Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXX

Caput VII

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput VII

38. Postquam redierunt ad Scipionem legati, quae publica in navibus fuerant ex publicis descripta rationibus quaestores, quae privata, profiteri domini iussi; pro ea summa pecuniae viginti quinque milia pondo argenti praesentia exacta; indutiaeque Carthaginiensibus datae in tres menses. additum ne per indutiarum tempus alio usquam quam Romam mitterent legatos et quicumque legati Carthaginem venissent ne ante dimitterent eos quam Romanum imperatorem qui et quae petentes venissent certiorem facerent. cum legatis Carthaginiensibus Romam missi L. Veturius Philo et M. Marcius Ralla et L. Scipio imperatoris frater. per eos dies commeatus ex Sicilia Sardiniaque tantam vilitatem annonae fecerunt ut pro vectura frumentum nautis mercator relinqueret.
Romae ad nuntium primum rebellionis Carthaginiensium trepidatum fuerat iussusque erat Ti. Claudius mature classem in Siciliam ducere atque inde in Africam traicere, et alter consul M. Servilius ad urbem morari donec quo statu res in Africa essent sciretur. segniter omnia in comparanda deducendaque classe ab Ti. Claudio consule facta erant quod patres de pace Scipionis potius arbitrium esse quibus legibus daretur quam consulis censuerant. prodigia quoque nuntiata sub ipsam famam rebellionis attulerant terrorem: Cumis solis orbis minui visus et pluit lapideo imbri, et in Veliterno agro terra ingentibus cavernis consedit arboresque in profundum haustae; Ariciae forum et circa tabernae, Frusinone murus aliquot locis et porta de caelo tacta; et in Palatio lapidibus pluit. id prodigium more patrio novendiali sacro, cetera hostiis maioribus expiata. inter quae etiam aquarum insolita magnitudo in religionem versa; nam ita abundavit Tiberis ut ludi Apollinares circo inundato extra portam Collinam ad aedem Erycinae Veneris parati sint. ceterum ludorum ipso die subita serenitate orta pompa duci coepta ad portam Collinam revocata deductaque in circum est cum decessisse inde aquam nuntiatum esset; laetitiamque populo et ludis celebritatem addidit sedes sua sollemni spectaculo reddita.

39. Claudium consulem profectum tandem ab urbe inter portus Cosanum Loretanumque atrox vis tempestatis adorta in metum ingentem adduxit. Populonium inde cum pervenisset stetissetque ibi dum reliquum tempestatis exsaeviret, Ilvam insulam et ab Ilva Corsicam, a Corsica in Sardiniam traiecit. ibi superantem Insanos montes multo et saevior et infestioribus locis tempestas adorta disiecit classem. multae quassatae armamentisque spoliatae naves, quaedam fractae; ita vexata ac lacerata classis Carales tenuit. ubi dum subductae reficiuntur naves, hiemps oppressit circumactumque anni tempus, et nullo prorogante imperium Ti. Claudius classem Romam reduxit. M. Servilius, ne comitiorum causa ad urbem revocaretur dictatore dicto C. Servilio Gemino, in provinciam est profectus; dictator magistrum equitum P. Aelium Paetum dixit. saepe comitia indicta perfici tempestates prohibuerunt; itaque cum pridie idus Martias veteres magistratus abissent, novi suffecti non essent, res publica sine curulibus magistratibus erat. T. Manlius Torquatus pontifex eo anno mortuus; in locum eius suffectus C. Sulpicius Galba. ab L. Licinio Lucullo et Q. Fulvio aedilibus curulibus ludi Romani ter toti instaurati. pecuniam ex aerario scribae viatoresque aedilicii clam egessisse per indicem damnati sunt, non sine infamia Luculli aedilis. P. Aelius Tubero et L. Laetorius aediles plebis vitio creati magistratu se abdicaverunt cum ludos ludorumque causa epulum Iovi fecissent et signa tria ex multaticio argento facta in Capitolio posuissent. Cerialia ludos dictator et magister equitum ex senatus consulto fecerunt.

40. Legati ex Africa Romani simul Carthaginiensesque cum venissent Romam, senatus ad aedem Bellonae habitus est. ubi cum L. Veturius Philo pugnatum cum Hannibale esse suprema Carthaginiensibus pugna finemque tandem lugubri bello impositum ingenti laetitia patrum exposuisset, adiecit Verminam etiam Syphacis filium, quae parva bene gestae rei accessio erat, devictum. in contionem inde prodire iussus gaudiumque id populo impertire. tum patefacta gratulationi omnia in urbe templa supplicationesque in triduum decretae. legatis Carthaginiensium et Philippi regis - nam hi quoque venerant - petentibus ut senatus sibi daretur responsum iussu patrum ab dictatore est consules novos iis senatum daturos esse.
Comitia inde habita. creati consules Cn. Cornelius Lentulus P. Aelius Paetus, praetores M. Iunius Pennus, cui sors urbana evenit - M. Valerius Falto Bruttios, M. Fabius Buteo Sardiniam, P. Aelius Tubero Siciliam est sortitus. de provinciis consulum nihil ante placebat agi quam legati Philippi regis et Carthaginiensium auditi essent; belli finem alterius, alterius principium prospiciebant animis.
Cn. Lentulus consul cupiditate flagrabat provinciae Africae, seu bellum foret facilem victoriam, seu iam finiretur finiti tanti belli se consule gloriam petens. negare itaque prius quicquam agi passurum quam sibi provincia Africa decreta esset, concedente collega, moderato viro et prudenti, qui gloriae eius certamen cum Scipione, praeterquam quod iniquum esset, etiam impar futurum cernebat.
Q. Minucius Thermus et M'. Acilius Glabrio tribuni plebis rem priore anno nequiquam temptatam ab Ti. Claudio consule Cn. Cornelium temptare aiebant: ex auctoritate patrum latum ad populum esse cuius vellent imperium in Africa esse; omnes quinque et triginta tribus P. Scipioni id imperium decrevisse. multis contentionibus et in senatu et ad populum acta res postremo eo deducta est ut senatui permitterent. patres igitur iurati - ita enim convenerat - censuerunt uti consules provincias inter se compararent sortirenturve uter Italiam, uter classem navium quinquaginta haberet; cui classis obvenisset in Siciliam navigaret; si pax cum Carthaginiensibus componi nequisset, in Africam traiceret; consul mari, Scipio eodem quo adhuc iure imperii terra rem gereret; si condiciones convenirent pacis, tribuni plebis populum rogarent utrum consulem an P. Scipionem iuberent pacem dare et quem, si deportandus exercitus victor ex Africa esset, deportare. si pacem per P. Scipionem dari atque ab eodem exercitum deportari iussissent, ne consul ex Sicilia in Africam traiceret. alter consul cui Italia evenisset duas legiones a M. Sextio praetore acciperet.

41. P. Scipioni cum exercitibus quos haberet in provincia Africa prorogatum imperium. praetoribus M. Valerio Faltoni duae legiones in Bruttiis quibus C. Livius priore anno praefuerat decretae - P. Aelius [praetor] duas legiones in Sicilia ab Cn. Tremelio acciperet, legio una M. Fabio in Sardiniam quam P. Lentulus pro praetore habuisset decernitur. M. Servilio prioris anni consuli cum suis duabus item legionibus in Etruria prorogatum imperium est. quod ad Hispanias attineret, aliquot annos iam ibi L. Cornelium Lentulum et L. Manlium Acidinum esse; uti consules cum tribunis agerent ut si iis videretur plebem rogarent cui iuberent in Hispania imperium esse; is ex duobus exercitibus in unam legionem conscriberet Romanos milites et in quindecim cohortes socios Latini nominis, quibus provinciam obtineret; veteres milites L. Cornelius et L. Manlius in Italiam deportarent. consuli quinquaginta navium classis ex duabus classibus, Cn. Octavi quae in Africa esset, et P. Villi quae Siciliae oram tuebatur, decreta, ut quas vellet naves deligeret. P. Scipio quadraginta naves longas quas habuisset haberet; quibus si Cn. Octavium, sicut praefuisset, praeesse vellet, Octavio pro praetore in eum annum imperium esset; si Laelium praeficeret, Octavius Romam decederet reduceretque naves quibus consuli usus non esset. et M. Fabio in Sardiniam decem longae naves decretae. et consules duas urbanas legiones scribere iussi, ut quattuordecim legionibus eo anno centum navibus longis res publica administraretur.

42. Tum de legatis Philippi et Carthaginiensium actum. priores Macedonas introduci placuit; quorum varia oratio fuit. partim purgantium quae questi erant missi ad regem ab Roma legati de populatione sociorum, partim ultro accusantium quidem et socios populi Romani sed multo infestius M. Aurelium, quem ex tribus ad se missis legatis dilectu habito substitisse et se bello lacessisse contra foedus et saepe cum praefectis suis signis conlatis pugnasse, <partim> postulantium ut Macedones duxque eorum Sopater, qui apud Hannibalem mercede militassent, tum capti in vinclis essent, sibi restituerentur. adversus ea M. Furius, missus ad id ipsum ab Aurelio ex Macedonia, disseruit Aurelium relictum ne socii populi Romani fessi populationibus vi atque iniuria ad regem deficerent; finibus sociorum non excessisse; dedisse operam ne impune in agros eorum populatores transcenderent. Sopatrum ex purpuratis et propinquis regis esse; eum cum quattuor milibus Macedonum et pecunia missum nuper in Africam esse Hannibali et Carthaginiensibus auxilio. de his rebus interrogati Macedones cum perplexe responderent, nequaquam ipsi mite responsum tulerunt: bellum quaerere regem et si pergat propediem inventurum; dupliciter ab eo foedus violatum et quod sociis populi Romani iniurias fecerit ac bello armisque lacessiverit, et quod hostes auxiliis et pecunia iuverit. et P. Scipionem recte atque ordine fecisse videri et facere quod eos qui arma contra populum Romanum ferentes capti sint hostium numero in vinclis habeat, et M. Aurelium e re publica facere gratumque id senatui esse quod socios populi Romani, quando iure foederis non possit, armis tueatur.
Cum hoc tam tristi responso dimissis Macedonibus, legati Carthaginienses vocati. quorum aetatibus dignitatibusque conspectis - nam longe primi civitatis erant - tum pro se quisque dicere vere de pace agi. insignis tamen inter ceteros Hasdrubal erat - Haedum populares cognomine appellabant --, pacis semper auctor adversusque factioni Barcinae. eo tum plus illi auctoritatis fuit belli culpam in paucorum cupiditatem ab re publica transferenti. qui cum varia oratione usus esset, nunc purgando crimina, nunc quaedam fatendo ne impudenter certa negantibus difficilior venia esset, nunc monendo etiam patres conscriptos ut rebus secundis modeste ac moderate uterentur - si se atque Hannonem audissent Carthaginienses et tempore uti voluissent, daturos fuisse pacis condiciones quas tunc peterent; raro simul hominibus bonam fortunam bonamque mentem dari; populum Romanum eo invictum esse quod in secundis rebus sapere et consulere meminerit; et hercule mirandum fuisse si aliter faceret; ex insolentia quibus nova bona fortuna sit impotentes laetitiae insanire: populo Romano usitata ac prope iam obsoleta ex victoria gaudia esse ac plus paene parcendo victis quam vincendo imperium auxisse - ceterorum miserabilior oratio fuit, commemorantium ex quantis opibus quo reccidissent Carthaginiensium res: nihil iis qui modo orbem prope terrarum obtinuerint armis superesse praeter Carthaginis moenia; his inclusos, non terra non mari quicquam sui iuris cernere; urbem quoque ipsam ac penates ita habituros si non in ea quoque, quo nihil ulterius sit, saevire populus Romanus velit. cum flecti misericordia patres appareret, senatorum unum infestum perfidiae Carthaginiensium succlamasse ferunt per quos deos foedus icturi essent cum eos per quos ante ictum esset fefellissent. 'per eosdem', inquit Hasdrubal 'quoniam tam infesti sunt foedera violantibus.'

43. Inclinatis omnium ad pacem animis Cn. Lentulus consul, cui classis provincia erat, senatus consulto intercessit. tum M'. Acilius et Q. Minucius tribuni plebis ad populum tulerunt vellent iuberentne senatum decernere ut cum Carthaginiensibus pax fieret; et quem eam pacem dare quemque ex Africa exercitum deportare iuberent. de pace 'uti rogas' omnes tribus iusserunt; pacem dare P. Scipionem, eundem exercitum deportare. ex hac rogatione senatus decrevit ut P. Scipio ex decem legatorum sententia pacem cum populo Carthaginiensi quibus legibus ei videretur faceret. gratias deinde patribus egere Carthaginienses, et petierunt ut sibi in urbem introire et conloqui cum civibus suis liceret qui capti in publica custodia essent: esse in iis partim propinquos amicosque suos, nobiles homines, partim ad quos mandata a propinquis haberent. quibus conventis cum rursus peterent ut sibi quos vellent ex iis redimendi potestas fieret, iussi nomina edere; et cum ducenta ferme ederent, senatus consultum factum est ut legati Romani ducentos ex captivis quos Carthaginienses vellent ad P. Cornelium in Africam deportarent, nuntiarentque ei ut, si pax convenisset, sine pretio eos Carthaginiensibus redderet. fetiales cum in Africam ad foedus feriundum ire iuberentur, ipsis postulantibus senatus consultum in haec verba factum est ut privos lapides silices privasque verbenas secum ferrent ut, ubi praetor Romanus imperaret ut foedus ferirent, illi praetorem sagmina poscerent. - herbae id genus ex arce sumptum fetialibus dari solet.
Ita dimissi ab Roma Carthaginienses cum in Africam venissent ad Scipionem, quibus ante dictum est legibus pacem fecerunt. naves longas elephantos perfugas fugitivos captivorum quattuor milia tradiderunt, inter quos Q. Terentius Culleo senator fuit. naves provectas in altum incendi iussit; quingentas fuisse omnis generis quae remis agerentur quidam tradunt; quarum conspectum repente incendium tam lugubre fuisse Poenis quam si ipsa Carthago arderet. de perfugis gravius quam de fugitivis consultum: nominis Latini qui erant securi percussi, Romani in crucem sublati.

44. Annis ante quadraginta pax cum Carthaginiensibus postremo facta erat, Q. Lutatio A. Manlio consulibus. bellum initum annis post tribus et viginti, P. Cornelio Ti. Sempronio consulibus, finitum est septimo decimo anno, Cn. Cornelio P. Aelio consulibus. saepe postea ferunt Scipionem dixisse Ti. Claudi primum cupiditatem, deinde Cn. Corneli fuisse in mora quo minus id bellum exitio Carthaginis finiret.
Carthagini cum prima conlatio pecuniae diutino bello exhaustis difficilis videretur, maestitiaque et fletus in curia esset, ridentem Hannibalem ferunt conspectum. cuius cum Hasdrubal Haedus risum increparet in publico fletu cum ipse lacrimarum causa esset, 'si, quemadmodum oris habitus cernitur oculis', inquit 'sic et animus intus cerni posset, facile vobis appareret non laeti sed prope amentis malis cordis hunc quem increpatis risum esse; qui tamen nequaquam adeo est intempestivus quam vestrae istae absurdae atque abhorrentes lacrimae sunt. tunc flesse decuit cum adempta sunt nobis arma, incensae naves, interdictum externis bellis; illo enim volnere concidimus. nec est cur vos otio vestro consultum ab Romanis credatis. nulla magna civitas diu quiescere potest; si foris hostem non habet, domi invenit, ut praevalida corpora ab externis causis tuta videntur, suis ipsa viribus onerantur. sed tantum nimirum ex publicis malis sentimus quantum ad privatas res pertinet, nec in iis quicquam acrius quam pecuniae damnum stimulat. itaque cum spolia victae Carthagini detrahebantur, cum inermem iam ac nudam destitui inter tot armatas gentes Africae cerneretis, nemo ingemuit: nunc quia tributum ex privato conferendum est, tamquam in publico funere comploratis. quam vereor ne propediem sentiatis levissimo in malo vos hodie lacrimasse.' haec Hannibal apud Carthaginienses.
Scipio contione advocata Masinissam ad regnum paternum Cirta oppido et ceteris urbibus agrisque quae ex regno Syphacis in populi Romani potestatem venissent adiectis donavit. Cn. Octavium classem in Siciliam ductam Cn. Cornelio consuli tradere iussit, legatos Carthaginiensium Romam proficisci ut quae ab se ex decem legatorum sen tentia acta essent ea patrum auctoritate populique iussu confirmarentur.

45. Pace terra marique parta, exercitu in naves imposito in Siciliam Lilybaeum traiecit. inde magna parte militum navibus missa ipse per laetam pace non minus quam victoria Italiam effusis non urbibus modo ad habendos honores sed agrestium etiam turba obsidente vias Romam pervenit triumphoque omnium clarissimo urbem est invectus. argenti tulit in aerarium pondo centum viginti tria milia. militibus ex praeda quadringenos aeris divisit. morte subtractus spectaculo magis hominum quam triumphantis gloriae Syphax est, Tiburi haud ita multo ante mortuus, quo ab Alba traductus fuerat. conspecta tamen mors eius fuit quia publico funere est elatus. - hunc regem in triumpho ductum Polybius, haudquaquam spernendus auctor, tradit. - secutus Scipionem triumphantem est pilleo capiti imposito Q. Terentius Culleo, omnique deinde vita, ut dignum erat, libertatis auctorem coluit. Africani cognomen militaris prius favor an popularis aura celebraverit an, sicuti Felicis Sullae Magnique Pompeii patrum memoria, coeptum ab adsentatione familiari sit parum compertum habeo; primus certe hic imperator nomine victae ab se gentis est nobilitatus; exemplo deinde huius nequaquam victoria pares insignes imaginum titulos claraque cognomina familiarum fecerunt.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License