Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXX

Caput IV

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput IV

19b. Nihil certe ultra rei in Italia ab Hannibale gestum. nam ad eum quoque legati ab Carthagine revocantes in Africam, iis forte diebus quibus ad Magonem, venerunt.

20. Frendens gemensque ac vix lacrimis temperans dicitur legatorum verba audisse. postquam edita sunt mandata, 'iam non perplexe' inquit 'sed palam revocant qui vetando supplementum et pecuniam mitti iam pridem retrahebant. vicit ergo Hannibalem non populus Romanus totiens caesus fugatusque sed senatus Carthaginiensis obtrectatione atque invidia; neque hac deformitate reditus mei tam P. Scipio exsultabit atque efferet sese quam Hanno qui domum nostram quando alia re non potuit ruina Carthaginis oppressit.'
Iam hoc ipsum praesagiens animo praeparaverat ante naves. itaque inutili militum turba praesidii specie in oppida Bruttii agri quae pauca metu magis quam fide continebantur dimissa, quod roboris in exercitu erat in Africam transvexit, multis Italici generis, quia in Africam secuturos abnuentes concesserant in Iunonis Laciniae delubrum inviolatum ad eam diem, in templo ipso foede interfectis. raro quemquam alium patriam exsilii causa relinquentem tam maestum abisse ferunt quam Hannibalem hostium terra excedentem; respexisse saepe Italiae litora, et deos hominesque accusantem in se quoque ac suum ipsius caput exsecratum quod non cruentum ab Cannensi victoria militem Romam duxisset; Scipionem ire ad Carthaginem ausum qui consul hostem Poenum in Italia non vidisset: se, centum milibus armatorum ad Trasumennum ad Cannas caesis, circa Casilinum Cumasque et Nolam consenuisse. haec accusans querensque ex diutina possessione Italiae est detractus.

21. Romam per eosdem dies et Magonem et Hannibalem profectos allatum est. cuius duplicis gratulationis minuit laetitiam et quod parum duces in retinendis iis, cum id mandatum ab senatu esset, aut animi aut virium habuisse videbantur et quod solliciti erant omni belli mole in unum exercitum ducemque inclinata quo evasura esset res. per eosdem dies legati Saguntini venerunt comprensos cum pecunia adducentes Carthaginienses qui ad conducenda auxilia in Hispaniam traiecissent. ducenta et quinquaginta auri, octingenta pondo argenti in vestibulo curiae posuerunt. hominibus acceptis et in carcerem conditis auro argentoque reddito gratiae legatis actae, atque insuper munera data ac naves quibus in Hispaniam reverterentur.
Mentio deinde ab senioribus facta est segnius homines bona quam mala sentire; transitu in Italiam Hannibalis quantum terroris pavorisque esset meminisse; quas deinde clades, quos luctus incidisse. visa castra hostium e muris urbis; quae vota universorumque fuisse. quotiens in conciliis voces manus ad caelum porrigentium auditas en unquam ille dies futurus esset quo vacuam hostibus Italiam bona pace florentem visuri essent. dedisse id deos tandem sexto decimo demum anno, nec esse qui dis grates agendas censeat; adeo ne advenientem quidem gratiam homines benigne accipere, nedum ut praeteritae satis memores sint. conclamatum deinde ex omni parte curiae est uti referret P. Aelius praetor; decretumque ut quinque dies circa omnia pulvinaria supplicaretur victimaeque maiores immolarentur centum viginti.
Iam dimisso Laelio legatisque Masinissae cum Carthaginiensium legatos de pace ad senatum venientes Puteolis visos inde terra venturos allatum esset, revocari C. Laelium placuit ut coram eo de pace ageretur. Q. Fulvius Gillo legatus Scipionis Carthaginienses Romam adduxit; quibus vetitis ingredi urbem hospitium in villa publica, senatus ad aedem Bellonae datus est.

22. Orationem eandem ferme quam apud Scipionem habuerunt, culpam omnem belli a publico consilio in Hannibalem vertentes: eum iniussu senatus non Alpes modo sed Hiberum quoque transgressum, nec Romanis solum sed ante etiam Saguntinis privato consilio bellum intulisse; senatui ac populo Carthaginiensi, si quis vere aestimet, foedus ad eam diem inviolatum esse cum Romanis; itaque nihil aliud sibi mandatum esse uti peterent quam ut in ea pace quae postremo cum C. Lutatio facta esset manere liceret. cum more tradito [a] patribus potestatem interrogandi, si quis quid vellet, legatos praetor fecisset, senioresque qui foederibus interfuerant alia alii interrogarent, nec meminisse se per aetatem - etenim omnes ferme iuvenes erant - dicerent legati, conclamatum ex omni parte curiae est Punica fraude electos qui veterem pacem repeterent cuius ipsi non meminissent.

23. Emotis deinde curia legatis sententiae interrogari coeptae. M. Livius C. Servilium consulem qui propior esset arcessendum ut coram eo de pace ageretur censebat; cum de re maiore quam quanta ea esset consultatio incidere non posset, non videri sibi absente consulum altero ambobusve eam rem agi satis ex dignitate populi Romani esse. Q. Metellus, qui triennio ante consul dictatorque fuerat: cum P. Scipio caedendo exercitus agros populando in eam necessitatem hostes compulisset ut supplices pacem peterent, et nemo omnium verius existimare posset qua mente ea pax peteretur quam qui ante portas Carthaginis bellum gereret, nullius alterius consilio quam Scipionis accipiendam abnuendamve pacem esse. M. Valerius Laevinus, qui bis consul fuerat, speculatores non legatos venisse arguebat, iubendosque Italia excedere et custodes cum iis usque ad naves mittendos, Scipionique scribendum ne bellum remitteret. Laelius Fulviusque adiecerunt et Scipionem in eo positam habuisse spem pacis si Hannibal et Mago ex Italia non revocarentur; ceterum omnia simulaturos Carthaginienses, duces eos exercitusque exspectantes; deinde quamvis recentium foederum et deorum omnium oblitos bellum gesturos. eo magis in Laevini sententiam discessum. legati pace infecta ac prope sine responso dimissi.

24. Per eos dies Cn. Servilius consul, haud dubius quin pacatae Italiae penes se gloria esset, velut pulsum ab se Hannibalem persequens, in Siciliam, inde in Africam transiturus, traiecit. quod ubi Romae volgatum est, primo censuerant patres ut praetor scriberet consuli senatum aequum censere in Italiam reverti eum; dein, cum praetor spreturum eum litteras suas diceret, dictator ad id ipsum creatus P. Sulpicius pro iure maioris imperii consulem in Italiam revocavit. reliquum anni cum M. Servilio magistro equitum circumeundis in Italia urbibus quae bello alienatae fuerant noscendisque singularum causis consumpsit.
Per indutiarum tempus ex Sardinia a P. Lentulo praetore centum onerariae naves cum commeatu viginti rostratarum praesidio, et ab hoste et ab tempestatibus mari tuto, in Africam transmiserunt. Cn. Octavio ducentis onerariis triginta longis navibus ex Sicilia traicienti non eadem fortuna fuit. in conspectum ferme Africae prospero cursu vectum primo destituit ventus, deinde versus in Africum turbavit ac passim naves disiecit. ipse cum rostratis per adversos fluctus ingenti remigum labore enisus Apollinis promunturium tenuit: onerariae pars maxima ad Aegimurum insulam - ea sinum ab alto claudit in quo sita Carthago est, triginta ferme milia ab urbe --, aliae adversus urbem ipsam ad Calidas Aquas delatae sunt. omnia in conspectu Carthaginis erant. itaque ex tota urbe in forum concursum est; magistratus senatum vocare: populus in curiae vestibulo fremere ne tanta ex oculis manibusque amitteretur praeda. cum quidam pacis petitae, alii indutiarum - necdum enim dies exierat - fidem opponerent, permixto paene senatus populique concilio consensum est ut classem quinquaginta navium Hasdrubal Aegimurum traiceret, inde per litora portusque dispersas Romanas naves conligeret. desertae fuga nautarum primum ab Aegimuro, deinde ab Aquis onerariae Carthaginem puppibus tractae sunt.

25. Nondum ab Roma reverterant legati neque sciebatur quae senatus Romani de bello aut pace sententia esset, necdum indutiarum dies exierat; eo indigniorem iniuriam ratus Scipio ab iis qui petissent pacem et indutias et spem pacis et fidem indutiarum violatam esse, legatos Carthaginem L. Baebium L. Sergium L. Fabium extemplo misit. qui cum multitudinis concursu prope violati essent nec reditum tutiorem futurum cernerent, petierunt a magistratibus quorum auxilio vis prohibita erat ut naves mitterent quae se prosequerentur. datae triremes duae cum ad Bagradam flumen pervenissent unde castra Romana conspiciebantur Carthaginem rediere. classis Punica ad Uticam stationem habebat. ex ea tres quadriremes, seu clam misso a Carthagine nuntio ut id fieret, seu Hasdrubale qui classi praeerat sine publica fraude auso facinus, quinqueremem Romanam superantem promunturium ex alto repente adgressae sunt. sed neque rostro ferire celeritate subterlabentem poterant neque transilire armati ex humilioribus in altiorem navem; et defendebatur egregie quoad tela suppeditarunt. quis deficientibus iam nulla alia res eam quam propinquitas terrae multitudoque a castris in litus effusa tueri potuisset. concitatam enim remis quanto maximo impetu poterant in terram cum immisissent, navis tantum iactura facta incolumes ipsi evaserunt. ita alio super aliud scelere cum haud dubie indutiae ruptae essent, Laelius Fulviusque ab Roma cum legatis Carthaginiensibus supervenerunt. quibus Scipio etsi non indutiarum fides modo a Carthaginiensibus sed ius etiam gentium in legatis violatum esset tamen se nihil nec institutis populi Romani nec suis moribus indignum in iis facturum esse cum dixisset, dimissis legatis bellum parabat.
Hannibali iam terrae adpropinquanti iussus e nauticis unus escendere in malum ut specularetur quam tenerent regionem cum dixisset sepulcrum dirutum proram spectare, abominatus praetervehi iusso gubernatore ad Leptim adpulit classem atque ibi copias exposuit.

26. Haec eo anno in Africa gesta; insequentia excedunt in eum annum quo M. Servilius Geminus, qui tum magister equitum erat, et Ti. Claudius Nero consules facti sunt. ceterum exitus superioris anni cum legati sociarum urbium ex Graecia questi essent vastatos agros ab regiis praesidiis profectosque in Macedoniam legatos ad res repetendas non admissos ad Philippum regem, simul nuntiassent quattuor milia militum cum Sopatro duce traiecta in Africam dici ut essent Carthaginiensibus praesidio et pecuniae aliquantum una missum, legatos ad regem qui haec adversus foedus facta videri patribus nuntiarent mittendos censuit senatus. missi C. Terentius Varro C. Mamilius M. Aurelius; iis tres quinqueremes datae.
Annus insignis incendio ingenti, quo clivus Publicius ad solum exustus est, et aquarum magnitudine, sed annonae vilitate fuit, praeterquam quod pace omnis Italia erat aperta, etiam quod magnam vim frumenti ex Hispania missam M. Valerius Falto et M. Fabius Buteo aediles curules quaternis aeris vicatim populo discripserunt.
eodem anno Q. Fabius Maximus moritur, exactae aetatis si quidem verum est augurem duos et sexaginta annos fuisse, quod quidam auctores sunt. vir certe fuit dignus tanto cognomine vel si novum ab eo inciperet. superavit paternos honores, avitos aequavit. pluribus victoriis et maioribus proeliis avus insignis Rullus; sed omnia aequare unus hostis Hannibal potest. cautior tamen quam promptior hic habitus; et sicut dubites utrum ingenio cunctator fuerit an quia ita bello proprie quod tum gerebatur aptum erat, sic nihil certius est quam unum hominem nobis cunctando rem restituisse, sicut Ennius ait. augur in locum eius inauguratus Q. Fabius Maximus filius: in eiusdem locum pontifex - nam duo sacerdotia habuit - Ser.
Sulpicius Galba. ludi Romani diem unum, plebeii ter toti instaurati ab aedilibus M. Sextio Sabino et Cn. Tremelio Flacco. ii ambo praetores facti et cum his C. Livius Salinator et C. Aurelius Cotta. comitia eius anni utrum C. Servilius consul habuerit an, quia eum res in Etruria tenuerint quaestiones ex senatus consulto de coniurationibus principum habentem, dictator ab eo dictus P. Sulpicius incertum ut sit diversi auctores faciunt.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License