterum fortuitum non hostilem ac bellicum ignem rati esse, sine armis ad restinguendum incendium effusi in armatos incidere hostes, maxime Numidas ab Masinissa notitia regiorum castrorum ad exitus itinerum idoneis locis dispositos. multos in ipsis cubilibus semisomnos hausit flamma; multi [in] praecipiti fuga ruentes super alios alii in angustiis portarum obtriti sunt.

6. Relucentem flammam primo vigiles Carthaginiensium, deinde excitati alii nocturno tumultu cum conspexissent, ab eodem errore credere et ipsi sua sponte incendium ortum; et clamor inter caedem et volnera sublatus an ex trepidatione nocturna esset confusis sensum veri adimebat. igitur pro se quisque inermes, ut quibus nihil hostile suspectum esset, omnibus portis, qua cuique proximum erat, ea modo quae restinguendo igni forent portantes in agmen Romanum ruebant. quibus caesis omnibus praeterquam hostili odio etiam ne quis nuntius refugeret, extemplo Scipio neglectas ut in tali tumultu portas invadit; ignibusque in proxima tecta coniectis effusa flamma primo velut sparsa pluribus locis reluxit, dein per continua serpens uno repente omnia incendio hausit. ambusti homines iumentaque foeda primum fuga, dein strage obruebant itinera portarum. quos non oppresserat ignis ferro absumpti, binaque castra clade una deleta. duces tamen ambo et ex tot milibus armatorum duo milia peditum et quingenti equites semermes, magna pars saucii adflatique incendio, effugerunt. caesa aut hausta flammis ad quadraginta milia hominum sunt, capta supra quinque milia, multi Carthaginiensium nobiles, undecim senatores; signa militaria centum septuaginta quattuor, equi Numidici supra duo milia septingentos; elephanti sex capti, octo ferro flammaque absumpti. magna vis armorum capta; ea omnia imperator Volcano sacrata incendit.

7a. Hasdrubal ex fuga cum paucis Afrorum urbem proximam petierat, eoque omnes qui supererant vestigia ducis sequentes se contulerant; metu deinde ne dederetur Scipioni urbe excessit. mox eodem patentibus portis Romani accepti, nec quicquam hostile, quia voluntate concesserant in dicionem, factum. duae subinde urbes captae direptaeque. ea praeda et quae castris incensis ex igne rapta erat militi concessa est. Syphax octo milium ferme inde spatio loco munito consedit; Hasdrubal Carthaginem contendit ne quid per metum ex recenti clade mollius consuleretur.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License